Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PONT. tione Ordinis munus suum addictum populo A. VI. poterit Episcopus eos cogere, ut impendant offi cium suum populo, offerendo Sacrificium, ut absque difficultate possit adimplere præceptum audiendi Sacrum. In tali tamen casu tenebitur populus aliquid contribuere iis Sacerdotibus pro sub. stentatione; quia, cum ministrent populo, æquum est, quod accipiant aliquid pro substentatione.

Forro difficile prorsus videtur, omnia hæc simul copulata deprehendi. Quod si res ita se haberet, tunc, Ven. Frater, ex iis eleemosynis, quas ipse egenis elargiri large consuevisti, stipendium pro re Divina facienda Sacerdotibus erogare deberes, nec ullo modo perferre, ut Sacrificium iterent Parochi, quibus non deest alius Sacerdos, qui diebus festis populo mi

nistret.

Perpendit Post hæc, quæ a Nobis prolata ad veritatem rationes illustrandam dici possunt, ad ea sermonem Parocho- transferimus, quæ ab ipsis Parochis proponi rum. audimus. Vehementer ipsi conqueruntur, si

facultas iterandi Sacrificii diebus festis ipsis adimatur; eo quod munere suo perfungi nequeant, quod non solum constituitur in celebranda et applicanda Missa pro populo, cum festi dies peraguntur, sed etiam in explicandis Religionis mysteriis, tradendaque pueris Christiana disciplina, cum ad Sacrum audiendum in Ecclesiam conveniunt.

Incredibilem ex hoc voluptatem sane percepimus. Etenim quum olim fel. record. Prædecessor Noster Innocentius Papa XIII. ad discutienda Hispani Cleri gravissima negotia ab insigni viro bonæ memoriæ Ludovico hujus S. R. E. Cardinali Belluga nuncupato proposita, peculiarem Congregationem præstantium aliquot ejusdem S. R. E. Cardinalium deputasset; Nobisque tunc in minoribus constitutis ipsius Congregationis Secretarii munus demandasset; meminimus non parum temporis, plurimumque laboris Nobis opus fuisse, ut falsam omnino probaremus opinionem, ob quam Parochi His

pani se immunes ac liberos dictitabant ab edo- A N No cendis instruendisque in Christiana doctrina 1746. pueris, eo quod hujusmodi exercitationes in aliis quoque Ecclesiis haberentur; aut quia Concionatorum opera studioque satis fideles instruerentur; aut etiam ob vetustissimam consuetu. 'tudinem, quæ Parochos ipsos ab hoc onere vindicare videbatur. Quæ omnia leguntur in Constitutione quæ incipit Apostolici ministerii, quam præfatus Innocentius Prædecessor promulgavit, in qua S. 9. recensentur a ac refelluntur ea omnia, quæ modo commemoravimus.

His autem per transennam adnotatis, jam Quas reresponsum quæstioni faciamus, videlicet non jicit. esse iterandum die festo Sacrificium, si Parocho alius Sacerdos operam suam navare possit etiamsi Catechismus eodem die, Fideique mysteria populo explanari debeant. Hæc enim fieri possunt ejusdem Sacerdotis ministerio, qui ad Sacrum conficiendum inducitur ; quemadmodum Nos ipsi statuimus in Bononiensi Dioecesi, cum in ea sedem haberemus, haud ignorantes, id consentaneum esse Decretis, quæ super hac re Pontifices Romani non semel ediderunt. Id Nos ostendimus Instit. 3. tom. 3. nostrarum Institutionum Ecclesiasticarum, quæ Bononiæ impressæ fuerunt. Accedit, quod Parochus, qui die festo fideles instituendos in utraque Ecclesia libenter suscepisset, si iterandi Sacrificii facultas traderetur, id facilius consequi possit, si in altera solum Ecclesia rem Divinam faciat, ac populum edoceat, deinde ad aliam se conferat Ecclesiam, ubi a Sacrificio abstineat, et Christianæ Legis instituta dumtaxat populo declaret.

Tui præterea Parochi queruntur, quod ipsis hanc facultatem impertiri dubites, quam a tuis Decessoribus semper impetrarunt. Certissimum illud est Missionariis tantum a Sede Apostolica potestatem aliquando fieri, ut uno die Sacrifi cium bis operentur; reliquis vero Sacerdotibus, opus esse, ut hac de re facultatem ab Episcopo

PONT. Consequantur, etiamsi causa necessitatis interceA. VI. dere videatur, cujus sane judicium ad ipsos Sacerdotes nequaquam pertinet. Ita testatur Vericellus de Apostolicis Missionibus tit. 4. de privilegiis Regularium quæst. 19. num. 202. Quæres primo an ad celebrandas duas Missas in locis, ubi adest talis necessitas, requiratur licentia Episcopi? Respondetur affirmative, seclusis privilegiis Missionariorum. Ita a Sacra Congregatione resolutum. Certum quoque est, facultates ejusmodi, nisi necessitas id postulet, nunquam concedi; vel, si aliquando concedantur, non haberi tamquam alicujus Sacerdotis privilegium, sed tantum ob causam peculiarem necessitatis. Fagnanus id fatetur Cap. In ordinanda, num. 37. de Simonia Miratur Sacra Congregatio agi de his li licentiis concedendis; nam id nonnisi ex magna necessitate fieri debet, et magna cautela, ut puta in locis, ubi perpaucissimi sunt Sacerdotes, vel adsunt impedimenta adversariorum Fidei, vel quid simile etc. Nec concedi potest hæc licentia ab Episcopo generaliter, quasi privilegium alicu. jus Sacerdotis, sed tantum in aliquo casu particulari, necessitatis causa ab Episcopo examinanda. Itaque cum ejusmodi causam necessitatis haud deprehenderis, nunquam Parochos tuos probabimus, si ipsi de te conquerantur, Nos prudentiam Fraternitatis Tuæ magnopere commendamus, Teque agnoscimus animum, mentemque tuam conformasse exemplo prædicti Sancti Caroli Borromei, qui in prima Synodo Provinciali c. 5. abrogavit licentias a suis Prædecessoribus concessas plures Missas celebrandi. Quid de Parochi postremò, ut causam suam tueantur, consuetu- vetustissimam adducunt consuetudinem. Nos, dine. utrum ratione, an temere id asserant, exami. nare prætermittimus. Solum inquirimus, utrum ea consuetudo rationem præscriptionis, aut præsumptionis sibi comparaverit; et utrumque falsum, et alienum judicamus. Non utique Jus Divinum, sed Jus Ecclesiasticum prohibet, ea dem die ab eodem Sacerdote Sacrificium iterari.

[ocr errors]

At non omnia, quæ Juris tantum Ecclesiastici ANNO sunt, præscribi possunt. Si etenim juxta Civiles 1746. Leges, sanctæ res præscribi non possunt, abso num undique est asserere, fuisse per præscriptionem aliquid obtentum, vel acquisitum, quod adversetur sanctionibus universalibus Ecclesiæ, quarum observantiam Sacrum Triden tinum Concilium in Missarum celebratione Sacerdotibus omnibus præcipit, uti colligitur ex Decreto de observandis et evitandis in celebra tione Missæ.

[ocr errors]
[ocr errors]

In nonnullis regionibus mos inoleverat, quod Parochi duarum Parochiarum feria sexta majoris hebdomadæ Officium faciebant, primum in una ex Parochiis, et deinde illud iterabant in altera. Jejunii præceptum in sumptione Eucharistiæ non est Juris Divini, sed Ecclésiastici, teste Cardinali Bona Rerum Liturgicarum lib. 1. cap. 21. numer. 2. ubi refert, initio non omnibus in locis universos prædicta lege obstrictos fuisse: cumque, hoc minime obstante, animadversum fuisset, Parochum celebrantem Officium in secunda Parochia, non jejunum sumere Eucharistiam sub specie panis; sumpserat enim in Officio quod celebravit in prima Parochia particulam Hostiæ consecratæ die præcedenti, unà cum vino non consecrato, et sic jejunium fregerat naturale, reprobata fuit consuetudo, etsi, uti afferebatur, pietati et devotioni innixa. Hoc exemplo perculsi alii Parochi duarum Parochiarum, aliam induxerunt consuetudinem, ut in utraque Parochia Officium feriæ sextæ majoris hebdomadæ celebrare possent; prætermittendi videlicet haustum vini in primo Officio, quod in prima Parochia celebrabant, sumentes tantummodo speciem panis, ut jejuni in secunda Parochia Officium facerent, Missamque, quæ dicitur Præsanctificatorum, celebrarent. At hæc quoque consuetudo fuit reprobata, utpote contraria ritui Ecclesiastico, quem et Ordo Romanus, et Sacramentarium Sancti Gregorii præscribunt, et adhibet univer

PONT. Salis Ecclesia. Franciscus Sylvius magni nomiA. VI. nis Theologus tom. 5. suorum Operum editionis Antverpiensis Orat. 1. quæ est unica de Officio Parasceves, rem graphice exponit, nec Parochorum consuetudini censet esse ullo modo deferendum. De hac eadem re plura habentur apud Suarez in 3. part. Divi Thomæ tom. 3. quæst. 73. art. 2. disput. 80. sect. 3. Et Nos ipsi hæc omnia exposuimus in nostro Tractatu de Sacrificio Misse, typis Patavinis edito, sect. 2. §. 39. Et in alio Tractatu de Festis Domini Nostri Jesu Christi part. 1. typis quoque Patavinis edito, S. 336, et seqq. confutavimus errorem Græcorum Schismaticorum, qui volunt, in Missa Præsanctificatorum, per immersionem Particulæ in Calicem ex Sacratissima Hostia detractæ, transubstantiationem fieri vini in Sanguinem Christi; et diximus, Sacerdotem in Officio feria sextæ majoris hebdomadæ, sumere Christi Corpus et Sanguinem, cum utrumque revera sit sub specie panis, præcedenti licet die consecrati.

[ocr errors]

Præscriptionem excipit præsumptio, de qua modo sermo habendus est. Equidem non ignoramus Jurisperitorum commune adagium, nempe ratione consuetudinis ab immemorabili afferri posse in medium quemcumque gratiosum titulum, et etiam privilegium Apostolicum, quod utpote nullo certo documento probatum, præ. sumptum appellatur. Sed, cæteris prætermissis, ne hæc epistola longior evadat, subdimus, hæc intelligi posse de illis privilegiis, quæ impetrari potuissent a Sede Apostolica, si quis ea postulasset; non vero de illis, quæ cum postulantur, negari omnino consueverunt; ne præsumptio plus habeat roboris, et momenti, quam yeritas.

Romanis Pontificibus mos est, ut ea negotia, quæ ipsi per se expedire nolint, ad Congregationes rejiciant examinanda, ut earum consilio rem expediant. Anno 1657. cum in Civitate quam dicunt de Assumptione, in Provincia Pa.

raguariensi,

« ÖncekiDevam »