Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vita præteritis acta temporibus inquiratur, si nullo A quum sibi episcopi vindicent, ut sicut antea diximus

gravi facinore probatur infectus, si secundam fortasse non habuerit uxorem, nec a marito relictam [rejectam] sortitus ostenditur.

[blocks in formation]
[ocr errors]

CAP. 145. Captivos redimendos de rebus eeclesia- B sticis. Gregorius Demetrio [Demetriano] et Valeriano clericis Firmianis (lib. vii registri, epist. 14).

(12, q. 2, c. Sacrorum.) Sacrorum canonum instituta, et legalis permittit auctoritas, licite res ecclesiasticas in redemptionem captivorum impendi. Et ideo quia edocti a vobis sumus, annos fere decem et octo virum reverendissimum quemdam Fabium episcopum Ecclesiæ Firmianæ pro redemptione vestra, ac patris vestri Passivi fratris et coepiscopi nostri, tunc vero clerici, nec non matris vestræ libras argenti undecim eadem ecclesia hostibus impendisse, atque vos ex hoc quamdam habere formidinem, ne hoc quod datum est a vobis quolibet tempore repetatur. Hujus præcepti auctoritate suspicionem vestram prævidimus auferendam, constituentes nul- C lam vos exinde, hæredesque vestros quolibet tempore repetitionis molestiam sustinere, nec a quoquam vobis aliquam objici quæstionem.

CAP. 146. - De non repetenda possessione per quadraginta annos ab alio possessa. Gregorius Petro subdiacono.

(16, g. 4, c. Volumus accedentem.) Si monasterium sancti Theodori, fines de quibus causatio mota est, inconcussis quadraginta annis, possedisse repereris, nullam deinceps, etiamsi quid Romanæ Ecclesiæ competere potuit, patiaris sustinere calumniam,sed quietem eorum modis omnibus procura. CAP. 147. Episcopos facultatem ecclesiarum administrare debere, viduis, pupillis, pauperibus et clericorum stipendia distribuere: sibi vero nihil inde vindicare, nisi quod ad proprios usus tricennaria lege pertinet. (Gelasius, ep. 2 ad Siculos, c. 1).

Gelasius Romanæ Ecclesiæ episcopus, dilectissimis et in Christo unanimi charitate connexis fratribus episcopis qui in Sicilia sunt constituti. (16, q. 3, cap Præsulum.) Quomodo præsulum nostrorum auctoritas emanavit, ut facultates ecclesiæ episcopi ad regendum habeant potestatem: ita tamen ut viduarum, pupillorum, atque pauperum, nec non et clericorum stipendia distribuere debeant, hoc eis statuimus dari, quod hactenus decretum est. Reli

D

peregrinorum atque captivorum largitores esse posssint. Illud quoque adnecti placuit, ut si (quod absit) facultates ecclesiæ et dioceses ab aliquibus possideantur episcopis, jure sibi vindicent, quod tricennaria lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanavit auctoritas, ut ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare, quod legem tempus exclusit.

CAP. 148. Nullo obstaculo ante tribunal Christi muniri, qui substantiam ad usus pauperum derelictam contra fas dispergit: et quod anathemate feriatur, quicunque res ecclesiæ confiscare, vel competere, vel periculosa, aut sæva infestatione perdavere præsumpserit. De vi. syn. Symmachi papæ.

Nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta, contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. (19, q. 1, c. In canonibus.) Similiter et hoc ad omnium ecclesiarum notitiam vestra cunctorum exhortatione, et judicio, censemus pervenire, et ab omibus firmiter teneri, quia episcoporum res ecclesiæ esse non dubitantur, si in eorum facultatibus simili fuerit crudelitate grassatum, persavores rerum memoratarum, prædicta canonum districtione feriantur: ut qui moribus propriis ac nulla conscientiæ castigatione corriguntur, saltem ecclesiasticæ, et canonicæ vindictæ perfodiantur aculeis. Generaliter vero quicunque res ecclesiasticas confiscare, aut competere, aut pervadere periculosa aut sæva infestatione præsumpserit, nisi se citissime per ecclesiæ de qua agitur, satisfactionem correxerit, perpetuo anathemate feriatur. Similiter et hi qui res Ecclesiæ jussu vel largitione principum, vel quorumdam potentum, aut quadam invasione, aut tyrannica potestate retinuerint, et filiis vel hæredibus suis, ut a quibusdam jam factum audivimus, quasi hæreditarias reliquerint, nisi cito res Dei admoniti a pontifice, agnita veritate reddiderint, perpetuo anathemate feriantur. Iniquum enim esse censemus, ut potius custodes chartarum, quam defensores rerum creditarum, ut præceptum est, judicemur.

CAP. 149.

De pervasoribus rerum alienarum. Joannes papa Zachariæ archiepiscopo. (12, q. 2, c. In antiquis.) Est etiam in antiquis Ecclesiæ statutis decretum, ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum (Luc. xix). Et in legibus sæculi cautum habetur : Qui rem subripit alienam illi cujus res direpta est, in undecuplum quæ sublata sunt restituat. Et in lege divina legitur: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicit omnis populus: Amen (Deut. xxvII). Talia ergo non præsumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione.

CAP. 150. De his qui ecclesiastica privilegia cal- D tionem, et cognoscendum, utrum illius sit concescare contendunt. Galasius Majorico, Sereno et Joanni episcopis.

(12, q. 2, Qui et humanis). Qui et humanis legibus in civili damnatione calcatis, et reverentia religionis abjecta, vel ecclesiastica privilegia calcare contendunt, vel ubilibet in pauperum prosilire dispendium, nec hujusmodi saltem commoniti convictique nequitiam sopire consentiunt, atque illata sacris rebus detrimenta sarcire, omnino divini muneris sunt participatione privandi, ut hujus perceptione careant, quod sacras leges habuere despectui.

CAP. 151. Quod episcopo nullo commento liceat res ecclesiæ alienare et quod privilegia omni ratione integra convenit servari. Gelasius Justino archidiacono, et Fausto defensori. B

(12, q. 2, c. Vulteranæ.) Volatoranæ [Wulteranæ] Ecclesia actus vel patrimonium, quod hactenus comperimus destitutum, vel post damnationem Eucharisti quo fuerat depravante dispersum, curæ vestræ decrevimus esse delegandum, ut diligentia, qua vos pro ecclesiæ utilitatibus existimamus esse vigilantes, prædia cultura restituatis antiquæ: revocetis si qua sunt vendita aut donata mancipia, possessiones etiam quæ ab Eumatio et Oppilione episcopis vel cæteris quovis jure videritis teneri (quia contra constituta synodi, ab episcopo prædia alienari nullo potuerunt commento), nihilominus revocentur. Sit emptoribus ad eum recursus, qui præsumpsit aliquid de Ecclesiæ rebus illicita venditione distrahere: ita aut pensiones annuas ad pontificem deferatis, cui privilegia sua integra convenit omni ratione servari, ut ejus dispensatione portiones proveniant consueta: ita ut portionem quartam quæ ad eos pertinet, sua pontifex ordinatione distribuat, prout cujusque locum meritumque cognoscit. Pariter etiam ex fidelium oblatione faciendum, ut quartam clericis eroget, pro consideratione suæ electionis, antistes fabricarum etiam portio episcopo sciente et disponente, vestra erogatione pendatur, quatenus nibil penitus in detrimentum alicujus rei patiamini generari. Si quod vero in Ecclesiæ vestræ damnum, aut in his quæ sunt præceptionis nostræ prohibita, pontificem vestrum videritis admittere, mox nostris auribus relatione signate, ut quid fieri debeat censeamus. Decimas ju- D sto ordine non tantum nobis, sed majoribus visum est, plebibusque tantum ubi sacrosancta dantur baptismata, deberi.

[blocks in formation]

sio, an invasoris præsumptio. Quod si principis inordinata fuerit largitio, ipse sit princeps pro emendatione redarguendus.

CAP. 153. - De rebus ecclesiæ sine consultu Metropolitani episcopi non alienandis. Ex Carthaginensi concilio v, cap. 8.

(17, q. 4, c. Nullus.) Placuit etiam, ut rem Ecclesiæ nemo vendat. Quod si aliqua necessitas cogit, hanc insinuandam esse primati ecclesiæ, ut cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit, arbitretur. Quod si tanta urget necessitas ecclesiæ, ut non possit ante consulere saltem post factum curiositatem habeat, et vicinis episcopis hoc ante indicare, et ad concilium referre has ecclesia necessitates. Quod si non fecerit, reus concilii venditor teneatur.

CAP. 154. De manumissis, et per testamentum ecclesiæ commendatis Ex Arausico concilio 1, сар. 7.

(Dist. 87, c. Eos qui.) In ecclesia manumissos, et per testamentum ecclesiæ commendatos, si quis in servitutem, vel obsequium, vel ad colonariam conditionem imprimere tentaverit, animadversione ecclesiastica coercebitur.

CAP. 155. Quod hi qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis reddere morantur, quasi necato. res egentium Dei judicio deputuntur. Ex Vacensi consilio 1, cap. 4.

(13, q. 2, c. Qui oblationes.) Qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles, sunt ab ecclesia abjiciendi; quia C usque ad exinanitionem fidei pervenire certum est hanc pietatis divinæ exacerbationem,quia et fideles de corpore recedentes votorum plenitudine, et pauperes consolatu alimoniæ, et necessaria sustentatione fraudantur: hi enim tales quasi egentium necatores judicio Dei digni habiti sunt. Unde et quidam patrum hoc scriptis suis inseruit, congruente sententia qua ait: Amico quidpiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium. (Hieron. ep. ad Nepotianum.)

-

CAP. 156. De clericis qui documenta quibus possessio ecclesiæ firmatur, aut supprimere, aut negare, aut adversariis tradere præsumpserint. Ex Agathensi concilio, cap. 28.

(12, q. 2, c. Si quis.) Si quis de clericis documenta quibus ecclesiæ possessio firmatur, aut supprimere, aut negare, aut adversariis fortasse tradere damnabili et punienda obstinatione præsumpserit, quidquid per abstentiam documentorum damni ecclesiæ illatum est, de propriis facultatibus reddat, et communione privetur. Hi etiam qui in damno ecclesiæ impie sollicitati ac traditoribus aliquid susceperint, superiori sententia teneantur. CAP. 157. Ut de monachis nullus monasterium novum nisi permittente episcopo fundare præsumat. Ibidem, cap. 27.

(18,q.(?),c.De monachis.) Ut de monachis monasterium novum, nisi episcopo aut permittente aut probante nullus incipere aut fundare præsumat. (16, q.

8

tur, ut quidquid sine episcopi notitia venditum fuerit, ad potestatem episcopi revocetur. Mancipia vero monachis donata, ab abbate non liceat manumitti. Injustum enim putamus, ut monachis quotidianum rurale opus facientibus, servi eorum libertatis dono [otio] potiantur.

1, c. Monachi vagantes.) Monachi etiam vagantes, ad A quas abbates facere præsumunt, hæc forma serveofficium clericatus, nisi eis testimonium abbas suus dederit, necin civitatibus nec in parochiis ordinentur. (20, q. 4, c. Monachum.) Monachum, nisi abbatis sui aut permissu, aut voluntate, ad alterum monasterium commigrantem,nullus abbas suscipere aut retinere præsumat; sed ubicunque fuerit abbati suo auctoritate canonum revocetur. Si enim necesse fuerit clericorum de monachis ordinari, cum consensu et voluntate abbatis præsumat episcopus. CAP. 158. Ut monasteria puellarum longius a monasterio monachorum collocentur. Ibidem, cap. 28.

(18, q. 2, c. Monasteria.) Monasteria puellarum longius a monasterio monachorum, aut propter insidias diaboli, aut propter oblocutiones hominum collocentur. CAP. 159.

[ocr errors]

Ut libertos legitime factos ecclesia si necesse fuerit tueatur. Ibidem, cap. 29. (Dist. 87, c. Libertos.) Libertos a dominis suis legitime factos ecclesia si necessitas exegerit tueatur. Quod si quis ante audientiam pervadere aut exspoliare præsumpserit, ab ecclesia repellatur. CAP. 160. Ut episcopus licentiam habeat distrahendi terrulas, et vineolas exiguas, ecclesiæ minus utiles. Ibidem, cap. 45.

CAP. 164. Unum abbatem duobus monasteriis non præficiendum, cap. 57.

(21, q. 1, c. Unum.) Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus præsidere.

CAP. 165. Cellulas novas monachorum, sine notitia episcopi non instituendas. Ibidem,

сар. 50.

(18, q. 2, Cellulas.) Cellulas novas aut congregatiunculas monachorum absque episcopi notitia, B prohibemus institui.

[blocks in formation]

(12, q. 2, c. Diaconi.) Diaconi vel presbyteri in parochia constituti, de rebus ecclesiæ sibi creditis, nihil audeant commutare, vel vendere,quia res Deo sacratæ esse noscuntur. Similiter et sacerdotes nihil de rebus ecclesiæ sibi commissæ, ut superius comprehensum est alienare præsumant. Quod si fecerint cuncti in concilio, et ab honore depositi, de suo proprio aliud tantum restituant quantum visi sunt præsumpisse. (12, q. 2,c. Si quis qualibet.) Sane si quis pro qualibet conditione de rebus ecclesiæ aliquid alienare præsumpserit, si de suo proprio tantum ecclesiæ contulerit, quantum visus est abstulisse, tunc demum istud stare licebit, libertos tamen quos sacerdotes vel diaconi de ecclesia sibi commissa se facere voluerint actus ecclesiæ persequi jubemus. Quod si facere contempserint, placuit eos ad proprium reverti servitium.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

D

CAP. 166. Ut clerici res ecclesiarum diuturna possessione juri proprio non subscribant. Ibidem, сар. 59.

(16, q. 3, c. Clerici quilibet.) Clerici quilibet quantacunque diuturnitate temporis, Ecclesiæ [al., de Eccl.] remuneratione aliqua possederint, in jus proprium præscriptione temporis non vocentur [revoc.], dummodo pateat ecclesiæ rem fuisse; ne videantur etiam episcopi administrationes prolixas, aut precatorias cum ordinati sunt facere debuisse, aut die retentas facultates, in jus proprietatis suæ posse transcribere. CAP. 167. Ut liceat episcopo redditus ecclesiæ suæ qui eam non multam gravent, ad usus regulariter viventium, peregrinorum, et egenorum assignare. Ex Toletano tertio concilio, cap. 3.

(12, q. 2, c. Si exceptione.) Hac sancta synodus nulli episcoporum licentiam tribuit res alienare ecclesiæ, quoniam et antiquioribus canonibus hoc prohibetur. Si quid vero quod utilitatem non gravet ecclesiæ, pro suffragio monachorum, vel ecclesiis ad parochiam suam pertinentium dederint firmum maneat. Peregrinorum, vel clericorum,et egenorum necessitati, salvo jure ecclesiæ, præstare, permittur pro tempore, quæ potuerint.

CAP. 168. Ut episcopis liceat unam de parochianis ecclesiis in monasterium dedicare. Ex concilio Toletano III, cap. 4.

(12, q. 2, c. Si episcopus.) Si episcopus unam de parochianis ecclesiis suis in monasterium dedicare voluerit, ut in ea monachorum regulariter congregatio vivat, hoc de consensu concilii sui habeat licentiam faciendi. Qui etiam, si de rebus ecclesiæ pro eorum substantia aliquid quod detrimentum ecclesiæ non exhibeat, eidem loco donaverit, sit stabile rei enim bonæ statuendæ sanctum concilium dat consensum.

:

[blocks in formation]

buerint, ad ecclesiæ nomen cui præsunt, chartarum A servitio attribuatur. Omnes primitias et decimas conficere instrumenta procurent. Non enim convenit ut ecclesia, quæ suscepit externum, efficiat in alieno divitem, et in suo retineat fraudatorem. CAP. 170.-St episcopus monasterium facere, vel parochianam ecclesiam ditare voluerit, licere ei quadragesimam partem de rebus ecclesiæ, vel centesimam ibidem conferre. Ex concilio Tolet. cap. 5.

(12, q. 2, c. Bonæ rei.) Bonæ rei dare consultum et præsentis habetur vitæ subsidium, et æternæ remunerationis exspectare cernitur præmium. Quisquis itaque episcoporum in parochia sua monasterium construere forte voluerit, et hoc rebus ecclesiæ cui præsidet ditaverit, non amplius ibidem quam quadragesimam partem dare debebit, ut hac temperantiæ æquitate servata, et cui tribuit competens subsidium conferat: et cui tollit damna gravia non B infligat. Ad ecclesiam vero quæ monasticis non informabitur regulis, aut quam suis magnificare voluerit scripturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiæ cui præsidet ibidem conferre licebit; ea tamen cautela servata, ut unam tantum modo quæ placuerit ex his duabus remunerationem assumat.

CAP. 171. Ut episcopus de ea parte quæ sibi de parochianis ecclesiis debetur, tertiam partem vel eidem ecclesiæ vel altari si placet, conferre possit. Ex eod. conc., cap. 6.

(12, g. 3, c. Episcopus si partem.) Cum præteritis sanctionibus notissimum habeatur, quæ de rebus parochialium ecclesiarum pars episcopo conferatur, opportune tamen duximus decernendum, ut si episcopus tertiam, quam de rebus eisdem sanctione C pariter sibi debitam novit, aut ipsi ecclesiæ cujus res esse patebit, aut alteri ecclesiæ quam elegit conferre decreverit, et licitum maneat, et irrevocabile robur ejus sententia ferat.

CAP. 172. Ut episcopus qui res ecclesiæ vendiderit, et eas de suo restituat, el judicio episcoporun tanquam furli aut latrocinii reus a suo honore privetur. Ex concilio Martini papæ, cap. 14.

(10, q. 2, c. Si quis episcopus.) Si quis episcopus nulla ecclesiasticæ rationis necessitate compulsus, in suo clero, aut forte ubi presbyter non est, de rebus ecclesiasticis aliquid præsumpserit vendere, res ipsas ecclesiæ propriæ restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore. CAP. 173. Quid agendum sit de presbyteris, si in- D venti fuerint de ministeriis ecclesiæ aliquid venundasse. Ex eodem, cap. 17.

(10, q. 2, c. Si quis presbyter.) Si quis presbyter, aut diaconus inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiæ venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi. In judicio tamen episcopi dimittendus est, si dignus in suo recipi debeat gradu, quia multoties hoc ipsum quod de sacrosancto altario contaminatum est, in episcopi potestate dimissum est.

[blocks in formation]

tam de pecoribus quam de frugibus, dives simul et
pauper ecclesiis suis recte offerant. Dicit enim Do-
minus per prophetam : Apportute omnem decimam
in horreo meo, ut cibus sit servientibus in domo mea
(Malach. 1). Omnis rusticus et artifex quisque de
negotio justam decimationem faciat. Sicut enim Do-
minus omnia dedit, ita de omnibus decimam exi-
git; ut de fructibus agri, ita de nutrimento omni;
ut de apibus, ita de melle ; ut de agnis, ita de velle-
ribus et caseis ; ut de porcellis, ita de capris, de
bubus et cquis; ut de minoribus, ita de majoribus
exigimus et cæteris. Si quis autem hæc omnia
non decimaverit, prædo Dei est, et fur, et latro, et
maledicta quæ intulit Dominus Cain non recte divi-
denti congeruntur. De his vero omnibus nullus sit
qui de sacerdotibus requirat censum, vel aliquod
servitium præter ecclesiasticum.
CAP. 175.

- De censu a presbytero non dando. Ex
Parisiensi concilio.

Ut secundum canonicam auctoritatem et constitutionem domini imperatoris Ludovici, de agro ecclesiastico et manso, de mancipiis quæ ipse suis capitulis constituit, vel si quilibet pro loco sepulturæ aliquid largitus fuerit ecclesiæ, neque de decimis et oblationibus fidelium cuiquam presbytero aliquem censum persolvere cogat, nec quisquam cujuslibet ordinis vel dignitatis, exinde quidquam subtrahat, aut redhibitionem quamcunque exigat temporalem. Quod si fecerit, communione usque ad satisfactionem privetur, et regia potestate dare cogatur. CAP. 176. · Culpam esse thesaurum ecclesiæ redem-· ptioni captivorum præponere. Gregorius ad dominum [Bonum] episcopum Messanensem (lib. vi, epist. 35).

(12, q. 2, c. Sicut omnino.) Sicut omnino grave est frustra ecclesiastica ministeria venundare; sic iterum est culpa, imminente hujusmodi necessitate, res maxime desolatæ ecclesiæ, captivis suis præponere, et in eorum redemptione cessare.

CAP. 177. Ut nullus ejus domum suscipiat, qui exhæredato filio hæredem facere vult ecclesiam. August. In sermone secundo. De vita clericorum (ad fratres in eremo).

(17, q. 4, c. Quicunque.) Quicunque vult exhæredato filio hæredem facere ecclesiam, quæral alterum qui suscipiat, non Augustinum: imo, Deo propitio, neminem inveniat. Quam laudabile factum sancti et venerandi episcopi Aurelii Carthaginensis? quomodo implevit omnium qui sciunt os laudibus Dei? Quidam enim cum filios non haberet neque speraret, res suas omnes retento sibi usufructu donavit ecclesiæ. Nati sunt illi filii, et reddidit episcopus nec opinanti, quæ illi donaverat. In potestate habebat episcopus non reddere, sed jure fori, non jure poli.

CAP. 178. Ibidem, de eadem re.

(13, q. 2, c. Si quis irasc.) Si quis irascitur filio suo, et moriens exhæredat eum, si viveret non eum placarem? non ei filium reconciliare deberem ? Quomodo ergo cum filio suo volo ut habeat pacem, cujus

appeto hæreditatem? Sed plane si faciat, quod sæpe A est Domini, qui operatur, quod sanguis ejus operahortatus sum. Unum filium habet putet Christum alterum; duos habet, putet Christum tertium ; decem habet, Christum undecimum faciat, et suscipio. CAP. 179. Res terrenas a nullo recte possideri, nisi vel jure divino, vel humano. Idem in epistola ad Vincentium (epist. 48).

[ocr errors]

B

(23, q. 7, c. Quicunque). Quicunque vos ex occasione legis hujus imperialis, non dilectione corrigendi, sed inimicandi odio persequitur, displicet nobis. Et, quamvis res quæcunque terrena non recte a quoquam possideri possit, nisi vel jure divino (quo cuncta justorum sunt) vel jure humano (quod in potestate est regum terræ), ideoque res falso appelletis vestras, quas necjuste possidetis, et secundum leges terrenorum regum amittere jussi estis; frustraque dicatis, nos in eis congregandis laboravimus, cum scriptum legatis : Labores impiorum justi edent (Sap. x): sed tamen quisquis ex occasione hujus legis quam reges terræ Christo servientes ad emendandam impietatem vestram promulgaverunt, res vestras cupide appetit, displicet nobis. Quisquis denique ipsas res pauperum vel basilicas congregationum, quas sub nomine ecclesiæ tenebatis (quæ omnino non debentur, nisi ei ecclesiæ, quæ vera Christi Ecclesia est), non per justitiam, sed per avaritiam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquo flagitio vel facinore projectum a nobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui (excepto errore quo a nobis separamini) sine crimine apud vos vixerunt, displicet nobis. Sed nec facile ista monstratis, et si monstretis nonnullos toleramus, quos corrigere vel pu- C nire non possumus; neque propter paleam, relinquimus aream Domini; neque propter pisces malos, rumpimus retia Domini; neque propter hædos in fine segregandos deserimus gregem Domini; neque propter vasa facta in contumeliam migramus a domo Domini.

CAP. 180. Quod ecclesia aurum habeat, non ut servet, sed ut eroget, et in necessitatibus subveniat, Ambrosius in libro De officiis, libro 11, cap. 28. (12, q. 2. c. Aurum ecclesia habet.) Aurum ecclesia habet, non ut servet, sed ut eroget et subve niat in necessitatibus. Quid opus est custodire, quod nihil adjuvat? An ignoramus quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii sustulerunt? Nonne melius conflat sacerdos propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam sacrilegus D contaminat atque asportat hostis ? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori ? Et certe habebas aurum, unde ministrasses alimoniam. Cur tot captivi deducti in commercium, nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat ut vasa viventium, servares, quam metallorum, his non posset responsum referri. Quid enim diceres? Timui, ne templo Dei ornatus deesset. Responderet : Aurum sacramenta non quærunt, neque auro placent, quæ auro non emuntur. Ornatus sacrorum, redemptio captivorum est. Et vere illa sunt vasa pretiosa quæ redimunt animas a morte. Ille verus thesaurus

tus est. Et post pauca. In his tribus generibus vasa ecclesiæ, etiam initiata confringere, conflare, vendere licet. Opus est ut de ecclesia mystici poculi forma non exeat, nec ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo primum intra ecclesiam quæsita sunt vasa, quæ initiata non essent, deinde comminuta, postremo conftata, per minutas erogationes dispensaia egentibus, captivorum quoque pretiis profecerunt. Quod si desunt nova, et quæ nequaquam initiata videantur, in hujusmodi quos supra dixi usus, omnia arbitror pie posse converti. CAP. 181.

De privilegiis ecclesiarum. Ex Tullensi concilio.

Sunt forte tales, qui privilegia de locis Deo dicatis sanctorum manibus confirmata parvipendentes, sibi quia volunt, non quia possunt excommunicationes usurpatoribus rerum, et facultatum ecclesiasticarum a sanctis Domini intentatas alleviant, dicentes se pro hoc illata damnatione, id est anathematis vinculo non teneri. De quibus sanctus Gregorius in epistola ad Theotistam patriciam dicit: Ipsi, inquit, sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, qui ligamenta Ecclesiæ vanis se æstimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem sanctæ Ecclesiæ quam præstat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non æstimant.» Contra quos diu. tius disputandum non est; quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur.

[ocr errors]

CAP. 182. De rerum ecclesiasticarum invasoribus. Sententia Symmachi papæ (In synodo Romana vi). (12, q. 2, c. Indigne.) Indigne ad altare Domini properare permittitur, qui res ecclesiasticas audet invadere, aut injuste possidere, aut iniqua seu injusta defensione in eis perdurat. Debet tamen esse provisio, ut vinctam admonitio præcedat, et res usurpatas injuste qui abstulit, aut injuste ablatas retinet, æquitate patrocinante legibus restituat. Quod si neglexerit, et necessitas compulerit, demum prædonem sacerdotalis districtio maturata percellat. Valde enim iniquum est et ingens sacrilegium, ut quæcunque vel pro remedio peccatorum, vel salute animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiæ contulerit, aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenit, id est Christianis et Deum timentibus hominibus, in aliud transferri vel converti. Propterea qui hæc non præviderit, et aliter quam scriptum est, prædia ecclesiis tradita petierit, vel acceperit, aut possederit, nisi se cito correxerit, quo iratus Deus animas percutit, anathemate feriatur, sitque accipienti, et danti, et possidenti anathema; et institutæ pœnæ contubernium assiduum, nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta dispergit. CAP. 183.

- Quid agendum sit de œconomo, qui res

« ÖncekiDevam »