Zeitschrift für Philosophie und katholische Theologie, herausg. von D. Achterfeldt [and others].

Ön Kapak
Johann Heinrich Achterfeldt
1838
 

Kullanıcılar ne diyor? - Eleştiri yazın

Her zamanki yerlerde hiçbir eleştiri bulamadık.

Seçilmiş sayfalar

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 234 - Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem.
Sayfa 117 - Hoc igitur modo etiam a theatro separamur, [99*] quod est privatum consistorium inpudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non probatur. Ita summa gratia eius de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore, ut artifex esse possit. Ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, in scaena...
Sayfa 114 - Quia occidit ille, meruit ut hoc pateretur : tu quid meruisti miser, ut hoc spectes ? ' Occide, verbera, ure! Quare tam timide incurrit in ferrum? Quare parum audacter occidit ? Quare parum libenter moritur?' Plagis agitur in vulnera: 'mutuos ictus nudis et ob viis pectoribus excipiant.' Intermissum est spectaculum: 'interim iugulentur homines, ne nihil agatur.
Sayfa 113 - Sacramentum fidei, sine qua nulli unquam contigit justificatio: demum unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est; sed qua nos justos facit: qua videlicet ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostrae, et non modo reputamur; sed vere justi nominamur, et sumus , justitiam in nobis recipientes , unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis pront vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem.
Sayfa 91 - Primo loco de observatione paschae domini, ut uno die et uno tempore per omnem orbem a nobis observetur et iuxta consuetudinem litteras ad omnes tu dirigas.
Sayfa 211 - Ac sic secundum suprascriptas sanctarum scripturarum sententias vel antiquorum patrum definitiones hoc Deo propitiante et praedicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est possit, nisi eum gratia misericordiae divinae 42») praevenerit.
Sayfa 89 - ... est enim unum ius, quo devincta est hominum societas, et quod lex constituit una; quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi; quam qui ignorat, is est iniustus, sive est illa scripta uspiam sive nusquam.
Sayfa 104 - Quia et de hisdem patribus de quibus prxfati sumus, novimus scriptum, quod dividebatur singulis prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conservent.

Kaynakça bilgileri