Sayfadaki görseller
PDF
ePub

numquam mulierum pedes terant. Omnes puellas & virgines Chrifti, aut æqualiter ignora, aut æqualiter dilige. Ne fub eodem tecto manfites: nec in præterita caflitate confidas. Nec David fanctior, nec Salomone potes effe fapientior. Memento femper, quod paradifi colonum de poffeffione fua mulier ejecerit. Ægrotanti tibi quilibet fanctus frater affiftat, & germana, vel mater, aut probatæ quælibet apud omnes fidei. Quod fi hujufcemodi non fuerint confanguinitatis caftimoniæque perfonæ, multas anus nutrit Ecclefia, quæ & officium præbeant, & beneficium accipiant miniftrando; ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemofynæ. Scio quofdam convaluiffe corpore, & animo ægrotare cœpiffe. Periculofe tibi miniftrat, cujus vultum frequenter attendis. Si propter officium Clericatus, aut vidua a te vifitatur, aut virgo, numquam domum folus introeas. Tales habeto focios, quorum contubernio non infameris. Si Lector, fi Acoluthus, fi Pfaltes te fequitur, non ornentur vefte, fed moribus: nec calamiftro crifpent comas, fed pudicitiam habitu polliceantur. Solus cum fola, fecreto & abfque arbitro vel tefte, non fedeas. Si familiarius eft aliquid loquendum, habet nutricem, majorem domus, virginem, viduam, vel maritatam: non eft tam inhumana, ut nullum præter te habeat, cui fe audeat credere. Caveto omnes fufpiciones, & quidquid probabiliter fingi poteft, ne fingatur, ante devita. Crebra munufcula, & fudariola, & fafciolas, & veftes ori applicitas, ac deguftatos cibos, blandafque & dulces litterulas, fanctus amor non habet. Mel meum, lumen meum, meum defiderium, omnes delicias, & lepores, & rifu dignas urbanitates, & cæteras ineptias amatorum, in Comoediis erubefcimus, in fæculi hominibus deteamur: quanto magis in Monachis & in Clericis,

quorum

[ocr errors]

quorum & Sacerdotium propofito, & propofitum ornatur Sacerdotio? Nec hoc dico, quod aut in te, aut in fanctis viris ifta formidem; fed quod in omni propofito, in omni gradu & fexu, & boni & mali reperiantur: malorumque condemnatio laus bonorum fit.

Pudet dicere, facerdotes idolorum, mimi, & aurigæ, & fcorta, hæreditates capiunt. Solis Clericis & Monachis hoc lege prohibetur: & prohibetur non a perfecutoribus, fed a principibus Chriftianis. Nec de lege conqueror; fed doleo cur meruerimus hanc legem. Cauterium bonum eft; fed quo mihi vulnus, ut indigeam cauterio? Provida feveraque legis cautio, & tamen nec fic refrenatur avaritia. Per fidei commiffa legibus illudimus ; & quafi majora fint Imperatorum fcita, quam Chrifti, leges timemus, Evangelia contemnimus. Sit hæres, fed mater filiorum, id eft, gregis fui Ecclefia, quæ illos genuit, nutrivit & pavit. Quid nos inferimus inter matrem & liberos? Gloria Epifcopi eft pauperum finopiæ providere. Ignominia omnium Sacerdotum eft propriis ftudere divitiis. Natus in paupere domo, & in tugurio rufticano, qui vix milio & cibario pane rugientem faturare ventrem poteram, nunc fimilam & mella faftidio. Novi & genera & nomina piscium; in quo littore concha lecta fit, calleo: faporibus avium difcerno provincias ; & ciborum precioforum me raritas, ac noviffime damna ipfa delectant. Audio præterea in fenes, & anus abfque liberis, quorumdam turpe fervitium. Ipfi apponunt matulam, obfident lectum, purulentiam ftomachi & phlegmata pulmonis manu propria fufcipiunt. Pavent ad introitum medici, trementibufque labiis,

N 2

f Duodecim vel quindecim MSS. Codices legunt cum Eraf mo, pauperum opibus providere.

labiis, an commodius habeant, fcifcitantur; & fi paululum fenex vegetior fuerit, periclitantur; fimulataque lætitia mens intrinfecus avara torquetur. Timent enim, ne perdant minifterium: & vivacem fenem Mathufalæ annis comparant. O quanta apud Deum merces, fi in præfenti precium non fperarint? Quantis fudoribus hereditas caffa expetitur? Minori labore margaritum Christi emi poterat.

ne

Divinas Scripturas fæpius lege, imo numquam de manibus tuis facra lectio deponatur. Difce quod doceas: obtine eum qui fecundum doctrinam eft, fidelem fermonem; ut poffis exhortari in doctrina fana, & contradicentes revincere. Permane in his quæ didicifti, & credita funt tibi; fciens a quo didiceris: Paratus femper ad fatisfactionem omni pofcenti te rationem de ea quæ in te est spe & fide. Non confundant opera tua fermonem tuum: quum in Ecclefia loqueris, tacitus quilibet refpondeat, cur ergo hæc quæ dicis, ipfe non facis ? Delicatus magifter eft, qui pleno ventre de jejuniis difputat. Accufare avaritiam & latro poteft. Sacerdotis Chrifti os, mens, manufque concordent. Efto fubjectus Pontifici tuo, & quafi animæ parentem fufcipe. Amare filiorum, timere fervorum eft. Si pater fum, inquit, ubi eft bonor meus? Si Dominus ego fum, ubi.eft timor meus? Plura tibi in eodem viro obfervanda funt nomina: Monachus, Pontifex, avunculus tuus, qui te jam in omnibus quæ fancta funt, docuit. Illud etiam dico, quod Epifcopi Sacerdotes fe effe noverint, non dominos: honorent Clericos quafi Clericos, ut & ipfis a Clericis, quafi Epifcopis, honor deferatur. Scitum illud eft oratoris Domi

g Nomen Domitii retinent omnes MSS. Codices: illud tamen L. Crado tribuunt Cicero, Valer. Maxim. & Fabius lib. 6. cap. 3.

Domitii: "Cur ego te, inquit, habeam ut princi

66

pem; quum tu me non habeas ut fenatorem? Quod Aaron & filios ejus, hoc effe Epifcopum & Presby. teros noverimus. Unus Dominus, unum Templum, unum fit etiam minifterium. Recordemur femper, quid Apoftolus Petrus præcipiat Sacerdotibus; Pafcite eum qui in vobis eft gregem Domini, providentes non coate, fed fpontanee fecundum Deum: neque ut turpis lucri gratia, fed voluntarie: neque ut dominantes in clerum, fed forma facti gregi ex animo: ut quum apparuerit princeps paftorum, percipiatis immarceffibilem gloria coronam. Peffimæ confuetudinis eft in quibufdam Ecclefiis, tacere Presbyteros, & præfentibus Epifcopis non loqui; quafi aut invideant, aut non dignentur audire. Et fi alii, inquit Apoftolus Paulus, fuerit revelatum fedenti; prior taceat. Poteftis enim per fingulos prophetare, ut omnes difcant, & omnes confolentur: & fpiritus Prophetarum prophetis fubje&tus eft. Non enim eft diffenfionis Deus, fed pacis. Gloria patris eft filius fapiens. Gaudeat Epifcopus judicio fuo, quum tales Chrifto elegerit Sacerdotes.

Docente te in Ecclefia, non clamor populi, fed gemitus fufcitetur. Lachrymæ auditorum laudes tuæ fint. Sermo Presbyteri Scripturarum lectione conditus fit. Nolo te declamatorem effe, & rabulam, garrulumque fine ratione ; fed myfteriorum peritum, & facramentorum Dei tui eruditiffimum. Verba volvere, & celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem fui facere, indoctorum hominum est. Attrita frons interpretatur fæpe quod nefcit: & quum aliis perfuaferit, fibi quoque ufurpat fcientiam. Præceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus,

N 3

Illud Craffi: Ego te Confulem putem, quum tu me non putes effe Senatorem? De Domitio vide Eufebium in Chronicis, anno Domini xlvi. & Fabium lib. 12. cap. 11.

zenus, rogatus a me ut exponeret, quid fibi vellet in Luca fabbathum devra, id eft, fecundo primum, eleganter lufit, docebo te, inquiens, fuper hac re in Ecclefia: in qua mihi omni populo acclamante, cogeris invitus fcire quod nefcis; aut certe, fi folus tacueris, folus ab omnibus ftultitiæ condemnaberis. Nihil tam facile, quam vilem plebeculam & indoctam concionem linguæ volubilitate decipere, quæ quidquid non intelligit, plus miratur. M. Tullius (in quem pulcherrimum illud elogium eft, "Demo"fthenes tibi præripuit, ne effes primus Orator: tu "illi, ne folus) in Oratione pro quinto h Gallio, quid de favore vulgi, & de imperitis concionatoribus loquatur, attende: ne his fraudibus ludaris. Loquor enim, quæ fum ipfe nuper expertus. Unus quidam Poeta, nominatus homo, perlitteratus, cujus funt illa colloquia Poetarum ac Philofophorum, quum facit Euripedem & Menandrum inter fe, & alio loco Socratem atque Epicurum differentes, quorum ætates non annis, fed fæculis fcimus effe disjunctas, quantos is plaufus & clamores movet? Multos enim condifcipulos habet in theatro, qui fimul litteras non didicerunt.

Veftes pullas æque devita ut candidas. Ornatus ut fordes pari modo fugiendæ funt ; quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Non abfque ami&tu lineo incedere, fed precium veftium linearum non habere, laudabile eft. Alioquin ridiculum & plenum dedecoris eft, referto marfupio, quod fudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt qui pauperibus paulum tribuunt, ut amplius accipiant; & fub prætextu eleemofynæ quærunt divitias, quæ

magis

h Pro Gallio quidem MSS. legunt Galle; fed vetuftiores retinent Gallium.

« ÖncekiDevam »