Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

magis venatio appellanda eft, quam eleemofynæ genus. Sic bestiæ, fic aves, sic capiuntur & pisces. Modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo facculi protrahantur. Sciat Episcopus, cui commiffa est Ecclesia, quem dispensationi pauperum curæque præficiar. Melius est non habere quod tribuam, quam impudenter petere quod recondam. Sed &

genus arrogantiæ eff, clementiorem te velle videri, quam Pontifex Christi eft. Non omnia poffumus omnes. Alius in Ecclefia oculus eft, alius lingua, alius manus, alius pes, auris, venter, & cætera. Lege Pauli Epiftolam ad Corinthios : quomodo diverfa membra unum corpus efficiunt. Nec rusticus tamen & fimplex frater ideo fe fanctum putet, fi nihil noverit : nec peritus & eloquens lingua æstimet sanctitatem. Multoque melius est e duobus imperfectis, rusticitatem habere fanctam, quam eloquentiam peccatricem.

Multi ædificant parietes, & columnas Ecclesiæ subftruunt. Marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, & miniftrorum Chrifti nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat dives in Judæa Templum, menfam, lucernas, thuribula, patellas, scyphos, mortariola, & cætera ex auro fabrefacta. Tunc hæc probabantur a Domino, quando Sacerdotes hoftias immolabant, & fanguis pecudum erat redemtio peccatorum. Quamquam hæc omnia præcefferint in figura: Scripta sunt autem propter nos, in quos fines fæculorum devenerunt. Nunc vero quum paupertatem domus suæ pauper Dominus dedicarit, cogitemus crucem ejus, & divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammona ? Quid suspicimus & amamus, quod Petrus se non habere gloriofe teftatur? Alioquin, fi tantum litteram fequimur, & in auro atque divitiis simplex nos. delectat

historia,

N 4

historia, cum auro observemus & cætera. Ducant Pontifices Christi uxores virgines. Quamvis bonæ mentis fit, qui cicatricem habuerit, & deformis eft, privetur Sacerdotio, Lepra corporis animæ vitiis præferatur. Crescamus, & multiplicemur, & repleamus terram. Nec immolemus agnum, nec mysticum Pascha celebremus, quia hæc absque Templo fieri Lege prohibentur. Figamus feptimo mense tabernaculum, & folemne jejunium buccina concrepemus. Quod fi hæc omnia, spiritualibus fpiritualia comparantes, scientesque cum Paulo, quod lex fpiritualis eft, & David verba cantantes, Revela oculos meos, & confiderabo mirabilia de lege tua, fic intelligimus, ut Dominus quoque nofter intellexit, & interpretatus eft fabbathum: aut aurum repudiemus cum cæteris superstitionibus Judæorum ; aut, fi aurum placet, placeant & Judæi, quos cum auro aut probare nobis neceffe eft, aut damnare.

Convivia tibi vitanda funt fæcularium, & maxime eorum qui honoribus tument. Turpe est ante fores Sacerdotis Christi crucifixi & pauperis, & qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores consulum & milites excubare, judicemque provinciæ melius apud te prandere, quam in palatio. Quod fi obtenderis te facere hæc, ut roges pro

miseris
atque

subjectis, judex fæculi plus deferet Clerico continenti, quam diviti ; & magis fanctitatem tuam venerabitur, quam opes. Aut si talis eft, qui non audiat Clericos pro quibuslibet tribulatis, nifi inter phialas, libenter carebo hujuscemodi beneficio ; & Chriftum rogabo pro judice, qui magis & citius subvenire poteft, quam judex. Melius enim est confidere in Domino, quam confidere in homine. Melius eft fperare in Domino, quam fperare in principibus.

Numquam vinum redoleas, ne audias illud Philofophi : “Hoc non eft ofculum parrigere, fed vinum

“ propi

[ocr errors]

propinare. Vinolentos Sacerdotes & Apostolus damnat, & vetus lex prohibet. Qui altario deserviunt, vinum & ficeram non bibant. Sicera Hebræo fermone omnius potio nuncupatur, quæ inebriare

po teft ; sive illa quæ frumento conficitur ; five pomo

ti rum fucco, aut quum favi decoquuntur in dulcem & barbaram potionem ; aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus aqua pinguior coloratur. Quidquid inebriat, & ftatum mentis evertit, fuge fimiliter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur (Siquidem & Dominus vini potator est appellatus : & Ti

& motheo dolenti ftomachum modica vini forbitio relaxata est) sed modum pro ætatis & valetudinis & corporum qualitate exigimus in potando. Quod si abfque vino ardeo adolescentia, & infiammor calore fanguinis, & succulento validoque fum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Græcos, & nescio an apud nos æque resonet : Pinguis venter non gignit tensum tenuem.

Tantum tibi jejuniorem modum impone, quantum ferre potes. Sint tibi pura, casta, simplicia, moderata, & non superstitioła jejunia. Quid prodeft oleo non vesci, & molestias quasdam difficultatesque ciborum quærere, carycas, piper, nuces, palmarum fructus, similam, mel, pistacia ? Tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vefcamur

pane; & dum delicias sectamur, a regno cælorum retrahimur. Audio præterea quofdam, contra rerum hominumque naturam, aquam non bibere, nec vesci pane; sed sorbitiunculas delicatas, & contrita olera, betarumque succum, non calice forbere, fed concha. Proh pudor! non erubescimus istiusmodi ineptiis ; nec tædet superstitionis ? Insuper etiam famam abftinentiæ in deliciis quærimus. Fortif

fimum

omnes

pane &

fimum jejunium est aqua & panis. Sed quia gloriam non habet, &

aqua vivimus, quafi publicum & commune jejunium non putatur.

Cave ne hominum rumusculos aucuperis : ne in offenfam Dei populorum laudem commutes. Si adhuc, inquit Apoftolus, bominibus placerem, Christi servus non essem. Desiit placere hominibus, & fervus factus est Christi. Per bonam famam & malam, a dextris & a sinistris, Christi miles graditur: nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur. Non divitiis tumet, non contrahitur paupertate ; & læta contemnie & triftia. Per diem foi non urit eum, neque luna per noctem. Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis. Nolo te dilatare fimbrias, & oftentui habere płylacteria ; & confcientia repugnante pharifaica ambitione circumdari. Quanto melius erat hæc non in corpore, fed in corde geftare ; & Deum habere fautorem, non aspectus hominum ? Inde pendet Evangelium: kinde Crux & Prophetæ ; five faera Apoftolica doctrina. Melius eft enim hæe omnia

in

i Hujus contextus ordo eit omnino præpofterus in omnibus fere Codicibus MSS. nam in illis legimus; Et confcientia repugnante, pharifaica ambitione circumdari. Inde pendet Evangelium, inde Crux ex Propheta. Fidelis mecum Lector intelligis quid taceam, ex quid magis tacendo loquar. Tot regula, quot species gloriarum. Quanto melius erat hæc non in corpore, sed in corde geftare; Dominum habere fautorem, non aspectus hominum. Vis fcire, &c.

k In editis libris Erafmi & Mariani, inde Lexo Prophetæ ; fed falso, nam omnes MSS. noftri, id ett, plus viginti : retinent vocem Crux. Quod verbum sensui hujus loci congruit, ubi quæftio eft de Evangelio five Apostolica doctrina, ut ipse Hieronymus interpretatur. Deinde in fimbriis & phylacteriis Sacerdotum potuit imago Crucis Dominicæ repræfentari : quare legendum optimo fenfu: Inde pendet Evangelium: inde Crux o Prophetæ, five facra Apoftolica do trina, quæ tota eit de Cruce Domini,

:

1

in mente portare, quam in corpore.

Fidelis mecum Lector intelligis quid taceam, & quid magis tacendo loquar. Tot te regulæ, quot fpecies gloriarum vanarum percurrant. Vis scire quales Dominus quærat ornatus ? Habeto prudentiam, justitiam, temperantiam, fortitudinem. His cæli plagis includere ; hæc te quadriga, velut aurigam Christi, ad meram concitum ferat. Nihil hoc monili preciofius ; nihil hac gemmarum varietate distinctius. Ex omni papte decoraris, cingeris, atque protegeris ; & ornamento tibi funt & tutamini ; gemmæ vertuntur in fcuta.

Cave quoque, ne aut linguam ant aures habeas prurientes ; id est, ne aut ipse aliis detrahas, aut alios audias detrahentes. Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris, & adversus filium matris tuæ ponebas fcandalum : hæc fecisti & tacui. Existimasti inique, quod ero tui fimilis ; arguam te & statuam contra faciem tuam. Parce a detractione linguæ, cuftodi fermones tuos : & fcito quia per cuncta, quæ de aliis loqueris, tua confcientia judicaris ; & in his ipfe deprehenderis, quæ in aliis arguebas. Neque vero illa justa est excufatio, Referentibus aliis injuriam facere non poffum. Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapidem numquam figitur ; interdum resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te videt non libenter audire, non facile detrahere. Cum detraétoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, & ruinam utriufque quis novit? tam videlicet ejus qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti.

Officii tui est visitare languentes, nosse domos matronarum, ac liberos earum, & nobilium virorum custodire fecreta. Officii tui fit, non folum oculos caftos servare, fed & linguam. Numquam de formis mulierum disputes ; nec quid agatur in alia,

domus

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »