Sayfadaki görseller
PDF
ePub

recordatum utriusque Siciliae regem pro ea qua pollet pietate et virtute illos semper esse Episcopos nominaturum, qui dominico gregi regendo aptiores esse dignoscentur.

Rebus ita compositis ut dissidiorum quaecumque offendicula praecaveantur, omniaque in Dei benedictione procedant, mandamus ut eas inter minores Baroli ecclesias omnia in pulcritudine pacis gerantur et penitus stabiles firmaeque remaneant perpetuo illae omnes ac singulae qualescumque subjectiones et obligationes, quas binae praesertim alterae collegiatae ecclesiae et capitula sancti Jacobi et sancti Sepulchri usque adhuc praestiterunt.

Jugiter quoque mandamus ut sancta tectaque perpetuo habeantur, quae jam pridem adsignata, atque constabilita fuerunt pro ipsius archiepiscopalis ecclesiae fabrica et sacrario, cuncta videlicet bona et redditus quicumque, sive etiam praestationes et cujusvis speciei emolumenta pro ipsius incolumitati servanda, verum etiam pro impendiis, quae tam pro sacra omnigena supellectili, quam pro divino cultu inibi exercendo vel necessaria, vel decentiora esse videbuntur. Quae quidem dotatio si desit, congrue constabiliatur, si vero jam habeatur, neque tamen sufficiens ad praefatos usus esse censeatur, istius meliori quo fieri poterit modo ad necessitatem usque augeatur.

Praeterea cum propter incommodas circumstantias aliaque momenta, quae nunc aliqua animadversione digna videntur penes novam hanc archiepiscopalem ecclesiam Barolensem ex sacrorum canonum praescriptione haberi non possit Seminarium praecipimus et interea temporis et donec Seminarium rite instituatur, atque adolescentes in sortem Domini vocati ab ordinario antistite in Tranensi seminario recipiantur, iisdem prorsus modis atque gratiis seu favoribus aeque ac ad ipsam Tranensem Dioecesim sub uno

eodemque pastore archiepiscopo pertinerent, usque dum Municipium Barolensis Civitatis suis sumptibus idoneum Seminarium, quemadmodum oportet comparaverit, illudque congruis bonis perpetuaque fundatione dotaverit.

Quae quidem omnia superius statuta ut rite feliciterque ad optatum finem in superius tamen eventum expressum perduci valeant, ven. fratrem nostrum Petrum Giannelli Archiepiscopum Sardiensem in partibus infidelium et apostolicum nostrum apud regiam utriusque Siciliae Aulam Nuntium eligimus et deputamus in harum apostolicarum litterarum exequutorem, eique necessarias et opportunas facultates tribuimus aliam probam dignamque personam in ecclesiastica dignitate constitutam hujusmodi exequutioni subdelegandi, qui quidem Petrus Archiepiscopus, sive subdelegata persona omnia superius disposita disquirere, ordinare, disponere, statuere, atque adeo super quacumque quaestione, si in actu exequutioni hujusmodi forsan inciderit, definire atque quacumque appellatione remota, decernere libere valeat quae quomodocumque oportuerint ad totum hoc negotium recte et prudenter perficiendum, jubendo insuper ut intra tres menses ab harum litterarum apostolicarum exequutione, nunc pro tunc uti superius peragenda, ad hanc apostolicam sedem in forma authentica singulorum actorum exemplar fideliter trasmittat, in tabulario nostrae congregationis rebus concistorialibus praepositae de more, et ad posteram quamlibet opportunitatem servandum.

Praesentes quoque litteras et in eis contenta quaecumque etiamsi quilibet alii ad id interesse habentes vel habere praetendentes vocati et auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, eorum consensui quatenus opus sit de apostolicae potestatis plenitudine supplentes, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio

seu intentionis nostrae aut aliquo alio etiam substantiali defectu, notari, impugnari vel in controversia vocari posse, sed eas semper validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari. Sicque et non alias per quoscumque Judices Ordinarios vel Delegatos quavis auctoritate fungentes etiam causarum Palatii Apostolici Auditores ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de latere Legatos, Vice-Legatos dictaeque Sedis Nuncios judicari ac definiri debere. Et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingerit attentari irritum et inane volumus atque decernimus.

Non obstantibus quatenus opus sit nostris et cancellariae apostolicae regulis de jure quaesito non tollendo et de gratiis non concedendis ad instar, ac Lateranensis Concilii novissime celebrati dismembrationes perpetuae nisi in casibus a jure permissis fieri prohiben. aliisque etiam in Synodalibus, Provincialibus Generalibus, Universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis dictarumque Metropolitanarum Tranensis et Sanctae Mariae Majoris Ecclesiarum etiam juramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus privilegiis quoque indultis. Quibus omnibus et singulis etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus speciales, specifica, expressa et individua non autem per clausulas generales idem importantes mentio habenda foret eisdem praesentibus pro plene et sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris latissime et plenissime specialiter et expresse, pro hac vice dumtaxat, harum quoque serie derogamus caeterisque etiam speciali mentione dignis contrariis quibuscumque.

Volumus praeterea ut harum litterarum nostrarum tran

sumptis etiam impressis, manu tamen alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo persona in Ecclesia dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur ubique quae ipsis praesentibus adhiberetur si forent exhibitae vel offensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, dismembrationis, suppressionis, erectionis, constitutionis, assignationis, unionis, institutionis, concessionis, attributionis, indulti, mandati, praecepti, deputationis, decreti derogationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo sexagesimo, undecimo kalendas Maji, Pontificatus Nostri Anno decimo quarto.

M. Card. Mattei Prodatarius.
V. Card. Macchi.

Loco Plumbi.

Visa de Curia
D. Bruti.

I. Cugnoni.

Reg. in Secret. Brevium.

Napoli 18 Agosto 1860.

Visto, salvi i Regii diritti ecc. Il Ministro Segretario di Stato degli affari Ecclesiastici momentaneamente incaricato della firma del Dipartimento dell'Istruzione Pubblica Firmato: Principe di Torelli Vi è il suggello Ducato uno, e grana 30 Il ControN. 327. pagato ducato - Firmato: M. Di Napoli.

loro Firmato: Raffaele Natali

uno e grana 30 Il Percettore

FINE DEL VOLUME SECONDO.

« ÖncekiDevam »