Sayfadaki görseller
PDF
ePub

trariam Nestorii doctrinam anathemate perculerunt (1). Item in Concilio recitatum est Nicænum symbolum, atque damnati quicumque cum ea non consentirent (2).

Hanc autem Patres ferunt sententiam in eos qui impia Nestorii dogmata deinceps sectentur : « Si qui inventi fuerint, vel episcopi, vel clerici, vel laici, sive sentire, sive docere ... scelerata et perversa Nestorii dogmata subjaceant sententiæ sanctæ hujus et universalis synodi : ut videlicet episcopus quidem removeatur ab episcopatu, et sit depositus; clericus vero similiter excidat a clericatu : si vero laicus quis sit, et ipse anathematizetur, sicut superius dictum est (3). » Qui igitur ante Christi ministri habebantur, munere sibi concredito non amplius fungi possunt, quoniam ab ipsius Domini fide ac religione defecerunt : laicos vero quod attinet, ipsi itidem a christianorum consortio ejiciuntur. Procul dubio, aut ego nihil video, aut ea auctoritatis methodum perbelle commendant. Restat ut quæ ad Chalcedonensem synodum spectant statim enucleemus. Hic autem luculenter etiam apparet tamquam sola inter christianos tunc temporis nota traditionis atque auctoritatis via. Et vero non tantum ex peculiari fidei decreto quo Eutychetis commenta damnavit, verum etiam ex multis aliis quæ in hoc Concilio acta fuere in promptu ponitur traditionis methodus. Paulisper rem cominus intueamur.

Actione II primum quidem recitata sunt symbola synodorum Nicææ et Constantinopolis, item duæ epistolæ S. Cyrilli ad Nestorium, quæ in Ephesina synodo probatæ fuerant. Eas autem fidei expositiones omnes tamquam catholicæ veritatis vexillum ratas habuere Patres, atque uno ore clamarunt hanc esse omnium ecclesiarum doctrinam. In hunc modum se Nicænum symbolum mox recitatum suscipere edixerunt : « Hæc catholicorum fides: huic omnes credimus : in hac baptizati sumus: in hac baptizamus: Beatus Cyrillus sic docuit : hæc vera fides: hæc sempiterna fides in hac baptizati sumus: in hac baptizamus: omnes ita credimus : Papa Leo sic credit: Cyrillus ita credidit: Papa Leo ita interpretatus est (4). » Perspicue hic enuntiant Patres indolem religionis traditiona

(1) Cf. Labb. t. III, col. 515-322, ubi refert Epistolam S. Cyrilli; et col. 461-502, ubi habentur testimonium ac judicium episcoporum, Cyrilli litteris subscribentium.

(2) Act. VI, ibid. col. 672.

(5) « Εἰ φωραθείεν τινες, εἴτε ἐπισκοποι, είτε κληρικοι, φρονούντες ή διδασ κοντες... τα μικρα και διεστραμμενα Νεστορίου δογματα..., ὑποκείσθωσαν τη ἀποφασει της άγιας ταυτης και οἰκουμενικης συνοδου ωστε δηλονοτι τον μεν ἐπισ κοπον ἀλλοτριούσθαι της ἐπισκοπης, και είναι καθηρημενον, τον δε κληρικον ὁμοιως ἐκπίπτειν του κληρου. Εἰ δε λαϊκος τις εἴη, και οὗτοι ἀναθεματίζεσθωσav...» Ibid. col. 689.

(4) « Αὕτη ἡ πιστις των ὀρθοδοξων· ταυτῇ παντες πιστευομεν ἐβαπτίσθημεν. Ἐν ταυτη βαπτιζομεν, κ. τ. λ. » Ibid. t. IV, col. 542.

ἐν ταυτη

lem. Non opus est ipsis inquirere utrum hæc dogmata Scripturis consonent nec-ne (neque enim timendum censent ne Christus sibi adversetur); sed doctrinam hanc veram habent quæ in singulis Ecclesiæ catholicæ partibus semper extitit, quamque episcopi fidelibus tradere consueverant. Simili ratione Constantinopolitanam synodum et Cyrilli epistolas comprobant episcopi.

His porro peractis, recitata quoque est epistola quam S. Leo Papa adversus Eutychetis hæresim ad Flavianum archiepiscopum Constantinopolitanum direxerat. In hac epistola præclare pandit Pontifex universam Ecclesiæ doctrinam circa duplicem Christi naturam, atque Eutychetis hac in re errores explodit. Hac autem lecta, plurima superioris ætatis Patrum excitata sunt loca ex quibus manifestum fieret Eutychetem in errore versari; atque demum, his omnibus auditis, clamaverunt episcopi : « Hæc Patrum fides, hæc Apostolorum fides. Omnes ita credimus, orthodoxi ita credunt. Anathema ei qui ita non credit. Petrus per Leonem ita locutus est. Apostoli ita docuerunt. Pie et vere Leo docuit; Cyrillus ita docuit... Anathema ei qui sic non credit. Hæc vera fides. Catholici ita sapimus. Hæc Patrum fides (1). » Ubique elucet traditionis atque auctoritatis indoles; qui enim a traditione perpetuo in Ecclesia servata recedunt anathemate percelluntur et corporis Christi membra esse desinunt. Actione V tandem ipsius Concilii definitio habetur. Tradita autem vera fide circa duplicem Christi naturam, addit : « His igitur cum omni undique exacta cura et diligentia a nobis dispositis, definivit sancta et universalis synodus, alteram fidem nulli licere proferre, aut conscribere vel componere, aut sentire, aut alios docere. Eos autem qui audent componere fidem alteram, aut proferre, aut docere ... hos, si episcopi fuerint aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero; si vero monachi aut laici fuerint, anathematizari eos (2). »

Post lectionem vero definitionis omnes episcopi clamarunt : « Hæc fides Patrum. Hæc fides Apostolorum, huic omnes consentimus, omnes ita sapimus (3). >>

(1) « Αύτη ή πιστις των πατέρων· αὕτη ἡ πίστις των ἀποστόλων· παντες οὕτω πιστευομεν· οἱ ὀρθοδοξοι οὕτω πιστευουσιν. ̓Αναθεμά τῳ μη ούτω πιστευοντι. Πετρος δια Λεοντος ταυτα ἐξεφωνησεν. Οἱ ἀποστολοι οὕτως ἐδίδαξαν, κ. τ. λ. » Ibid. col. 367.

(2) «... Ὥρισεν ἡ ἁγια και οἰκουμενικη συνοδος ἑτεραν πιστιν μηδενε ἐξεῖναι προσφερειν, ή γουν συγγράφειν, ή συντιθέναι, ή φρονειν, ή διδασκειν ἑτερους. Τους δε τολμώντας ή συντίθεναι πιστιν ἑτεραν. τούτους, εἰ μεν εἶεν ἐπισκοποι ή κληρικοι, ἀλλοτριους εἶναι τοὺς ἐπισκοπους της ἐπισκοπης, και τους κληρικους του κληρου· εἰ δε μοναζοντες ἡ λαϊκοι εἶεν, ἀναθεματίζεσθαι αυτους. » Ibid. col.

567.

(5) «Αὕτη ἡ πίστις των πατέρων. Αὕτη ἡ πίστις των ἀποστόλων. Ταυτή πάντες στοιχούμεν. Παντες ούτω φρονουμεν. » Ibid.

Ea profecto perspicua sunt, nec ullum effugere potest quantopere ab individualismo protestantico abhorreant. Sed hæc hactenus. Non opus est plura de Conciliis antiquis disserere ex dictis satis superque liquet quæ demum fuerit methodus ab ipsis inita et propugnata. Quid autem inde ad causam quam tuemur juvandam eruatur nemo est qui non videat. Concilia quippe œcumenica totam Ecclesiam, universum christianismum verum ac germanum referunt, adeoque adductarum synodorum testimonia audiendo, ipsum christianismum suam methodum aperientem ac palam profitentem definientemque audivimus. Quapropter nihil amplius ambigendum: vel ut vera ac sola christianæ religioni propria suscipienda nobis est methodus quam tenuere Concilia, vel, relicta omni verecundia, proterve dicendum nusquam christianismum sese intellexisse; quod postremum portentosum æque ac impium omnes duxerint.

SECTIO POSTERIOR.

Methodi historiam per subsequentes ætates ad Lutherum usque persequi potuissem; at nihil fere utilitatis rei inceptæ illustrandæ inde accessisset. Quod enim attinet ad controversiam quæ nos inter et protestantes agitur, ea profecto nequaquam hinc juvaretur; adversarii quippe libentiori animo concedunt sequiori, et in primis medio ævo, auctoritatis viam inter christianos invaluisse, et idcirco primorum tantummodo sæculorum religionem in sui patrocinium advocant: quapropter ex eo capite in his nobis constitisse licuit. Neque vero scientiam theologicam, quod est hujusce disputationis alterum caput, multum juvasset ulterior historiæ methodi indagatio; in reliquis enim, quæ omisimus, sæculis, huic quæstioni generali enucleandæ minus incubuere theologi, sed peculiaribus dogmatibus explicandis vel etiam christianæ religionis principiis theoreticis evolvendis defendendisque præcipue operam dedere. Hæc igitur sæcula citra damnum mittere possumus.

In præsentia vero ad exponendam Ecclesiæ catholicæ doctrinam, quo tempore protestantes ab ea defecerunt, aggredimur, mox ipsorum adversariorum principia tradituri, ut velut e regione constituta conspiciens utriusque partis decreta, nullo molimine judicare possis a quibus tandem partibus stent Christus, Apostoli, Patres, Concilia. Jam quidem in universum notum est quæ catholicorum, quæ protestantium sit methodus; at plenior tamen atque firmior erit tractatio, si illam hic exploratiori ratione paucis delineaverimus. Ab Ecclesiæ catholicæ doctrina exordium ducimus.

CAPUT I.

ECCLESIÆ CATHOLICÆ ROMANÆ

DE RELIGIONIS METHODO DOCTRINA.

Duo hic, ut sæpius dictum est, inquiruntur : utrum sacra Scriptura sit fons religionis unicus, vel universe, qui christiano homini doctrinæ fontes sint habendi; et porro an non extet auctoritas quædam summa, ad cujus normam expendendæ sint Scripturarum interpretationes, cujusque decretis in omnibus quæ ad fidem et mores spectant sit obtemperandum? Priorem quæstionem ad hunc modum solvit Tridentina synodus: « Sacrosancta œcumenica et generalis Tridentina synodus.... hoc sibi

perpetuo ob oculos proponens, ut sublatis erroribus, puritas ipsa evangelii in Ecclesia conservetur : quod promissum ante per prophetas in Scripturis sanctis, Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, proprio ore primum promulgavit : deinde per suos Apostolos tamquam fontem omnis et salutaris veritatis, et morum disciplinæ, omni creaturæ prædicari jussit perspiciensque hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis, et sine scripto traditionibus, quæ ipsius Christi ore ab Apostolis acceptæ, aut ab ipsis Apostolis, Spiritu sancto dictante, quasi per manus traditæ, ad nos usque pervenerunt: orthodoxorum Patrum exempla secuta, omnes libros tam veteris quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, necnon traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tamquam vel ore tenus a Christo, vel a Spiritu sancto dictatas, et continua successione in Ecclesia catholica conservalas, pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur. »

Recensitis vero libris quos ut sacros et canonicos suscipit, addit sancta synodus: « Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, et traditiones prædictas sciens et prudens contempserit; anathema sit (1). » Fides ergo catholica docet tum Scripturas sacras, tum traditiones divinas continua successione in Ecclesia conservatas tamquam christianæ doctrinæ fontem esse habendas.

Quod autem attinet ad normam ad quam Scripturarum interpretatio sit exigenda, hæc habet eadem Tridentina synodus : « Decernit (sacrosancta synodus), ut nemo, suæ prudentiæ innixus, in rebus fidei et morum, ad ædificationem doctrinæ christianæ pertinentium, sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum, ipsam Scripturam sacram interpretari audeat (2). » Porro concilium damnat atque anathemate percellit eos omnes qui dogmatibus a se definitis quidpiam oppositum doceant tueanturve.

Itaque dogma catholicum est extare inter christianos auctoritatem summam et falli nesciam cui omnibus sit parendum, atque penes eam inesse integram et illibatam Christi doctrinam; a qua propterea a priori certum est nuspiam dissentire posse Scripturam : et ideo simul atque aliqua interpretatio dogmatibus Ecclesiæ non consonat, falsa habetur; secus enim, Christus sibi adversari dicendus foret.

Quoniam autem universam atque incontaminatam Christi doctrinam tenet ac in se gerit Ecclesia, summo studio curat ut qui ex suo sunt

(1) Sess. IV.

(2) Ibid.

« ÖncekiDevam »