Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sic quoque Deus per Malachiam prophetam sacerdotum mores et vitæ consuetudinem carpens, ipsis in memoriam revocat gravissimas muneris sibi commissi partes, et ait : « Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus : quia angelus Domini exercituum est (1). » Sacerdos igitur Dei minister et organon in terris habetur, quippe qui legis sensum populo aperire jubeatur.

Itaque tanquam factum certissimum id nobis jam assumere liceat, instituto publico ad religionem in rebus dubiis interpretandam tuendamque divinitus constituto gentem judaicam donatam fuisse. Istius porro magisterii necessitatem his rationum momentis comprobat Mendelsohnius, vir inter recentiores doctores judæos eruditione ac ingenii acie præcipuus: «Præceptum hoc (de quo nempe agit locus ille Deuteronomii quem modo attulimus) maximi sane est momenti; lex enim scripto nobis data est: ubi vero intellectus ejus declarandus est, quam facillime inter se discrepare sententias norunt omnes. Crebrius exorirentur controversiæ tum de ipsius textuș intellectu, tum de iis quæ inde inferuntur, atque ita non una jam sed plurimæ leges fierent. Lex autem cuivis disceptationi occurrit jubens summi magisterii, coram Domino sedentis in loco quem elegerit, decretis omnes obtemperare (2). »

At vero præter institutum illud publicum ac perpetuum, erat et apud Judæos aliud sacra docendi genus. Ne religio in perniciem rueret populusque ad falsorum numinum cultum deficeret, providerat Deus ut interdum prophetæ accederent, qui, signis divinis comitantibus eorumque verba firmantibus, præcipua legis præcepta in memoriam Israelitica gentis revocarent, sicque eam ab idololatriæ lubrico tramite averterent. Ex his ergo conficitur ante Christum natum apud gentem electam sacras Scripturas, etsi in rebus saltem plurimis perspicua essent, nequaquam sibi aut cujusque privati arbitrio fuisse permissas, sed una cum ipsis extitisse tum magisterium externum divinitus institutum, quo earum sensus in dubiis declararetur resque divina universa regeretur, tum etiam quandoque a Deo mitti consuevisse doctores divino spiritu afflatos, qui, utpote peculiari auctoritate præditi, minus recta corrigerent, prohiberentque quominus aliquo pacto lex sacra erroris labe fœdaretur.

At de ipsis traditionibus jam sermo nobis instituendus est. Quamvis autem, ut diximus, traditiones a magisterio discrepant, quoniam tamen sine illo esse aut intelligi non possunt, quumque a plerisque auctoribus non ita arctis suis limitibus definiri consueverunt, ideo in iis quæ mox

(1) Malach. II, 7.

(2) Mendelsohn. in c. XVII Deuter. ap. Cl. Drach, De l'harmonie entre l'Église et la synagogue, tom. I, p. 137.

afferemus testimoniis, non traditiones tantum, sed etiam auctoritatis seu institutionis viam sæpius commendari animadvertas velim; quoniam vero ea ad traditiones potissimum spectant, ideo ad eas peculiari ratione statuendas illa hoc loco exhibere decrevimus.

Dogma Israeliticum est, inquit Cl. Molitor (1), Moysi in monte Sina una cum lege doctrinam et explicationes magis perspicuas a Deo traditas fuisse circa ea quæ tum ad intelligendam tum ad exsequendam legem attinent.

Primum quod in hanc rem occurrit testimonium a nobis enarrandum ex Flavio Josepho accipimus. Ait ille, Moysen, postquam Judæis legem Dei promulgaverat, deinde eos docuisse quemadmodum universa ejus decreta essent servanda (2). Alibi pariter testatur pharisæos populo tradere solitos esse præcepta quæ in lege scripta non occurrunt, quæ autem a majoribus continua traditionis serie accepere (3).

Quod si porro paraphrases chaldaïcas, quæ profecto antiquissimæ sunt, sedulo pervolveris, in iis præsertim sacræ Scripturæ locis quæ de Messia aut etiam de SS. Trinitate aliquid subobscurius innuunt, illas in interpretando sæpius inniti doctrinis apud Judæos ex traditione tantum notis quam citissime perspexeris (4). At ut factum publicum, quod rem penitus conficiat, afferam, nonne ex historia notissimum est pervetustam sane Sadducæorum sectam in eo maxime a reliquis Judæis discrepasse, quod traditiones ut commenta humana rejiceret, Scripturas vero tanquam unicum religionis fontem et regulam habendas teneret? Ab isto autem profecti principio, animæ immortalitatem et vitæ futuræ fidem e symbolo Judæorum expungendas esse censebant, quippe quæ dogmata conceptis verbis in Scripturis enunciata nuspiam occurrant. Et re quidem vera dogmata ista, quamquam hic illic in sacris litteris veteris Testamenti innuuntur, haud ita tamen diserte in eis tradita monstrarentur : constat autem illa inter præcipua religionis capita a reliquis Judæis habita fuisse. Colligitur ergo Sadducæos eadem statuisse circa Scripturas principia quæ recentiori ætate protestantes tueri studuerunt, illosque ideo a veris Israelitis ut hæreseos scelere foedatos traductos fuisse.

Traditiones quod attinet, sequiori ævo Sadducæorum vestigia premere visi sunt Caraïtæ, qui eam ob causam ut hæretici pariter a reliquis Judæis habentur. Immerito quidem Caraïtæ ab aliquibus auctoribus Sadducæis

p. 11.

(1) Philosophie der Geschichte, oder über die Tradition, tom. I, (2) « Καὶ περι των ὅλων ὃν ἄν πραχθείη τρόπον ἐν τοῖς αὖθις απεσημαινε χροvolg » Antiq. III, 5, n. 6.

(5) « Εκ πατερων διαδοχης. » Ibid. XIII, 10, n. 6.

(4) Quam plurima traditionum judaïcarum documenta, ducta tum ex paraphrasibus chaldaïcis, tum ex scriptis rabbinicis, exhibet Raymund. Martini præclarum opus Pugio fidei adversus Mauros et Judæos.

in universum adnumerantur; illi namque ab his in eo maxime dissident, quod credunt pios post mortem præmia æterna manere, impios vero supplicia, ac demum olim excitatum iri omnium hominum corpora. At quamvis circa hæc dogmata cum cæteris Judæis consentiunt, imo quamvis non omnes traditiones penitus abjiciunt, sicque ex hac quoque parte a Sadducæis aliquo saltem modo discrepare dici possunt, a suis tamen popularibus anathemate percelli consueverunt, quod traditionum vim et auctoritatem minoris faciant. Caraï, inquit Elias Levita, doctum et in Scripturis sacris exercitatum virum significat. « Sed id nomen, dicere pergit Richardus Simonius, celebre olim apud Judæos, ex quo quidam traditionum contemptores a cæteris Judæis, isto Caraïtarum nomine, secessionem fecere, infame et exosum omnibus evasit. Novæ hujus sectæ homines se rectius et purius cæteris de religione sapere jactabant; alios scilicet verbum Dei dereliquisse, ut ejus loco temerarias majorum traditiones, quibus totus scatet Talmud, amplecterentur. Judæi vero ipsos Sadducæos dicebant, quippe hac in parte Sadducæorum hæresim instaurantes (1). » Profecto non diffiteor Caraïtas jure et maximo quidem reliquis Israelitis vitio vertisse, ipsos nimia animi levitate sæpius falsas et ridiculas opiniones pro veris traditionibus suscipere, atque ita anilibus fabulis summa injuria sacræ legis decreta fœdare; id enim jam quibusdam suæ ætatis pharisæis Christus Dominus exprobraverat. Hic autem tantum de ipso quo præter Scripturas traditiones admittantur rejicianturve principio sermo est, non de ejus abusu.

Ex Patribus plures etiam occurrunt qui traditiones judaïcas asserant. Sic S. Hilarius Pictaviensis magisterium publicum, de quo superius verba feci, una cum traditionibus commemorans, ait : « Nam idem Moyses, quamvis veteris Testamenti verba in litteris condidisset, tamen separatim ex occultis legis secretiora mysteria septuaginta Senioribus, qui doctores deinceps manerent, intimaverat. Cujus doctrinæ etiam Dominus in Evangeliis meminit dicens: Super cathedram Moysi, inquit, sederunt scribæ et pharisæi (2). »

S. Augustinus, quem modo audiebamus, hæc quoque de Judæorum traditionibus habet : « Nescit autem (adversarius nempe) habere præter Scripturas legitimas et propheticas Judæos quasdam traditiones suas, quas non scriptas habent, sed memoriter tenent, et alter in alterum loquendo transfundit, quas Deuterosin vocant (3). »

S. Epiphanius et S. Hieronymus sæpe etiam traditiones Judæorum commemorant, quas, inquiunt, multo majoris quam par erat faciebant.

(1) Histoire critique du V. T. par Richard Simon, liv. 1, ch. 29.

(2) Tract. in II. Psal., ed. Benedict., p. 28.

(5) Contra Adv., t. X, p. 696, ed. Venet., ap. Drach, De l'harmonie entre l'Église et la synagogue, tom. I, p. 159.

Sic (Hær. XIV) Epiphanius de Dosithæo ait : « Peritissimus erat traditionum, quæ Judæorum Deuteroses sunt (1). » Ex Hieronymo autem discimus tanta auctoritate traditiones apud Judæos viguisse, ut vel hæc una formula, Sapientes nostri tradidere (2), omnem controversiam illico componeret.

Nec dicat quis Patres crebro Judæorum traditiones quamplurimas ludibrio habuisse, et idcirco ex ipsorum sententia vim nullam eis inesse. Primum enim respondeo nos non inquirere utrum nec-ne Patribus probatæ fuerint Judæorum traditiones omnes, sed an eorum ævo traditionum auctoritas apud Judæos perstiterit. Deinde vero vehementer falleretur qui illas in universum damnatas a Patribus putaret; alii scilicet eas referendo commendant, ut vidimus; alii modo tantum commemorant, modo nonnullas earum damnant aut rident. Et sane plura inter eas quas tanquam puras majorum traditiones Judæi venditant occurrere meris fabulis adnumerandas quis unquam negaverit? Sed num forte ex istis commentis adversus ipsum traditionum principium quid colligere liceat? Minime vero. Hic nempe, ut in cæteris, tollatur abusus, servetur usus; neque, ut summa inscitia, me saltem judice, interdum accidit, ex rei abusu quidquam contra ipsius rei veritatem firmitatemve inferatur, id namque non nisi tardi ingenii ac sanioris critices regularum nescii esse potest. Quid enim? An, quæso, usum non supponit abusus? Nonne hic illo posterior sit necesse est? Nonne igitur ipsius rei, qua abutitur, firmitatem arguit abusus? Itaque tantum abest ut ex abusu adversus rem quopiam pacto fas sit argumentari, ut contra ex ipso rei in se spectatæ veritas deprehendatur.

Quod si hæc ad eam quam potissimum agimus quæstionem accommodaveris, nihil te, ut opinor, movebunt aniles fabulæ quibus scatent libri Thalmudici; imo vero argumento tibi erunt cur isti quam modo certissimis communivi probationibus sententiæ firmius inhæreas, quandoquidem ejusmodi commenta, quantumvis portentosa fuerint, nullam vim nancisci potuissent, nisi esse veras traditiones gens universa credidisset. Fieri autem nequit ut populus judaicus, inde a remotissima antiquitate, quovis ævo, esse divinas traditiones eisque vim inesse maximam existimaverit, quin hæc sua sententia a fonte divino manaverit.

Cæterum si ea quæ hactenus in hanc rem attuli argumenta non satis superque sufficerent, plurima novi Testamenti loca adducerem, in quibus

(1) Aεutapwσeσl Te Tais Tap' avтols. tom. I, p. 50, ed. Paris. 1622. Cf. hæres. XXXIII, . p. 224.

(2) Teste Cl. Drach, formula hæc in Thalmude sæpius occurrit, ipsique vis inest cujuspiam disceptationis transigendæ. Hieronymum quod attinet, Cf. Epist. ad Algas., opp. tom. I, p. 883, 884, ed. Vallarsii - item tom. III, p. 424, tom. IV, p. 123.

Salvator aut etiam apostoli talia proferunt, atque ita ex nonnullis subobscurioribus veteris Testamenti prophetiis Judæos arguunt, ut nisi fatearis eos inniti traditionibus circa Scripturæ sensum ab omnibus receptis, nihil profecto in ipsorum argumentandi modo intellexeris. At supervacaneum duco plura congerere argumenta theseos firmandæ gratia, quippe quæ factis testatissimis nititur, et idcirco a nemine in dubium vocari potest.

Reliquum est ut nonnullas observationes adjiciam de mutuo nexu qui intererat traditiones inter ac magisterium publicum aut etiam totius populi judaici sensum. Scilicet, ut ante præmonui, traditiones per se consistere atque ab omni externæ auctoritatis magisterio ipsiusque populi intellectu sejungi nullo pacto queunt. Traditio enim, de qua hic verba facimus, nihil aliud est nisi decretum quoddam vel dogmatis scripti non scripta interpretatio, legis promulgatori aut etiam electis a Deo viris primum commissa, quæque ab his suis popularibus viva voce tradita sunt, præsertim vero iis quorum erat res sacras regere ac moderari. Ab initio igitur traditiones in mente populi universi, maxime autem eorum quibus constat publicum magisterium, insident ibique vivunt, atque ita externa specie et visibili forma donatæ, a patribus ad filios una cum domestica vel certe publica institutione transfunduntur. Si hoc ergo ad Scripturæ interpretationem accommodaverimus, fateamur oportet hanc, ex judaicæ religionis principiis, ad doctrinæ synagogæ (quæ tunc temporis vera ecclesia erat) normam esse exigendam; nam traditiones circa Scripturæ sensum cum ipsius synagogæ intellectu unum idemque sunt, et ideo Synagoga quemadmodum Scripturæ, ita et traditionum custos ac interpres habetur.

Judæos autem quod attinet, hic jam gradum sistere fas erit; fere enim universa quæ ad rem incœptam illustrandam aliquid lucis conferre possunt, celeriori licet pede, perlustravimus. Quod si hactenus dicta ad ordinem methodicum revocare volueris, hoc pene modo varia quæ veræ religionis conservandæ causa divinitus instituta fuerant inter se colligari deprehendes.

Primum quidem traditiones, quæ vel circa dogmata quædam peculiaria non scripta vel circa eorum quæ in ipsa lege scripta sunt germanum sensum versantur, in intimo totius synagogæ animo vigent, sicque singuli ejus filii instituti sacras Scripturas legunt; neque enim mente ab omni judaicorum dogmatum rituumve notitia aliena sacras litteras adeunt, sed animo jam veritatibus religionis imbuto parentes namque legem legisque sensum filios docere jubentur. Si vero circa legis intellectum aut alia religionis capita quæ in lege scripta non occurrunt, viva autem voce custodiuntur, dubia quædam moveri contigerit, tunc ad publicum magisterium res referenda et ab ipso quæstio dirimenda

« ÖncekiDevam »