Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tes, eo brevi deveniant necesse est ut nullum dogma ad salutem necessarium dicatur. Quicumque sibi aliqua ratione constare voluerunt, id demum confiteri sunt coacti.

Et vero sæculo XVII ubique propugnatores acerrimos nacta est ea de tolerantia doctrina. Plurimi ex germanis theologis illi calculum adjecere et eadem in Hollandia communis erat, ut jam ex epistola Desmarets supra vidimus (1). Inter Germanos potissimum nominandi sunt Strimesius (2), Leibnitius, Christianus Thomasius, Breithaupt (3), Conradus Bergius (4), Joannes Bergius. Hi omnes sentiebant neminem damnandum qui Scripturas sequi voluerit, etsi fortasse nullum pene dogma in iis deprehendere sibi videretur; plures autem diserte aiunt ad salutem sufficere bonos mores, nec opus esse ut fides ulli dogmati theoretico adhibeatur. Sic Thomasius in unius amici memorialem librum hoc edidit apophtegma: «Non est sapientia verum scire, sed rectum facere. Prudentia vero recti non est scientia, sed fides. At non fides cerebrina; alias esset scientia ... sed fides cordis, cum ratione non pugnans, sed eam perficiens (5). »

Simili ratione doctissimus Leibnitius ad Pelissonem, ex protestante catholicum, scribens, in eam se facile adduci sententiam ait ut credat, <«< Nullum articulum revelatum esse simpliciter necessarium, adeoque salutem haberi posse in quacumque religione, modo Deus vere et super omnia diligatur amore in infinitis ejus perfectionibus fundato... Amorem hunc id totum esse quod pietati maxime est essentiale, ita ut, apud quos reperitur, illi et Spiritus sancti gratia perfusi sint, et arctissimo nexu æterno Verbo divinæque Christi sapientiæ conjuncti, etiamsi nequidem Christum satis cognoscerent secundum carnem : imo vero, vel si nunquam hujus nominis syllabas audiverint... tanti esse bonam fidem, ut nullus articulus capitalis seu fundamentalis sit præter Dei amorem filialemque obedientiam (6). »

En quo tandem ducat tolerantiæ dogmaticæ systema, ut quælibet religiones et sectæ indifferentes existimentur, nec amplius de earum veritate aut falsitate curandum statuatur; quo fit ut Verbi divini incarnatio eaque quam hominibus attulit divina revelatio pro nihilo habeantur. signa atque argumenta plane ridenda et fanatismum redolentia, quibus judicandum aiebat Jurieu inter articulos fundamentales et non fundamentales. (1) Eam scilicet tuebantur universe Arminiani, Sociniani, Brownistæ, Mennonistæ, Poiretistæ.

(2) Cf. Præfat. quam præfixit operi mox laudando Conradi Bergii.

(5) Theses credendorum atque agendorum fundamentales. Hallæ Sax. 1701, thes. 5.

(4) Themata theologica.

(5) Hal. Sax. 1701.

(6) Ap. Pelissonem in opere : De la tolérance des religions, p. 12.

Neque vero permiscere fas est scepticum illud Deoque maxime injuriosum indifferentismi decretum cum ea plurimorum theologorum catholicorum sententia, aliquem salvari posse qui fidem in Christum ipsum explicitam non habeat, si modo vinci non potuerit ista in qua versetur ignorantia. Nequaquam enim indifferentismum constituunt theologi nostri, sed ab eo prorsus abhorrent. Quid igitur? Id principii loco sibi assumunt catholici omnes, dogmata quædam definita ac determinata esse a Deo revelata, eademque minime ad salutem indifferentia quopiam pacto haberi posse, sed omnibus omnino hominibus tradenda ab eisque suscipienda et firme credenda esse, ea quidem lege, ut de providentia Dei ordinaria salvari nequeant quicumque illa non crediderint. Quæ porro ut omnibus in universum hominibus innotescere possint atque ita ab iis credi, profitemur Deum haudquaquam eum esse qui dogmata revelaverit ac repente abierit, illa fortunæ quasi permittens, sed pro sua sapientia auctoritatem firmam ac æternum immotam in terris instituisse, cujus perpetuum munus sit revelata dogmata integra illibataque custodire, atque ea quoslibet homines docere hi vero Ecclesiam audire debent eique obsequium præstare, doctrinam quam ubique terrarum prædicat accipientes credentesque. Quod si tamen accidat ut aliqui homines internæ gratiæ fideliter respondentes et facientes, ut aiunt, quod in se sit, tota vita, sic disponente Deo, Ecclesiam populorum magistram divinitus institutam nesciant, atque ita, hoc deficiente magisterio, in ignoratione revelatorum dogmatum, imo et ipsius Christi sine sua culpa versentur, tum plurimi theologi, quibuscum perlibenti animo et nos facimus, illorum salutem haud desperant; sed existimant, si alias reliqua adfuerint requisita, nihil prohibere quominus ii in beatorum consortium in cœlis adsciscantur.

In his autem nihil cernitur quod indifferentismum protestantium vel aliquantulum redoleat. Verum enimvero docemus quemvis hominum debere in universum cognoscere ac credere quæ Deus revelavit: unde cuilibet oritur officium ea, si nondum noverit, inquirere a summo magisterio divinitus inter homines constituto; quo quidem reperto amplius fas esse nequit vel ullum ex revelatis, quæ prædicat, dogmatibus rejicere aut in dubium vocare. Itaque quum dicimus fieri posse ut quis sine Christi cognitione salutis particeps efficiatur, id nequaquam ut principium sive legem œconomiæ salutis communem statuimus, sed ut meram legis exceptionem. Protestantibus contra ea, quam dicimus, exceptio, legis ac principii communis rationem habet. Quoniam, horum probata methodo, consequitur nullum dogma firmum consistere, aiunt illi in universum nullum doctrinæ caput speculativum esse necessarium, et in qualibet secta salutem æque obtineri posse, neminem proinde teneri inquirere ac magistros rogare an et quæ Deus revelaverit dogmata, quodque medium instituerit quo ea hominibus innotescerent; sed satis esse docent si

quis, omni dogmate posthabito, morum præcepta, prout novit, servaverit. Quæ quum ita sint, liquet toto cœlo distare hoc scepticum ac impium commentum a catholicorum theologorum doctrina. Vehementer ergo in hanc rem peccat Leibnitius, vir alias spectatissimus et mira ingenii acie præstantissimus, quum asseverat nonnullos catholicos theologos eamdem quam proponit tenere sententiam (1). Sed hæc hactenus.

In iis rudioribus quidem, at sat perspicuis tamen, quæ historiæ methodi protestantismi pro instituto nostro duximus lineamentis, absonam perinde ac exitiosam istius methodi indolem jam contueris. Plerique enim ex protestantibus, præsertim pseudo-reformationis initio, suum principium ad usum accommodare noluerunt, id probe assecuti, una cum ipso diu consistere non posse religionem; atque ideo auctoritatis viam, quoad ejus fieri posset, per omnia ineundam constituerunt. Quin etiam planum est exordio plerosque theologos privati examinis methodi indolem nequaquam perspexisse, imo toto illo quod perlustravimus temporis spatio nullum forte ejus naturam penitus esse consecutum.

Rogo autem quid tandem sit ejusmodi religionis institutum, cujus principium, quod fundamenti instar habetur, fatentibus aut tacite aut etiam diserte ipsius sectatoribus, usque adeo a religionis legibus alienum est, ut eo stante hæc tollatur? Rogo quid demum judicandum sit de istiusmodi methodo quæ tantopere a consueta naturæ via et idcirco ab ejus legibus abhorret, ut nec a suis fautoribus intelligi posse videatur, nec minime ad usum adduci queat? Procul dubio ubi talia occurrunt, non amplius sub judice lis est, nec diutius ambigendum; sed ut merum tardioris petulantiorisve ingenii commentum explodenda est ista methodus. At vero, hac ratione nutante fundamento, quo pacto consistere possit ædificium haud sane intelligo.

Fuere equidem qui protestantismi methodo aliquatenus saltem inhærere voluerunt; sed quid ipsis contigerit vidisti. Brevi illos eo adduxit vis logica, ut agnoscerent neminem ut a vero alienum damnari posse, tolerandos eos omnes qui Scripturis se obsequium præstare profiterentur, sive plura sive pauciora sive etiam nulla fortasse dogmata satis perspicue tradita existimarent. Hinc ortus ille indifferentismus atque etiam subjectivismus, quorum prior statuit ad salutem sufficere morum præcepta servasse, omnes autem religiones, quatenus dogmaticæ sunt, prorsus indifferentes esse; posterior vero decernit id cuivis ut verum tenendum quod ipsi ita videatur, nec necesse esse inquirere an reipsa et objective illud verum sit necne; atque ideo nihil aliud est subjectivismus quam indifferentismi systema explicatius declaratum.

Hoc systema tuebantur theologi omnes qui, pseudo-reformationis principio constantes, docuere quemque sibi permittendum in deligenda e (1) Ap. Pelisson.

Scripturis doctrina, idque cuivis necessario tantum credendum quod inibi ut certum ipsi obviam fuerit; manifestum enim est fieri non posse ut variarum sectarum opposita placita simul re ipsa et objective vera sint; at quisque tamen credere ac verum habere debet quod sibi in Scripturis perspicue deprehendere videtur; alius verum judicat id quod alter falsum declarat; cujusque igitur hominis mens fit norma ac mensura veritatis revelatæ, quæ æterna licet ac divina, sese fingere et accommodare debet ad humani ingenii nutum, atque ita quidem ut naturam prorsus suam exuat, ac, ceu fictitium quid, in dies immutetur, prout quilibet homo judicare voluerit; quo sane nihil absurdius dici potest (1). Neque hoc consectarium ulla ratione vitari potest apud protestantes, simul atque statuas illud cuivis esse fide tenendum quod sibi verum videatur. Porro una cum isto subjectivismo consistat necesse est scepticismus objectivus. Quoniam enim alii alia affirmant, nec alter in re quavis astruenda alteri jure præstat, conficitur nihil reapse ac objective certum dici posse : quo constituto omnis de medio tollitur veritas.

Quid autem de indifferentismo illo, quo sponte plurimos eosque haud ignobiles theologos duxit protestantismi methodus, existimandum sit nemo est qui non videat. Cum sana ratione quam maxime pugnat; pugnat cum summa Dei sapientia. Veritati quippe ac errori par jus ac momentum tribuitur; docetur nihil hominis interesse verumne an falsum teneat; statuitur humanam mentem mendacio æque ac veritate nutriri posse, adeoque nihilo eamdem vim inesse ac ipsi esse; quo quid portentosius cogitari potest? Atque maximam demum Deo irrogat injuriam principium quo nititur indifferentismus; ait quippe dogmata quæ Deus hominibus revelavit certo ab homine cognosci non posse. Quid, quæso? decernit Deus quasdam veritates hominibus tradere, sed ita suî oblitus cernitur ut medium quoddam tutum ac hominibus pervium quo hi istarum veritatum notitiam assequerentur instituere non curaverit? Adeone ergo impius

(1) Argumentum hoc recte ita evolvit Gioberti : « Sans la voie d'autorité, comment peut-on connaître la parole révélée? Par l'examen. Et qui doit faire cet examen? La raison particulière de chaque individu. Mais si plusieurs individus, en lisant la Bible et en l'anatomisant avec leur raison individuelle, arrivent à des doctrines diverses et opposées, que faut-il faire? Chercher à les accorder. Et si on ne peut parvenir à cet accord? Chacun croira ce qui lui semblera la vérité. Vous légitimez donc la diversité des doctrines religieuses? Oui, certainement, puisqu'on ne peut faire autrement; la conséquence est inévitable. Mais l'idée révélée est-elle une ou multiple? Elle est parfaitement une, puisque le vrai est unique. Comment pouvez-vous donc admettre différentes croyances, tandis que l'idée est une? Parce que l'idée doit être subordonnée à l'individu, et parce que c'est dans l'esprit humain que réside la mesure du vrai qu'il faut croire, et le vrai n'est point la règle de l'esprit humain. » Introduction à l'étude de la philosophie. Paris 1847, tom. II, p. 293.

ac stultus es, qui summe sapientem providumque Deum cæcis illis ethnicarum gentium diis qui oculos habebant et non videbant similem efficias? At de rebus apertis ne longior excurrat oratio: hæc exposuisse, refutasse est.

Verum id ex hactenus dictis plane confectum est, adeo falsam esse protestantismi methodum, ut ad usum accommodari vel aliquantulum non possit, quin mox penitus extinguatur religio, humanæ mentis leges occidant ac ipse Deus lædatur et idcirco tollatur. Ad alia nunc properemus et pleniorem istius exitiosæ methodi explicationem contueamur.

CAPUT IV.

RATIONALISMUS BIBLICUS E PROTESTANTISMO ORIUNDUS.

Haud infrequenter accidit ut protestantes theologi, revelationi christianæ addictissimi, vehementer querantur quod pseudo-reformationis methodus tanquam rationalismi fons et principium a scriptoribus catholicis sæpius exhibeatur. Imo nec omnes inter se in hoc asserendo consentiunt qui a partibus nostris stant theologi : nonnunquam fit ut mirentur nonnulli dum eam criminationem audiunt, vel saltem non satis assequantur quo demum jure rationalismus e protestantismi latebris sponte ac directe oriundus statuatur.

Res tamen non adeo operosa implicatave mihi videtur, ut multo opus sit molimine ad eam illustrandam. Quid igitur? Duo sunt omnino distinguenda, quæ si probe teneantur, brevi expedita existet quæstio. Initio certe Lutherus ejusque sequaces, super tecta prædicando quemque sibi in religionis negotio permittendum esse, nequaquam rationalismum adsiscere voluerunt; imo vero tantum abest ut rationalismi labe fœdati fuerint, ut contra supernaturalistas exclusorios aut etiam fanaticos haud immerito eos dixeris. Notum quippe est Luthero judice hominem plane passivum esse in salutis negotio, quod ab uno Deo totum perficitur, ita ut Spiritus sanctus quemlibet interius illuminet, nec opus sit eum ab externo magisterio ulla ratione edoceri : cuivis christiano Spiritus sanctus ipse, nullo præter Scripturam interposito medio, magister ac doctor habetur. Hinc eruitur quo sensu pseudo-reformationis artifex suum principium intelligeret. Aiebat nempe ideo nemini opus esse externa auctoritate, quod internum Spiritus sancti testimonium cuique proprium satis superque sufficeret. Inde perspicis ex mente Lutheri multum a

« ÖncekiDevam »