Sayfadaki görseller
PDF
ePub

est; labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (1). » Et porro interdum prophetæ a Deo mittuntur qui futuri adventus Christi dogma prænunciando illustrandoque confirment, simulque populum ad idololatriam procliviorem ad veri tramitem revocent. Atque hæc, ni fallor, fuit veræ a Moyse ad Christum religionis ratio ac œconomia.

$4.

DE RELIGIONE APUD ETHNICAS GENTES.

Si populi electi limites prætergressus, in reliquas gentes oculos conjeceris, quam miserrima religionis fata, idque ex mediorum divinitus institutorum inopia contigisse cito videris.

Principio quidem, imo et continuo post diluvium generi humano religio vera ac pura inerat; sed brevi factum est ut, sui conditoris obliti, homines ad falsorum numinum cultum deflecterent; et nisi misericordia motus virum, quem populi electi patrem constitueret, e tenebris ad lucem evocasset Deus, veritas terram jam jam relictura videbatur. Operæ pretium non est errorum in quos inciderunt gentes catalogum texere; norunt omnes ubique terrarum ne ipsius quidem religionis naturalis dogmata pura ac integra perstitisse, at truncata fabularumque admixtione foedata in omnium populorum traditionibus

occurrere.

Unum tantummodo monendum censeo, scilicet de discrimine quod interest inter gentium et Judæorum sacra instituta. Præter sacras Scripturas vidimus apud Judæos traditiones ac præsertim magisterium divinitus institutum extitisse; apud reliquas vero gentes nihil fere horum conspicitur. Procul dubio omni ætate ubique gentium viguit paterna, quamlibet manca fuerit, institutio ac disciplina; imo apud plurimos populos sacerdotum collegium cernebatur, qui traditiones primitus acceptas custodirent ac tuerentur, quas vero sæpius corrumpebant et adulterabant. Ipsis enim deerat peculiare illud auxilium divinum quo fruebantur Israelitica instituta; nuspiam namque gentium, uti notum est, occurrit magisterium quoddam divina auctoritate præditum, quo res sacræ regerentur ac puræ illibatæque conservarentur.

Quam ob causam ea quæ religionis erant brevi tempore adulterata ac pessumdata fuere. Itaque quemadmodum apud Judæos vi publici magisterii divina auctoritate præditi vera religio perseveravit ac floruit, ita illius inopia eam apud reliquas gentes interiisse cernimus. Quod si quis id forsitan ex sacrarum Scripturarum absentia contigisse existi

(1) Malach. 11, 7.

maret, assentionem cohibeat velim, donec recentioris ævi historiam enarraverim.

Atque hæc de gentibus idololatris pro instituto nostro dixisse sufficiat. Nunc de Christo Domino, omnium hominum capite ac centro, sermo habendus.

CAPUT II.

CHRISTI ADVENTUS AC REVELATIO.

Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (1). Adest plenitudo temporis; adest ille quem prophetæ prænuntiavere, quem universa judaici populi instituta portendere, quem totus terrarum orbis præsentiebat efflagitabatque, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis suæ Israel.

Hactenus Deus patribus locutus fuerat in prophetis, nunc autem in Filio homines docere non recusat. Hactenus universa fere infirma et egena elementa, nihil omnibus numeris perfectum ac absolutum; deinceps vero, ipsa veritate increata carnem induente terrasque inhabitante, omnia ad summum perfectionis fastigium provehenda, et quæ superiori ætate adumbrata, ac, sic providente Deo, rudi tantummodo minerva conformata extiterant, posthac a Christo Domino perficienda atque absolvenda sunt.

Quum igitur vidimus quæ antea fuerit veræ religionis conditio, quibusque opibus apud electam gentem integra illibataque perstiterit, pergamus jam considerare quam viam, ut omnia ad perfectionem adduceret, Verbum caro factum inire statuerit, quamve methodum in religione tradenda sectatus fuerit, quamque a suis discipulis in eadem tum cum cæteris hominibus communicanda, tum in posterum conservanda, tenendam voluerit.

Quod ut apertius et plenius præstemus, Christum ipsum cum suis apostolis prædicantem adeamus, eisque nos aliquandiu comites jungamus, ut ex ipsorum tum verbis tum operibus, quæ tandem sit Christiana methodus, an et qui externo magisterio Scripturæve locus, discere possimus. Procul dubio enim Christum operis a se conditi indolem ac necessarias conditiones penitus novisse omnes fateantur necesse est; neque vero quispiam Christianæ fidci inhærens unquam dixerit apostolos magistri animum ac propositum non fuisse assecutos, et idcirco

(1) Joan. I, 14.

a via quam tenendam duxerat descivisse; hæc enim, ut impia blasphemaque, ita et vesanæ mentis absona sunt commenta.

§ 1.

DE RATIONE QUA CHRISTUS ET APOSTOLI RELIGIONEM TRADIDERUNT
DEFINIVERUNTQUE.

« Et Verbum caro factum est.... PLENUM GRATIÆ ET VERITATIS (1). » Mundum universum instauraturus, Patris æterni æternus Filius humanam naturam induit et inter homines externa et aspectabili forma conversatur. Ut opus sibi a Patre præstitutum perficiat, ægroti hominis animi facultatibus remedium afferat necesse est; intellectus namque a veri lumine longius remotus cibi inopia dudum laboraverat, et præ inedia languescens deficiebat; voluntas autem imbecillis ac infirma in bono sectando non satis virium habebat. Quamobrem felix optimusque humani generis instaurator Christus intellectui quidem veritatem, voluntati vero pleniorem affert gratiam.

Ipse porro, hora sibi a Patre constituta, ministerium suum exorditur. Os suum aperiens, Judææ incolas altiora regni cœlestis mysteria docere incipit, at subobscure tamen et in parabolis sæpius ad eos loquitur. Interea vero temporis nonnullos a reliqua plebe viros secernit, quos peculiari cura edocturus operis sui vicarios instituat, eos, ut vis ipsius apostoli vocis prodit, missurus ad populos universos quibus e cœlis allata dogmata prædicent, ipsique divinæ gratiæ organa uberrima efficiantur. At indocti et admodum rudes Apostoli, principio quidem nihil fere horum quæ Dominus Jesus loquebatur assequi poterant: e terra nempe orti terrena tantum sapere videbantur. Hanc eorum mentis cæcitatem ipsis quandoque exprobrat magister; benigno tamen animo eos ferre dignatur, cognovit enim figmentum nostrum. Cæterum nondum peracto stupendo illo summoque amore colendo crucis sacrificio, in quo universa prædicatio evangelica vertitur, necdum immutandi hominum generis tempus aderat. Sed e mortuis ad vitam redux, Christus Apostolos tanquam suos præcones ac vicarios instituit, atque, ut ipsius doctrinam puram illibatamque in perpetuum tradant et servent, promittit se ipsis, iisque qui in posterum eodem munere donandi erunt, omni temporis momento adfuturum : « Ite, inquit, prædicate evangelium omni atque, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi (2). »

creaturæ

(1) Joan. I, 14

(2) Matth. XXVIII, 19, 20.

Porro alium paracletum pollicetur qui mentem illorum illustret. eosque omnem veritatem doceat, atque ita idoneos religionis præcones efficiat. Postquam ergo cœlos conscenderat, Spiritum Sanctum misit, Apostolos ea omnia quæ ad ipsorum munus attinebant uberius edocturum; tuncque temporis tantum cœpit apostolica prædicatio. Inspiciamus igitur quam in hoc munere fungendo viam iniverint: num a conscribenda doctrina, ut ad veram fidem populi adducerentur et in ea tuti ab externo magisterio immunes permanerent, exordium duxerint; aut saltem num in posterum universa, eademque verbis perspicuis enuntiata, Christianæ religionis capita scripto prodere curaverint; an contra primò viva voce evangelium prædicaverint, doctores quoque ac magistros qui suî vices gererent instituerint, postea autem tantum, prout ferebat occasio postulabatve necessitas, quædam doctrinæ capita litteris mandaverint, reliqua vel omittentes vel certe obiter solum uno alterove vocabulo attingentes.

Primum quidem certissime constat nequaquam a decretis christianæ fidei conscribendis initium duxisse Apostolos; libri enim novi Testamenti, quotquot exstant, fatentibus quibusque peritis, serius exarati fuere, postquam magno jam numero homines Christo nomen dederant. Liquet ergo prædicationem et institutionem viva voce factam Scripturæ præivisse, adeoque hanc illa nixam et velut sustentatam fuisse. Id confitentur nobiscum plurimi iidemque eruditione insignes theologi protestantes, inter quos eminent Hugo Grotius (1) et Griesbach (2); ex recentioribus autem Lessing (3), Semler (4), Münscher (5), alii. Et vero qui illud in dubium vocaret, haud sane intelligo cur non idem, sol sit an nullus sit dubitare posset; minime enim est hoc illo evidentius. In rebus autem tam apertis non amplius immorari libet.

Apostoli igitur primum Domini doctrinam viva voce Judæis ac gentibus tradidere. Neque enim dixerat Christus: Ite, scripto excipite ea quæ vobiscum communicavi dogmata, et illa sic litteris exarata hominibus tradite; sed: Ite, inquiebat, prædicate evangelium omni creaturæ. Magistri præceptum probe intellexerant discipuli (6).

(1) Ep. 582 in collect., 1764.

(2) Curæ in Historiam textús græci.

(5) Theolog. Nachlass, p. 47 sqq.

(4) Hirsching's historisches Handbuch, tom. XXII, p. 293.

(5) Handbuch der Religion, tom. I, p. 344. Cf. Lehrbuch der christlichen dogmengeschichte, p. 12, 15.

(6) Illud autem non ita intelligere videntur protestantes illi, qui his diebus existimant per sacra Biblia populos esse ad Christi fidem adducendos. Peccant in Christi institutum; peccant in Apostolorum agendi rationem. At eos natura ipsa reique eventus refellunt, quum hactenus neminem ab errore ad veritatem hac via revocaverint.

Sed opus apostolicum cominus inspiciamus. Non omnes quidem homines sacram, quam annuntiant, doctrinam suscipiunt; erat enim Judæis scandalum, gentibus autem stultitia. Qui vero in Christum credunt, in Apostolorum consortium adsciscuntur et una cum eis communitatem efficiunt, cujus membra singula inter se arctissimis vinculis ejusdem fidei et charitatis colligantur : « Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus (1).

Plurimas brevi tempore in variis regionibus Apostoli condunt istiusmodi communitates, et omnibus fidelibus præsunt. Summa observantia Apostolorum jussis obediunt omnes, quippe qui tanquam divina auctoritate muniti habentur.

Si vero contingat nonnullos moribus doctrinave a sacræ prædicationis decretis aberrare atque istiusmodi vitæ consuetudini pervicaciter inhærere, mox eos ut putrida membra à corpore Christi resecant Apostoli, memores istius dicti Dominici : Qui vos spernit me spernit... Et : qui Ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus (2).

Igitur religionis ratio ac methodus ætate illa apostolica his, ni fallor, momentis omnino constabat: Fideles varias efficiunt communitates inter se nexas ac colligatas, quæ Apostolorum imperio subjiciuntur, et ita quidem ut doctrinæ primitus ab ipsis traditæ quidpiam addere aut de illa detrahere nefas habeatur; qui vero id agere ausi fuerint mox anathemate percutiantur: quod si qua tandem moveatur difficilior controversia, concilium cogitur Apostolorum, quo quæstio ea qua pollent divina auctoritate definiatur et penitus decernatur. Imo in universo tum Domini tum Apostolorum vitæ instituto, peculiari præ cæteris auctoritate donatus Petrus exhibetur. En ergo forma quam tunc temporis Christianismus induerat, quamque ipsi ejus conditor indiderat. Quis autem dixerit fore ut ipse eadem illa forma aliquando exuatur ut oppositam prorsus induat? Id asserant rationalistæ, minime vero christianus aliquis.

Apostoli nempe, quoniam in perpetuum permansura sit Christi religio, in variis quas peragrabant regionibus viros quosdam electos ac probatos instituebant qui tum in docendo, tum in divinas gratias impertiendo, suî ipsorum vices gererent, quique et alios itidem pari auctoritate præditos constituere possent, prout postularet necessitas. Quæ hic effero manifesta sunt tum ex ipsorum Apostolorum epistolis et historia, tum, ut mox videbimus, ex iis quæ apud eorum discipulos deprehendimus.

Si quis porro hactenus enarrata sedulo perpenderit, procul dubio dicat necesse est, et citra Scripturas institutam fuisse Ecclesiam, et sine illis permanere potuisse, imo aliquandiu reapse perstitisse, et

(1) Act. II, 42.

(2) Sic Paulus I Timoth. I, 20, de hæreticis ait : ex quibus est Hymenæus et Alexander quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.

« ÖncekiDevam »