Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Itaque quum Christus de dæmonibus, angelis, exspectatione Messiæ, ultimo judicio, resurrectione mortuorum loquitur, id eo tantum consilio agit, ne æqualium suorum rudiores opiniones impugnare videatur sicque eos ab illis verioribus quæ prædicabat dogmatibus avertat. Præterea quo melius etiam plurimorum istiusmodi doctrinæ capitum quæ in Scripturis cernuntur rationem redderet, aiebat Semler probe distinguendas res et notiones quæ pro locorum ætatumve diversitate variæ sunt, ab iis quæ quovis loco ac tempore eædem semper permanent. Quod si quæras cujusmodi sint illæ notiones, quas mere locales appellat, respondebit ad id genus spectare quæcumque in novo Testamento habentur præter religionem naturalem proinde id omne quod christianismo proprium est ad notiones locales erit referendum (1); atque ut Christus ipse a vero aberrasse non videatur, iterum adsciscendum est accommodationis systema, dicendumque eum in his omnibus judæorum præjudicatis opinionibus indulgere voluisse. Atque ita demum divinam Christi revelationem penitus de medio tollebat auctor.

Istud accommodationis systema sæpius proponit ac evolvit Semlerus (2). Operæ autem pretium non duco illud de industria refellere; usque adeo enim Christi Domini indoli et modo agendi, prout ex novo Testamento cognoscitur, repugnat, ut ne vel tenuissimum examen ferat; quod recte animadvertit ipse Strauss, qui ejus imbecillitatem et falsitatem facili negotio demonstrat (3). Notandum porro est doctrinam hanc novam non esse, sed jam primis sæculis a gnosticis fuisse propugnatam : quod vidimus, ubi de S. Irenæo, qui eos perbelle confutat, habebamus.

sermonem

His autem sic delibatis liquido constat quo tandem ducat principium illud quo nititur protestantismus, ubi serio animo et plene ad Scripturarum interpretationem accommodatur. Omni traditione dogmatica plane posthabita, ad libros sacros aggreditur interpres eosque examini subjicit, judicat, interpretatur perinde ac si profani forent. Hinc mutilus canon, sublata inspiratio, haud intellecta doctrina, et dogmata rationi, quæ sola supremum sibi judicium vindicat, impervia prorsus negata et christianismus universus ad arctissimos rationis limites revocatus.

(1) Sic alicubi Semlerus, de opere cujusdam deistæ angli verba faciens, ait : « Quoniam religio christiana fuit tantum religio localis, fieri nequit ut ea religio universalis efficiatur. » Vid. Zusätze zu Lord Barringtons Versuch über Christ und den Deismus, etc., p. 211.

[ocr errors]

(2) Cff. Paraphras. in Epist ad Rom. præf.

Vorbereitung zur theol. herm.

— Apparatus ad liberaliorem N. T. interpretationem. — De discrimine notionum

vulgarium et christianarum in N. T. observando.

εἰ πνευματικους.

De discrimine inter σαρκικους

(3) Die christliche Glaubenslehre, tom. I, p. 149-151.

Hactenus ergo rationalismi biblici e protestantismo ortum et principia generalia vidimus: quin etiam hæc principia aliquatenus ad usum accommodata conspeximus. Restat ut eorum explicationes evolutionesque in protestanti theologia persequamur, ac præcipuas quas rationalismus ille induit formas breviter attingamus; ut tandem ob oculos habeas ultimum pseudo-reformationis principii processum.

CAPUT V.

POSTREMA EXAMINIS PRIVATI AD SACRAS SCRIPTURAS ACCOMMODANDI FORMA ET EXPLICATIO. NATURALISMUS ET MYTHISMUS.

Postquam constituta fuere rationalismi principia, reliquum est ut ea plene et dedita opera ad religionem christianam accommodentur, atque ita magis magisque illustrentur ac evolvantur. Porro in eo consentiunt rationaliste omnes, ut veluti sacrum quoddam decretum sumant nihil unquam fieri posse quod naturæ vires superet, adeoque illa omnia quæ in sanctis litteris prophetiarum, miraculorum aut etiam mysteriorum ac revelationis proprie dicta speciem referunt, reapse nequaquam ordinis supernaturalis esse, sed facta aut conceptus mere naturalia.

Istas notiones alte in animo insculptas gerebat Semler, atque ad earum normam omnia metiebatur ac judicabat; illas tamen nuspiam diserte et de industria tradidit ac defendit. Qui vero deinceps floruere theologi eas pressius apertiusque exponere ac tueri studuerunt.

Rationalismum sic definit Wegscheider, inter rationalistas ipse præcipuus : « Rationalismus... est ea sentiendi et cogitandi lex, qua nullo alio modo a Deo religionem hominibus esse revelatam arbitrati nisi eo, qui et naturæ rerum et rationi tanquam testi atque interpreti divinæ providentiæ vim suam declarantis plane conveniat, revelationis cujusque opinatæ supernaturalis argumentum examinandum ac judicandum censemus ex ideis ad religionem moresque spectantibus, quas rationis ope animo informatas habemus, atque ex aliis rebus cognitis, quarum veritas intelligenti cuique ac docto existimatori perspicua est. Qua via ingressi ea tantum, quæ hac re peracta probari posse apparet, vera agnoscimus et digna, quæ ab omnibus omnino approbentur (1). » Addit porro revelationem aut interventum quemcumque supernaturalem cum Dei attributis pugnare : « Persuasio de supernaturali et miraculosa

(1) Institut. theol. christ. dogmat., ed. 7a. Halæ 1833, § 11.

eademque immediata Dei revelatione conciliari non potest cum idea Dei æterni, semper sibi constantis, omnipotentis, omniscii et sapientissimi, cujus virtute per omnem æternitatem actuosa consiliisque optimis optime accommodata fieri, ut et sit et conservetur tota rerum natura, recte docemus. » Hinc ait : « sola revelatio naturalis sive manifestatio Dei, quæ fit per opera naturæ, recte defendi posse videtur (1). » Eadem cogitata passim apud omnes theologos rationalistas occurrunt. Nihil ergo quod sit supra rationem naturamve ullo pacto probari posse decernunt.

Quo constituto, quoniam tamen christianam religionem defendere videri cupiunt, quoniamque protestantibus fons ejus unicus Scripturæ habentur, iis examinandis explanandisque operam potissimum navant theologi illi. At ubique in sacris litteris ejusmodi offendimus argumenta quæ supernaturalismi speciem præ se ferunt. Quid igitur rationalismo agendum est ut ea convenienter suis principiis intelligat atque explicet, hac tamen lege ut aliquatenus saltem christianismum ejusque conditorem revereri videatur? Quid hac in re tentaverit Semler jam novimus; potiori autem studio magisque dedita opera deinceps suscepta est causa. Atqui universa quæ eum in finem excogitata fuere tentamina ad duo omnino systemata mihi revocari posse videntur, Naturalismum scilicet et Mythismum : quæcumque apud rationalismi biblici fautores mihi obvia fuerunt, unum alterumve horum systematum plus minusve redolent. Quamobrem utriusque tantum systematis indolem ac naturam enucleare constitui. Quum autem Paulus Naturalismi quasi personam gerat, Strauss vero Mythismi, ideo horum doctrinæ enarrandæ præcipue sum allaboraturus.

§ 1.

NATURALISMUS AD SCRIPTURAM A PAULO ACCOMMODATUS.

In eo situs est Naturalismus biblicus ut, rejecta supernaturali indole eorum quæ hac in Scripturis prædita apparent, doceat quidem istiusmodi facta in se vera ac authentica haberi posse, at accommodata ad ideas tunc temporis circa interventum Dei supernaturalem vulgo receptas a scriptoribus fuisse intellecta atque enarrata secernendum itaque factum ab involucro supernaturali quo indutum cernitur.

Plurima hujus systematis lineamenta jam ante Paulum adumbrata fuerant, et, quod ad vetus Testamentum attinet, Eichhorn non principia tantum Naturalismi in hoc examinando plane adhibenda statuerat, sed et ipse aliquammulta quæ in eo supernaturalismi speciem gerunt hac ratione

(1) Ibid. § 12.

interpretari conatus fuerat (1). Imo eadem principia ad nonnulla historiæ Apostolorum facta quæ in novo Testamento narrantur transtulerat, ut ad miraculum Pentecostes (2), conversionem S. Pauli (3) et apparitiones angelorum (4). Alii quoque auctores Naturalismi legibus partim saltem novum Testamentum subjecerant (5). At vero hæc omnia complexus est et majori studio illustravit ac evolvit Paulus, atque dedita opera Naturalismum ad novum Testamentum accommodare tentavit, eo quidem successu ut diu in Germania dux et princeps theologorum fuerit habitus. Hinc non immerito Naturalismi biblici parentem illum dixeris. Ipsum igitur jam audiamus.

Paulus duo præcipue edidit opera, quibus Naturalismum exponit atque in usum adducit, Commentarium in Evangelia et librum de Vita Jesu : prius opus in lucem prodere cœpit anno 1800. Quo autem rectius intelligantur istius systematis ratio et via, bene semper ob oculos habenda est lex illa quam Semler constituit, quæque cum protestantismi principio apprime cohæret, Scripturas theologo adeundas esse ea animi libertate qua librum quemlibet profanum explanandum acciperet. Paulus ergo Evangelia aperit, perinde ac si Ovidii metamorphoses præ manibus haberet, ratus nihil probari posse quod extra naturæ ordinem videatur; si quæ autem ejusmodi occurrant, ea explicanda esse ex regulis quas sequimur ubi talia apud profanos auctores offendimus.

Christus Dominus, ipso judice, æterni Patris æternus Filius, Deus de Deo prædicari sane nequit, sed tamen vir ingenio ac virtute quam maxime conspicuus salutandus est, et in præstantissimorum philosophorum, qui de humano genere optime sunt meriti, catalogo censendus. Fuere homines, Christi discipuli, quos evangelistas vulgo nominamus, qui magistri gesta scripto prodere studuerunt, eaque ita exornarunt ut multa miraculosa atque a consueta rerum serie prorsus abhorrentia appareant : involucrum illud portentosum quod in Evangeliis cernimus procul dubio fictitium est, sed non idcirco ipsa quæ recensentur facta inficiari licet. Quid ergo? Cur rem enarratam veram arbitraris, si indolem quam narratio præ se fert supernaturalem negandam putas? Qua ratione factum ab adjunctis quæ illud comitantur secernendum existimas? Hæc nempe, quibus regatur theologus, Paulus pandit principia in introductione (6) Commentarii.

(1) Cf. Einleitung in das A. T., et Allgem. Biblioth. bd. I. (2) Allgem Biblioth., bd. I, p. 91; II, 757; III, 225.

(3) Ibid. bd. VI, p. 1.

(4) Ibid. bd. III, p. 381.

(5) Cf. Eck, Versuch über die Wundergeschichten des N. T., 1795. Venturini, Die Wunder des N. T. in ihrer wahren Gestalt für æschte Christus-verehrer, 1799.

(6) Bd. I, p. 5, sqq. Cf. Das exegetische Handbuch über die drei ersten Evange

Qui historiam biblicam rite cognoscere cupit, in primis probe discernat necesse est factum ipsum a judicio quod de eo latum legitur. Factum autem Paulo est id omne quod quocumque modo experti sunt ii qui alicujus eventus participes fuere; judicium vero dicitur ratio qua iidem homines, aut etiam qui rei gestæ non interfuerunt narratores factum intellexere atque ex peculiaribus causis explicavere. Porro is est facti et judicii nexus, ut perfacile permisceantur ac confundantur in mente tum eorum qui eventus pars extitere, tum narratorum et historicorum qui postea occurrunt, ita quidem ut judicium a facto non amplius secerni queat, et pari fiducia ambo simul deinceps narrentur atque accipiantur. Ea rerum confusio, inquit auctor, maxime apparet in libris historicis novi Testamenti, et ratio in promptu est: qua enim ætate Jesus vitam agebat, is erat hominum animus, hæc proclivitas, ut simul atque rem stupendam oculis cernerent, causam ejus divinam mox decernerent. Itaque eo præcipue contendere debet theologus, qui de factis inquirit, ut summo studio factum sejungat ab hominum istius ævi, quibus involvitur, opinionibus et judiciis. Quoniam autem hic alia deest purior narratio ad cujus normam evangelistas exigere liceat, atque ita secretionem hanc efficere, necesse est ut interpres fingendo, quam vehementissima imaginatione, sibi ob oculos ponat modum quo res contingere potuerint, sicque recogitans qua ratione convenienter ideis tunc vulgo receptis ejusmodi gesta exornari debuerint, suppleat ipse narrationem circumstantias adsciscendo quas sæpius scriptor, propter eum quem profitebatur supernaturalismum, omiserit, atque hoc demum pacto assequatur quid reapse acciderit, quid additum fuerit.

En quæ Paulus ubique commendat præcepta naturalistica, quæque ipse tum in suo commentario, tum in libro de vita Jesu perpetuo sec

tatur.

Supervacaneum duco in medium vocare explicationes quas accommodate ad ea decreta subjicit circa miracula quæ in Evangeliis recensentur. Multum sudat auctor ut præcipuas vitæ Christi circumstantias ejusque præclara ac divina gesta ita interpretetur, ut ab eis, pro historicis licet habitis, characterem quo nimium fulgent supernaturalem removeat.

Veritatem quippe historicam Evangeliorum firmo animo tuetur, at simul nullum non movet lapidem ut ea omni vi divina, omni interventu cœlesti prorsus exuat. Hinc miracula Domini nunc meros benignitatis actus habet, nunc ea scientiæ quam calluerit medicinali tribuit, nunc autem secundæ fortunæ.

Itaque eo tandem adduxit Paulum et reliquos qui cum ipso faciunt

[ocr errors]

lien, bd. I, abth. I, p. 4 sqq. Vid. Strauss, a quo hanc principiorum Pauli analysim fere sumus mutuati: Vie de Jésus, traduite de l'allemand par E. Littré, Paris, 1839, tom. I, Introd., § VI, p. 30.

« ÖncekiDevam »