Sayfadaki görseller
PDF
ePub

jam existimabatur quidquam supernaturale agnoscere, libros sacros ut hos explicaret, reapse de medio sustulit.

[ocr errors]

Firma igitur manet ea Patrum sententia, quam et nos quoque tuemur, deficiente institutionis atque auctoritatis methodo, fore ut libri sacri sibi permissi non amplius intelligantur, brevi autem et ipsi rejiciantur. At si verum est illud Domini effatum de falsis doctoribus dicentis: a fructibus eorum cognoscetis eos, quid tandem de methodo tales fructus ferente existimandum? Dubio procul eam a vero penitus abhorrere quisque fateatur oportet.

Sed mox ad reliqua properamus, et quum hactenus historice demonstravimus institutionis auctoritatisque methodum inde ab orbe condito circa ea quæ religionis sunt a Deo fuisse institutam, a Christo Domino ad perfectionem adductam; ea vero deficiente, aut etiam imbecilliori modo stante, tum ante tum post Christum religionem ipsam mox nutasse aut penitus collapsam esse; restat ut argumentis speculativis factum jam notum ratumque confirmemus ac magis illustremus, et porro exponamus in quo proprie sita sit ea auctoritatis methodus, quique sit christianæ religionis verus ac germanus organismus.

AUCTORITATIS METHODUS SPECULATIVE CONFIRMATA

ET PROUT IN CHRISTIANA RELIGIONE SPECTATUR ILLUSTRATA.

ANTECESSIO.

Quoties de revelatione ac religione comprobanda explorendave sermo instituitur, primum ac veluti nativum sibi locum vindicant argumenta ab historia ducta, reliqua vero, quæ speculativa dicuntur, non nisi adscititia atque adventitia haberi queunt. Facta quippe factis approbantur. At revelatio in se spectata est factum a Deo profectum; testimoniis igitur historicis ea non tantum demonstranda, verum etiam germana ejus indoles ac ratio, qua voluit Deus ut in posterum servaretur hominibusque traderetur, declaranda constituendaque. Probationes cæteræ, quotquot adfuerint, id tantum efficiunt ut rem prius certam ac immoto fundamento nixam confirment illustrentque.

Quapropter in hac nostra commentatione a factis seu testimoniis historicis exordium duximus, ex iisque luculenter, nisi nos opinio fefellit, commonstravimus, quod speciatim ad religionem christianam attinet, auctoritatis methodum fuisse a Domino Jesu reapse institutam. Itaque eo nunc pervenimus, ut catholica methodus vera appareat, protestantismum autem, qui inquisitionis atque examinis privati, omni sublata auctoritate, viam ineundam tuetur, in erratis esse convincatur; quod quidem ex ipsius luctuosa historia abunde etiam confirmatum est. Causam ergo vicimus, et adversarii prostrati jacent inermes.

At ut hæc omnia vera fuerint, hic tamen consistere nefas habemus. Quid enim? Non illud modo nobis præstituimus, ut quæ sit religionis methodus a Christo instituta ostenderemus; sed et is præcipue animus est, ut theologiæ christianæ principia et decreta, hac religionis methodo perspecta, statuamus atque enucleemus. Theologia vero quid est nisi religionis cognitio docta ac erudita? Referat igitur quam accuratissime ipsius religionis indolem ac methodum necesse est, quandoquidem nihil aliud est nisi religio comprobata et, quoad ejus fieri potest, intellecta; sed ea in solis factis hærere nequit. Facta sunt tantummodo scientiæ sedes ac veluti scabellum pedum ejus : scientiæ est factorum rationem et causam inquirere, et leges quibus regantur intimamque eorum naturam perscrutari ac internoscere.

Quamobrem in eo quod versamus argumento parum habetur auctoritatis methodum tamquam factum demonstrasse; theologo præterea studendum est ut hujus facti rationem assequatur, simulque præcipua ejus constitutionis atque organismi capita perspiciat; ut tandem suî sibi perpetuo conscius, probe sciat qua via incedere debeat, et porro tum sibi tum aliis, maxime adversariis, rogantibus, respondere possit qui cum sanæ rationis decretis factum illud consentiat. Inde vero majori lumine collustrabitur catholicæ methodi veritas variisque adversariorum criminationibus plenius erit satisfactum.

Quæ quum ita sint, id deinceps nobis agendum restat, ut primo quidem argumentis philosophicis et theologicis ostendamus methodi auctoritatem, a Christo Domino institutam, rationis humanæ legibus et christianæ religionis indoli optime accommodatam esse; deinde vero auctoritatis reapse constitutæ præcipuas dotes, munia et vitam potissimum externam sive vim actuosam ob oculos ponamus. Quoniam autem Scripturas quoque sacras Deus largiri nobis dignatus est, adeoque et illæ organismi christiani pars sunt pernobilis, qui locus ex principiis christianis ante demonstratis ipsis sit tribuendus sumus dicturi; et porro de traditionibus non scripto proditis, utpote ad christianum institutum etiam spectantibus, pauca sumus addituri. Atque ita demum universum systema christiano-catholicum intellexerimus ac vindicaverimus.

CAPUT I.

ARGUMENTIS PHILOSOPHICIS ET THEOLOGICIS AUCTORITATIS METHODUS

CONFIRMATUR ET ILLUSTRATUR.

Duplicem ob causam non argumentis modo theologicis, e christianæ religionis natura ac scopo ductis, rem agendam esse censeo, sed et probationes philosophicas advocandas. Primo quidem si cum mentis humanæ legibus collatum fuerit factum a Christo statutum, ejus rationem melius profecto sumus assecuturi. At id me præcipue movet ut hanc ineam viam, quod protestantes theologi, maximam partem hodie rationalismo addicti, crebro Ecclesiæ auctoritatem rationis humanæ legibus ac juribus repugnare mentiuntur. Quam ob causam manca nec hujus ætatis necessitatibus accommodata videtur methodi catholicæ demonstratio, quæ quæstionem hanc philosophicam omittat. Itaque ut, quoad fieri potest, rectam teneamus viam, argumenta philosophica quibus firmetur institutionis atque auctoritatis methodus paucis saltem, ut fert instituti nostri ratio, attingemus antea quam ad probationes theologicas adducendas aggredia

mur.

§ 1.

INSTITUTIONIS ATQUE AUCTORITATIS METHODUS ARGUMENTIS AB HUMANÆ NATURÆ

LEGIBUS DUCTIS CONFIRMATUR.

Ecclesiæ institutio procul dubio est factum liberum et contingens, a Dei benignitate et sapientia profectum. Deus autem, utpote naturæ humanæ conditor, opus suum optime novit. Quæ ejus jura, quæ necessitates, quæ tandem in universum ejus leges sint, profecto probe perspectum exploratumque habet. Quoniam vero, pro ea qua pollet summa sapientia, omnia numero, pondere et mensura efficit, in promptu est eum quas ipse statuit humanæ naturæ leges nequaquam, cæco velut impetu, lædere aut perturbare posse, sed iis convenienter operari. Hinc simul ac quidquam decrevit hominibus accommodandum, summæ protervitatis ac inscitiæ est asseverare id cum humanæ naturæ legibus pugnare.

Quid ergo? Tune forte adeo insanis, ut quid operi suo conveniat Deum latere sentias, aut certe ei deesse voluntatem potestatemve illud exequendi? Quod si ita non est, cur vel in mentem venit dubium an fieri non possit ut Deus ejusmodi viam ineat hominibusque pariter ineundam præcipiat quæ eorum naturæ repugnet?

Quum igitur ex priori parte constet a Christo, Dei Filio, institutam fuisse auctoritatem quæ homines ea quæ religionis sunt edoceret eosque regeret, a priori conficitur tantum abesse ut Ecclesiæ auctoritas ab humanæ naturæ legibus abhorreat, ut contra iisdem ex toto consonare dicenda sit.

Verum his in antecessum monitis, ad eas ipsas leges cominus inspiciendas accedamus.

Naturæ leges exterius produntur potissimumque agnoscuntur factis universalibus, quæque semper eadem appareant: id, ni fallor, nemo in dubium vocaverit. Hoc enim pacto de mundi physici legibus judicium ferre solent disciplinarum physicarum periti; atque, ubi ejusmodi facta occurrunt, nullus dubio locus superesse creditur. Quod autem de mundo physico decernunt omnes, cur non idem de mundo spirituali constitueretur? Utrinque enim parem rationem haberi manifestum est.

Itaque quod semper, quod ubique, quod eodem modo fit, id lex naturæ putandum est.

Quo constituto, quæ tandem sit naturæ lex in eo quod agimus argumento brevi oratione declarari potest.

Enim vero si vel oculos conjicere volueris in ea quæ perpetuo inter homines fieri cernuntur, res tibi illico extra dubium habebitur. Quid igitur? Homo is esse conspicitur qui in aliorum suî similium consortio vitam agat ab iisque instituatur ac edoceatur. En factum quod ubique temporum et locorum idem semper apparet.

Ubi in lucem editur homo, a parentibus aliisve, qui horum vices quopiam pacto gerant, suscipitur, nutritur et ab injuriis imbecilliori vitæ impendentibus servatur; et, quoniam non corpore tantum, sed et anima constat, pari ratione hujus et illius cura habetur : lac matris corporeum sugens, infans ab ea lac institutionis per sermonem simili modo excipit, et porro a magistris excipere pergit; atque ita mens perinde ae corpus evolvitur explicaturque. Hinc homines, quorum facultates intellectus in exercitium jam fuerunt adductæ, cum aliis per sermonem communicant iisque una cum sermone notitiam idearum in eorumdem mente hactenus delitescentium tradunt, et hoc modo hi quoque rationis usum expeditum consequuntur. Id quotidiano experimento comprobatur : ubique gentium homo, antea quam ad usum rationis perveniat aut loquatur, prius ab aliis discit et eruditur. « Concedant, inquiebat Augustinus, necesse est unumquemque nostrum et ab ineunte pueritia consuetudine audiendi linguam suam didicisse, et aliam aliquam vel græcam vel hebræam vel quamlibet cæterarum, aut similiter audiendo, aut per hominem præceptorem accepisse (1). »

Quæ quum ita sint, quis dixerit eam non esse mentis humanæ legem,

(1) De doctrina christ. Prolog. n. 5.

« ÖncekiDevam »