Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cujus mentem perbelle efferebat Apostolus Paulus dum prædicabat : « Græcis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum (1) » Quamobrem hinc rursum conficitur Domini scopum expostulasse ut auctoritatem institueret qua et insipientes æque ac sapientes possent ad agnitionem veritatis venire. Quoniamque, ut secundum Christi propositum semper pura ac integra tradatur religio, tuta itidem ac omnino secura esse debet hominum institutio, liquet hujusmodi auctoritatem statui oportuisse quæ erroris plane nescia citra ullum item errandi periculum christiana decreta populos edoceret. Id cum Christi revelationis scopo tam arcte cohæret, ut hic sine illo stare nequeat; quapropter aut apertissima christianismi indoles neganda ac respuenda est, aut perinde agnoscendum illud quod inde eruebamus consectarium; secus enim ex hoc quoque capite in mediis versaris repugnantiis.

Idem hoc argumentum premere possem atque ad omnes homines transferre, quippe qui non omni scientiarum apparatu instructi in lucem eduntur, sed pedetentim discendo et audiendo docti fiunt, proptereaque aliquandiu saltem (2) auctoritate egent. In memoriam etiam revocari possunt quæ superiori § de mentis humanæ legibus disseruimus; quæ si cum revelationis Christi scopo collata fuerint, perspicue patebit ipsum non potuisse quin magisterium institueret tanto perseveraturum tempore quanto ipsam hanc revelationem. Verum ea evolvere non est necesse; hactenus dicta ad thesim elucidandam ac confirmandam satis sint.

Itaque ipsa supernaturalis ac divinæ revelationis notio, Christi religionis indoles ac scopus, firmitas quæ revelatis decretis in perpetuum inesse debet, hominum conditio huic scopo comparata, prorsus efflagitant auctoritatem aspectabilem, vivam, perpetuam, nunquam deficientem, erroris nesciam, quæ Christi vices in his terris suppleat, semper vi divina agat, et quodvis genus homines erudiat, informet ac plane instauret. Qui id approbare renuerit, is aut christianus dici nequit, aut rationis expers mihi habendus videtur. Quæ quum ita sint, allata jam ac probata ratione tum philosophica tum theologica auctoritatis a Christo institutæ, reliquum est ut hujus auctoritatis naturam magis enucleemus præcipuasque ejus notas expendamus.

(1) Rom. I, 14.

(2) Semper in re religionis certa auctoritate ipsis doctis opus est, sed hic auctoritatis necessitatem ex ignorantia et imbecilliori hominum ingenio evincere tantum volumus.

170

CAPUT II.

AUCTORITATIS A CHRISTO CONSTITUTE INDOLES MAGIS DECLARATUR

AC ILLUSTRATUR, ILLIUSQUE in se speCTATÆ ORGANISMUS PAUCIs describitur.

Hactenus vidimus auctoritatis methodum humanæ naturæ legibus ad amussim consonare, et porro omnia quæ supernaturalem Christi revelationem circumstant omnino exposcere ut divinus christianismi auctor summam et æternum permansuram instituerit auctoritatem. Hujus ergo naturam jam aliquantulum pro argumenti necessitate attigimus. At deinceps præcipuas illius dotes pressius persequi et dedita opera definire debemus. Eo autem ordine id sumus præstituri, ut primum dicamus de ista auctoritate in se spectata, deinde eam consideraturi prout magis peculiari ratione cum hominibus, in quorum commodum instituta est, communicat eosque informat ac dirigit; quamquam tamen duo hæc, ut videbimus, prorsus sejungi non possint. Atque duplici quoque modo auctoritatem a Christo conditam prout ea in se consideratur, spectabimus, hac quidem lege ut primum de dotibus generalioribus velut in abstracto disseramus, postea qui sit ejus organismus concretus enarraturi.

§ 1.

AUCTORITATIS A CHRISTO CONSTITUTÆ PRÆCIPUÆ NOTÆ AC DOTES EXPONUNTUR ATQUE ILLUSTRANTUR.

Nunc ergo peculiari studio quæritur quæ tandem sit illa auctoritas quam a Christo Domino reapse institutam fuisse hactenus comprobavimus? Probe semper tenendum est nos non solis argumentis speculativis rem agere, perinde ac si hæc cum historicis non cohærerent, sed, ut in principio monuimus, constituta tamquam facto catholicæ methodi veritate, deinceps ejus rationem et naturam ratiocinando assequi contendimus. Porro docuit historia auctoritatem hanc, de qua loquimur, esse Ecclesiam, quam sanctus martyr Ignatius jam catholicam nominabat, cujus, Christo mortuo, Apostoli duces fuere; hi autem alios instituere qui sui vices gererent, populisque Domini doctrinam ac gratiam pari jure ac firmitate traderent. Quæ igitur Ecclesiæ catholicæ natura? Quæ dotes præcipuæ?

Haud difficile fuerit eam quæstionem absolvere, dummodo relationes quæ Christum inter et Ecclesiam intercedunt conspexerimus.

Ecclesia est viva ac germana Christi imago et effigies, atque iis pene dotibus instructa sit oportet quæ in Christo cernuntur. Christus enim, ut diximus, non revelavit et abiit; sed qua ratione hominum doctor ac instaurator in terris apparuerat, eadem deinceps per Ecclesiam suam populos edocere ac instaurare perrexit; sibi ipse suffecit Ecclesiam per quam inceptum opus in perpetuum persequeretur et absolveret. Quoniam quam simillime Ecclesia Christum refert atque ejus opus perficere pergit, integram ergo eamdemque illibatam in se gerit Domini revelationem tota christiana religio in Christo, dum in hoc mundo versaretur, inerat, illamque plene gestabat ipse cum hominibus communicaturus; quæ igitur vices ejus supplet Ecclesia, universum christianismum teneat necesse est, atque sicuti nihil christiani extra Christum esse poterat, ita quoque nec extra Ecclesiam : Qui non colligit mecum, dispergit, aiebat Dominus; idem prædicat ac prædicare debet Ecclesia.

Qua autem ratione integram Christi revelationem gestet Ecclesia? visibiline an invisibili? Ex historia novimus quavis ætate christianismum se ipsum habuisse ut societatem externam, visibilem, cujus singula membra externo fidei ac communionis vinculo nectantur; cui præsint duces externa specie conspicui ac visibili itidem auctoritate præditi. At quod testatur historia præclare firmat et explicat ratio. Visibili atque externa forma indutus in terris visus est Christus; humanam naturam assumpsit, sicque hominum homo ipse magister et mediator esse voluit. Hinc Ecclesia externa quoque ac sensibus obvia esse debet (1).

Id porro postulabat hominis natura. Si puros spiritus edocere ac instaurare voluisset Dei Filius, necesse non fuisset ut speciem sensibus obviam indueret; sed quoniam sic homines dilexit ut eos redimere dignaretur, voluit etiam sensibili hominum naturæ morem gerere, via externa illos instituendo ac informando. Nisi igitur Ecclesia visibilis foret, nihil cum Christo similitudinis haberet, et hominum naturæ nulla ratione accommodata Christi scopum assequi non posset.

(1) Recte ait Mahler : « La dernière raison de la visibilité de l'Église se trouve dans l'incarnation du Verbe divin. En effet, si le Fils du Très-Haut fût descendu dans le cœur de l'homme sans prendre la figure de l'esclave, sans paraître sous une forme corporelle, on conçoit qu'il eût fondé une Église invisible, purement intérieure. Mais le Verbe s'étant fait chair, parla à ses disciples un langage extérieur et sensible : pour regagner l'homme à Dieu, il voulut souffrir et agir comme l'homme... Sa doctrine devait continuer de prendre une forme visible; il fallait qu'elle fût confiée à des envoyés parlant et enseignant d'une manière ordinaire; l'homme enfin devait parler à l'homme pour lui apporter la parole de Dieu. » La Symbolique, etc., chap. V, § 36, tom. II, p. 4, éd. Bruxelles 1838.

Finge tibi Ecclesiam quæ in sensus non cadat, quam homines nec cernere nec audire sensibus queant, et recogita quo tandem pacto ea hominibus doctrinam magistri tradere possit eosque informatos regere ac moderari. Hæc tantis laborant repugnantiis ut vix aut ne vix quidem in mentem venire queant.

Et vero Ecclesiam invisibilem tueri nequeunt protestantes, nisi eo fanatismi deveniant ut dicant, quemlibet hominem nulla externa institutione egere, sed intus a Spiritu sancto doceri atque ab eo citra ullum subsidium externum omnem veritatem accipere; quod commentum aperte cum Christi incarnatione et hominis natura pugnat. Si, ut jam vidimus, Ecclesia est auctoritas hominibus instituendis accommodata, mihi non videtur ulterius inquirendum utrum visibilis sit necne; auctoritas quippe invisibilis ne mente quidem concipi potest. Quemadmodum ergo Christus visibili specie opus humani generis instaurandi incepit, illud simili ratione per Ecclesiam perficere dicendus est.

Non visibili tamen et humana forma tantum constabat Christus, sed et invisibili ac divina. Deus et homo erat; atque licet Deus et homo, non duo tamen, sed unus erat Christus; duplicem quippe in Christo naturam, divinam et humanam, una sustentabat divina persona. Ecclesia quoque, quamvis hominibus constat, nequaquam tamen mere humana haberi potest; idem quod in ejus auctore cernitur mysterium, divini ac humani admiranda consociatio, illud etiam, etsi non eadem, at affini tamen ratione in ea conspicitur. Invisibili ac divina qua pollet virtute Christus perpetuo in Ecclesia inest, et singula ejus membra interne informat eisque divinam vitam infundit. Hinc Apostolus Ecclesiam vocat corpus Christi, ut qui illi sit quod anima corpori.

Quam quidem sententiam præclare effert ac illustrat Origenes : « Nos autem, inquit, ut qui dogmata sibi apprime consentanea sequi et ex illis proficere voluerit, illum ad recipiendum quod dictum est adducamus, dicimus ex divinis Scripturis totam Dei Ecclesiam esse Christi corpus a Dei Filio animatum, membra autem illius corporis, ut totius, eos esse omnes qui credunt: quoniam sicut anima vitam et motum impertit corpori, quod a seipso natura moveri vitaliter non potest; ita Verbum totum corpus seu Ecclesiam ad ea quæ opus sunt movens et agens, etiam singula membra eorum qui ad Ecclesiam pertinent, movet, ita ut nihil sine Verbo faciant (1). »

(1) «..... Λεγομεν ότι σωμα Χριστου φασιν εἶναι οἱ θεῖοι λογοι, ύπο του ύπου του θεου ψυχούμενον, την πασαν του θεου ἐκκλησιαν· μελη δε τουτου του σωματος εἶναι ὡς ὁλου τουσδε τινας τους πιστεύοντας· ἐπειπερ ὥσπερ ψυχη ζωοποιεί και κίνει το σωμα, οὐ πεφυκος ἀφ' ἑαυτου κινείσθαι ζωτικως· οὕτως ὁ λογος, κίνων επι τα δέοντα, και ἐνεργων το όλον σωμα την έκκλησιαν, κινει και έκαστον μελος των απο της ἐκκλησιας, οὐδεν χωρις λογου πράττοντα. » Contra Cels. lib. VI, n. 48.

Vis igitur invisibilis ac divina, seu ipsius Christi Spiritus, externam hanc quæ sensibus patet christianorum societatem intus informat, movet ac dirigit; atque ii qui in ea auctoritate præstant, quorumque est populos instituere ac regere, non ut meri homines munia obeunt, sed, utpote ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei, divina virtute his funguntur officiis, nec aliud sunt quam ipsius Verbi externa instrumenta; atque hoc modo Ecelesia, etsi hominibus constat, neutiquam ut institutum humanum apparet, sed vere divinum (1). Hac demum ratione, quoniam externa simul et interna, visibilis et invisibilis, humana et divina est, Ecclesia quam simillime refert Christi auctoris imaginem, et perbelle respondet ipsius revelationis scopo æque ac hominis naturæ legibus.

Age vero reliquas Ecclesiæ notas illustrare studeamus. Porro Ecclesiam hanc divinam simul et humanam, unam et catholicam esse, nec unquam defectum passuram, facillimo negotio ostenditur : quin etiam ex hactenus constitutis omnes Ecclesiæ, quas catholici tuentur, notæ sponte fluunt, nec ulla amplius egere videntur oratione.

Quoniam tamen omnia christianismi capita tenebris obvolvere moliti sunt protestantes, non abs re erit paucis saltem attingere notas modo recensitas; quod cæterum Ecclesiæ indoli magis ac magis dilucidanda non parum inserviet.

Ecclesia una est nec nisi una esse potest, et quisquis extra hanc unam Ecclesiam versatur, is a Christo itidem aberrat nec ullo jure christianus appellatur. Qui id inficiari velit, christianismum quoque et Christum repellat necesse est. Quid enim? Pluresne in terris adfuere Christi? Plures hominum mediatores ac salvatores? Plures christianæ revelationes? Unus profecto Dominus, una fides, unum baptisma, quemadmodum unus Deus et paler omnium (2). At si Christus unus est, ecquid ipsum scindere non dubitas? Divisus est Christus (3)? Ecclesia namque Christi vices supplet, ejusque germana est imago; nihil igitur medium habetur, nisi una tantum sit Ecclesia, neque unus erit Christus.

(1) Hæc optime pandit Mohler: « L'Église, inquit, pour être composée d'hommes, n'est pas une institution purement humaine. Comme, en Jésus Christ, la divinité et l'humanité, bien que distinctes entre elles, n'en sont pas moins étroitement unies; de même, dans son Église, le Sauveur est continué selon tout ce qu'il est : l'Église, sa manifestation permanente, est divine et humaine tout à la fois; elle est l'unité de ces deux attributs. C'est le Médiateur qui, caché sous des formes humaines, continue d'agir en elle; donc elle a nécessairement un côté divin et un côté humain. Unies par des liens intimes, ces deux natures, si ce mot peut nous être permis, se pénètrent l'une l'autre, et se communiquent respectivement leurs prérogatives. » Symbol. tom II, p. 5.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »