Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT V.

DE TRADITIONE ET TRADITIONIBUS.

Si institutæ disputationis finibus omnino contineri vellemus, hic paucis tantum enucleanda foret hæc quæstio: an præter ea quæ in Scripturis sacris occurrunt, quædam quoque agnoscenda sint revelationis christianæ capita viva solum voce tradita et conservata? Quæ quidem quæstio ex ante constitutis jam fere solvitur. At quoniam ubi de traditione a theologis disceptatio initur, diversa nonnunquam permisceri nobis videntur, unde aliquantum confusionis et obscuritatis oriatur atque inde etiam vis argumentationis aliquantulum elevetur, ideo rem paulo altius repetendam ducimus, quasdam animadversiones subjiciendo quibus argumentum hoc in universum magis illustretur.

Vox illa traditio varios apud antiquos sortita est intellectus; hic autem de eo tantum traditionis sensu agitur quo apud græcos significabat ea quæ a patribus erant accepta (1). Porro duplicis generis esse poterat ejusmodi traditio : vel enim ad priscam doctrinam, vel ad facta historica spectabat (2). Simili ferme ratione antiqui Patres traditionem historicam et dogmaticam commemorant, prout ea historiæ sacræ facta aut divinæ revelationis decreta respicit; et duplici illi traditioni etiam adnectitur illa quæ circa sacros ritus aut disciplinam versatur. Verum hoc loco, quoniam de divina tantum revelatione sermo est, de solis hujus decretis loquimur, adeoque traditionem consideramus quatenus quidpiam ex illa revelatione ortum continet communicatve.

Jam vero duplici respectu argumentum hoc ita definitum spectari potest et reapse spectandum est: vel enim traditio habetur tamquam ipsa veritatum a Christo Domino revelatarum continua ac viva voce præstita communicatio; vel non jam communicatio, sed res communicata intelligitur, atque hic notat ipsa decreta Scripturis non mandata, sed viva voce conservata et tradita. Priori sensu accepta, traditio formalis ac subjectiva dici potest, posteriori autem, materialis et objectiva; rursum formalis illa, quotquot fuerint communicata capita, semper singulari numero traditio (ʼn mapadoos) est dicenda, dun contra, si objective spectetur, ubi plures numero occurrunt ejusmodi veritates traditæ, non jam traditio, bene vero traditiones appellantur. Quocirca argumentum

(1) Патρоñаρаdоta; Cf. Dionys. Halicarn. Antiq. Rom. lib. V, ch. 48. (2) Creuzer, Symbolik, I th., p. 87.

bifariam tribuendum ducimus, ita ut primo de traditione, deinde vero de traditionibus sermonem simus instituturi.

$1.

DE TRADITIONE.

Ubi non in unius, sed in omnium aut etiam plurimorum hominum gratiam fit revelatio divina, diu permansura, ejus decreta per homines hominibus tradantur necesse est, ut hac ratione iis ad quos data est innotescere possint. Hinc Apostoli, qui divinam doctrinam a Christo revelante acceperant, illam, ut vidimus, alios docuere, ac nonnullos elegerunt qui et ipsi in posterum eamdem traderent, et ita porro. At ex veritates divinæ, quas suscipiunt homines, brevi altas in horum animo radices agunt, ibi vivunt, vim quæ ipsis inest quam maxime actuosam exerentes atque intellectum sensumque christianum ac divinum efficiunt; quæ, quoniam supra exposita fuere, nunc paucis commemorasse satis sit, quatenus inde lumen accedat illustrando argumento quod in præsentia versamus.

Hoc respectu considerata traditio sæpius nobis obvia fuit apud Patres, qui plerumque eo nomine donant communicationem illam revelatæ doctrinæ ab Apostolis eorumque successoribus factam, vel etiam intelligentiam inde in christianorum animo ortam. In memoriam præsertim revocentur quæ ex Irenæo et Vincentio Lerinensi excitavimus, qui ambo ea ratione traditionis nomen perpetuo fere usurpant. Sic, ut unum tantum locnm ex S. Irenæo iterum in medium adducamus recordationis juvandæ gratia, de gnosticis verba faciens eximius Pater hunc in modum loquitur: «< Cum autem ad eam iterum traditionem, quæ est ab Apostolis, quæ per successiones presbyterorum in ecclesiis custoditur, provocamus eos, adversantur traditioni, dicentes se non solum presbyteris, sed etiam Apostolis existentes sapientiores, sinceram invenisse veritatem, Apostolos autem admiscuisse ea quæ sunt legalia Salvatoris verbis (1). »

Irenæo igitur traditio idem est ac ipsa christiana doctrina ab Ecclesiæ magisterio conservata et communicata; quod quidem passim prædicat. Si vero eadem hæc doctrina tradita consideretur prout in Ecclesiæ membrorum animo insculpta vivit, exsistit sensus ille quem christianum diximus, quique proprie subjective traditionis nomine est appellandus. Illud est quod Vincentius ecclesiasticam intelligentiam vel ecclesiasticum et catholicum sensum (2) nominat.

(1) Contra hæres. lib. III, c. 2.

(2) Commonitor. c. 2; Cf. c. 1. Apud Eusebium Hist. eccl. lib. V, c. 27, dicitur

Atque ejusmodi traditionem ut plurimum commendant cæteri quoque Patres.

Jam vero in promptu est traditionem hanc non solum complecti ea doctrinæ capita quæ in Scripturis non conspiciuntur, sed omnino omnia quæ christianæ revelationis sunt : nihil interest utrum decretum quodpiam scripto divinitus inspirato proditum fuerit necne, quidquid a Christo Domino Apostolis est revelatum, id ad traditionem spectat. Hinc ipsa Scripturæ interpretatio ad eam velut ad lydium lapidem est exigenda, et si qua ab illa desciverit, ea ut falsa ac adulterina est explodenda. Quod præclare aperuit Vincentius his verbis: « Quia ... Scripturam sacram, pro ipsa sua altitudine, non uno eodemque sensu universi accipiunt, sed ejusdem eloquia aliter atque aliter alius atque alius interpretatur, ut pene quot homines sunt, tot illinc sententiæ erui posse videantur... idcirco multum necesse est, propter tantos tam varii erroris anfractus, ut propheticæ et apostolicæ interpretationis linea secundum ecclesiastici et catholici sensus normam dirigatur (1). »

Liquet autem traditionem sic acceptam nihil demum differre ab ipsa Ecclesia, quippe quum exhibeatur tamquam integra ac illibata Christi doctrina a divino magisterio conservata traditaque Ecclesia enim nihil aliud est quam traditio divinitus organizata. Quo posito consequitur pari ratione necessariam prædicari traditionem ac Ecclesiam, proptereaque, ubi cum protestantibus nobis res agitur, illi constituendæ maxime est allaborandum; in ea enim probanda respuendave totius controversia cardo vertitur; quo absoluto capite nullus disputationi locus relinquitur. Atque ubi methodica eaque omnibus christianismi principiis consentanea instituitur catholica demonstratio, primum locum sibi vindicat quæstio illa; quæ nisi prius soluta fuerit, reliquæ demonstrationis partes nutant et in obscuro versantur. Eam ob causam traditionem illam, etsi nomen non semper adhibuerimus, omni argumentorum genere comprobare in primis studuimus; neque vero factum modo constituimus, sed et facti necessitatem. Qui autem theologi non secernunt traditionem a traditionibus, plurima congerere solent argumenta quibus traditionum necessitatem commendent aut prorsus evincant, quæ tamen optime quidem in traditionem, at minus in traditiones sæpius quadrent; quin et illud ipsi senquoque εκκλησιαστικον φρονημα. Quam in rem recte etiam notat Mahler : « Ce sentiment commun, cette conscience de l'Église est la tradition dans le sens subjectif du mot. Qu'est-ce donc que la tradition considérée sous ce point de vue? C'est le sens chrétien existant dans l'Église et transmis par l'Église; sens, toutefois, qu'on ne peut séparer des vérités qu'il contient, puisqu'il est formé de ces vérités et par ces vérités : en un mot la tradition, c'est la parole de Dieu vivant éternellement dans le cœur des fidèles. » Symbol. ch. V, § 38, tom. II, p. 24-25.

(1) C. 2.

tire videntur dum in argumentando subinde fit ut reapse non tam traditiones quam traditionem, cujus necessitatem approbent, respiciant: quod quoniam non satis distinguunt, hinc minus expedita cernitur eorum argumentandi ratio (1).

§ 2.

DE TRADITIONIBUS.

Traditiones dicimus ea revelationis christianæ capita quæ scriptis divinitus inspiratis mandata non fuerunt, sed viva tantum voce tradita conservataque. Plures specie distingui solent a theologis apostolicæ traditiones; verum hujus nostri instituti non est varias illas traditionum species persequi ac enodare; hic enim de traditionibus vere divinis eisdemque dogmaticis sermo tantum institui potest. Porro catholici tenent non omnia doctrinæ christianæ capita sacris Scripturis contineri, sed nonnulla, ex eodem divino fonte profecta, de aure in aurem viva solum voce tradita fuisse; atque adeo præter Scripturam traditiones etiam divinas tamquam revelationis rivulum habent ac suscipiunt.

Hoc dogma catholicum in hunc modum exponit Tridentina synodus, de traditionibus divinis tum ad fidem, tum ad mores pertinentibus, verba faciens : « Perspiciensque (sacrosancta synodus) hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis, et sine scripto traditionibus, quæ ipsius Christi ore ab Apostolis acceptæ, aut ab Apostolis ipsis, Spiritu sancto dictante, quasi per manus traditæ, ad nos usque pervenerunt; orthodoxorum Patrum exempla secuta, omnes libros tam veteris quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, necnon traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tamquam vel ore tenus a Christo, vel a Spiritu sancto dictatas, et continua successione in Ecclesia catholica conservatas, pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur (2). »

Itaque ex catholicorum judicio duplex omnino doctrinæ revelatæ rivulus agnoscendus est, Scripturæ divinitus inspiratæ et traditiones. Protestantes contra aiunt universa religionis decreta in Scripturis inesse; atque

(1) Cff. Canus, De locis theologicis, lib. III; Bellarminus, Controvers. De verbo Dei non scripto, c. IV. Cl. P. Perrone loquitur quidem cum Mæhlero de traditione subjectiva, quo ad distinctionem a nobis declaratam recta duci debuisset; attamen in eo capite, quod inscripsit, De necessitate et existentia traditionis, plura miscet, ut vel ex ipso titulo patet, quæ satius discreta fuissent; Tract. de locis theol. part. II, sect. II, c. 1.

(2) Sess. IV.

hinc conficiunt traditiones, prout has definivimus, nullas esse. Quæ igitur controversia hac in parte catholicos inter et protestantes agitur quæstio facti est: quæritur enim an reapse omnia divinæ revelationis capita scripta sint necne; catholici negant, affirmant protestantes. Scilicet libenter dant protestantes traditiones divinas, si quæ essent, summo pietatis sensu excipiendas fore, at eas esse inficiantur: « Nec enim, inquit Canus, adeo sunt stupidi, ut verba Christi, quæ modo Christi esse constaret, infirmari pergant, quod non fuerint ab evangelistis scripta. Sed quoniam quid Christus, quidve Apostoli fuerint locuti, eos solum nosse putant, qui Christum et Apostolos audiere colligunt apud nos nunc ne unum quidem dogma posse traditione probari. Quin oportere omnes fidei et religionis controversias sacrarum literarum testimoniis componere, finire vero nihil, nisi quod sacris literis sit expressum (1). » Atque ea quidem quæstio, ubi cum protestantibus disceptatio in universum instituitur, non magni momenti nobis esse videtur; ad unum autem Ecclesiæ a Christo constitutæ argumentum omnis controversia recidit, ut ex ante dictis facile liquet. Nihil porro necesse hic habemus traditionum existentiam peculiaribus probationibus asserere; quæ enim in priori parte de apostolica prædicatione deque sacrorum novi Testamenti librorum indole disseruimus, satis ostendunt non omnia revelationis decreta scripta esse; unde sequitur re ipsa esse traditiones divinas. Quod autem attinet ad protestantium agendi rationem, hac in re, quemadmodum in cæteris fere omnibus, ea a justi et æqui tramite prorsus aberrat. Quid enim? Qua tandem arte noverunt totam Christi revelationem Scripturis contineri? Illud profecto scire nequeunt nisi id vel ipsa Scriptura disertis verbis testetur, vel adsit quædam norma certa ac definita ex qua decernere liceat an omnia scripta sint necne; id autem nusquam Scriptura declarat, neque vero ulla est protestantibus regula doctrinæ præter unam Scripturam. Summa igitur animi inconsiderantia ac temeritate traditiones rejiciunt.

Quocirca negari nequit re ipsa esse traditiones; factum istud certissimum est. Quod si autem non jam de facto, sed de facti necessitate quæstio instituatur, diversa profecto ratione respondendum est. Nempe si strictiori sensu traditiones accipias pro dogmatibus non scriptis, facile liquet eas nequaquam necessario existere; fieri enim poterat ut omnia doctrinæ christianæ capita a sacris auctoribus scripto proderen tur; quo posito traditiones fuissent nullæ. Theologi nostri qui hanc, quam negamus, traditionum necessitatem constituere videntur, si eorum argumentandi ratio cominus inspiciatur, reapse non de traditionibus, sed de traditione agunt; inde autem obscura, minus firma, sæpiusque minus recta fit ipsorum disputatio, quod traditionem et traditiones per(1) De locis theol. lib. III, c. 1.

« ÖncekiDevam »