Sayfadaki görseller
PDF
ePub

idcirco in posterum quoque stare posse; quod enim, providente Deo, initio factum est, cur non idem postea fieri posset? Et quidem Scripturas nequaquam ad religionem tuendam esse necessarias ex ipsius D. Irenæi ore mox sumus audituri. Quamobrem id nobis jam dicere fas sit, in Christianismi instituto sacras Scripturas, stricte loquendo, non nisi tanquam aliquid adjuncti et adventitii habendas esse, quum citra illas et constitui et perseverare potuerit Christi religio. Hæc vero sententia ex iis que de ipsis novi Testamenti libris nunc sumus disputaturi firmior et illustratior existet.

Quid, quæso, in epistolis evangeliisve conscribendis propositi habuere Apostoli aut Christi discipuli? Num forte sibi præstituerint universam Christi doctrinam litteris mandare, et ea quidem ratione ut ab omnibus deinceps christianam fidem amplexuris nullo pene negotio sine magistro intelligi et percipi posset? Num eorum scripta ita sunt condita, ut per se ipsa sibi sufficere et idcirco a doctrina viva voce prius tradita sejungi queant? Id enim dubio procul necesse esse fateri debent ii qui velint Scripturas nequaquam ut aliquid adventitii et ipsi, quæ jam erat, rei christianæ adjuncti haberi posse. Hæc autem quæstio non longa, ut opinor, eget oratione. Solvetur dummodo, una cum occasione qua editæ fuerunt Scripturæ, argumentum quod in universum versant paucis verbis declaravero.

Porro interdum accidit ut ipsi scriptores sacri occasionem causamve cur ad scribendum moti fuerint aperiant; sæpius autem id ex ipsius libri argumento et ratione petendum est; quod quidem, quatenus saltem illud, ob eam quam agimus quæstionem, nostra interest, haud difficulter perspicitur. Et vero, ubi primum in D. Pauli cæterorumque Apostolorum epistolas oculos conjeceris, cito videris ipsis minime propositum fuisse universa christianæ veritatis capita pandere. Quid enim? Ad eos sane litteras dirigunt qui jam ante evangelica dogmata susceperant, quosque ipsi prius viva voce ea edocuerant; norunt ergo illi sacram Domini fidem. Ad quid igitur Apostolorum scripta? Scilicet vel unum alterumve apostolicæ prædicationis caput ab aliquibus minus recte fuerat intellectum, vel vesanæ et corruptæ mentis homines in hanc alteramve fidelium communitatem falsa dogmata diffundere moliebantur, vel etiam episcopis quos instituerant Apostoli quibusdam monitis et consiliis opus erat, aut certe alia quædam id genus causa aderat. Quoniam vero fieri nequaquam poterat ut ubicumque forte res postulasset Apostoli adessent, ideo litteras dirigebant ad ea loca ad eosque viros quibus opus esse videbatur.

Quæ quum ita sint, nullo molimine finem Apostolorum assequi ac declarare sane possumus; quo perspecto apparet etiam utrum universam, an vero partem tantum doctrinæ christianæ scripto mandare studuerint. Quoniam ob causas peculiares et singularem scopum scribunt, decreta præceptave quædam singularia, pro temporis necessitate enuntiata, in

eorum epistolis tantummodo fas est quærere: universa religionis capita ex scriptis istis velle repetere, summæ dementia est.

Age vero, num, quæso, ea saltem fidei capita quæ in his sacris litteris sane occurrunt, ita perspicue tradita dixeris ut cuique per se pateant? Ad quos illæ directæ fuerint paulisper, velim, attendas, et simul quæ de illarum occasione ac scopo modo aiebam in memoriam revoces. Ad christianos nempe homines mittuntur, adeoque de dogmatibus procul dubio in illis egerint Apostoli quemadmodum et tu ageres si de quibusdam doctrinæ capitibus cum iis qui prius religionem didicissent sermonem haberes. Profecto non omnia ad apicem expenderes; sed vel eorum errorem, si quem hic illic offenderes, corrigeres perspicuis quidem verbis et argumentis, quæ tamen sæpe decretis ante traditis inniterentur, ita ut illa sine his vix aut ne vix quidem recte percipi possent. Imo, atque id libentissime concedo, etsi singulare aliquod fidei caput tueri aut explicare solum voluisses, facile contingeret ut plurima alia obiter hoc illove vocabulo attingeres; at qui, quæso, obscuriora illa perspicere possent præter eos qui jam ante novissent? Qua ergo ratione in istiusmodi adjunctis agerent sane omnes, eadem procul dubio scripserunt Apostoli. Quamobrem ut apostolica scripta intelligas, christiana dogmata ante perspecta habeas necesse est; sin minus, jam non in eo, quem postulant, mentis statu versaris, et idcirco quam plurima in illis obscura atque incerta tibi videbuntur.

Cæterum Apostoli ipsi crebro ea quæ prius coram tradidere commemorant, monentque ut illis firme in perpetuum adhæreant fideles. Sic, ut exemplum afferam, ad Thessalonicenses scribens Paulus ait : « De cætero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. Scitis enim quæ præcepla dederim vobis per Dominum Jesum (1). » Itemque in posteriori ad eosdem directa epistola hæc habet Paulus : « Itaque, fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram (2). »

Liquet igitur tum ex ipsa rei natura, tum ex Apostolorum dictis et agendi ratione, scripta hæc doctrinæ ante traditæ inniti.

At, dicat quis, universam Christi doctrinam eamdemque claram et perspicuam in evangeliis saltem occurrere agnoscendum videtur. An ergo ita se res habeat, breviter expendere studeamus.

Primum quidem id quod sacra evangelia perlegenti in oculos mox incurrit illud est, potissimum historicum, minus vero dogmaticum fuisse

(1) I Thessal., IV, 1, 2.

(2) II Thessal., II, 14. Cf. I Tim. I, 5; II Tim. I, 15; I Cor. I, II, et XI, 25; XV, 3; Tit. III, 8.

auctorum scopum; ipsis scilicet propositum videtur, quibusdam christianis efflagitantibus, mirandam Domini vitam aut certe aliquot facta præcipua referre, quæ vel ipsi suis oculis viderant, vel ab Apostolis acceperant; nequaquam autem animus est veritatum ac præceptorum quæ Christus tradiderat catalogum eumdemque numeris omnibus absolutum texere. Et vero, si forte S. Joannem exceperis, reliqui evangelistæ in factis perpetuo hærent; adeoque si quando nonnulla doctrinæ capita eos pandere contingat, illud obiter tantum et velut inscii sæpius agunt, quod nempe id ad scopum sibi præstitutum minus spectaret. Quod porro ad Joannem attinet, scopus quidem ejus in primis dogmaticus aut etiam polemicus est; verum arctissimis limitibus continetur, quippe qui in divinitate Domini Jesu declaranda ac probanda tantummodo versari videtur: « Hæc autem, inquit ipse, scripta sunt, ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei (1). » Atque hunc potissimum fuisse S. Joannis scopum testantur etiam S. Irenæus, Clemens Alex., Origenes, Eusebius, Hieronymus.

Quod spectat ad perspicuitatem doctrinæ ab evangelistis traditæ, idem fere hic animadvertendum quod superius dictum est, ubi de epistolis sermo habebatur; christianis enim, non vero idololatris aut Judæis in Christum non credentibus erant conscripta evangelia.

His porro ita constitutis, conficitur plane id quod prius aiebam, Scripturas in christianæ religionis instituto ut adventitii quid esse habendas, quippe quæ, firmata jam religione seu Ecclesia, conditæ sint ac doctrinæ ante traditæ innitantur.

At quoniam protestantes, quos hic potissimum respicio, asseverare non dubitant universa fidei capita eaque perspicua in novi Testamenti libris occurrere, unam hanc animadversionem mihi adjicere liceat. Ut illud eorum dogma firmo fundamento nitatur, ex his duobus alterutrum statuatur oportet: vel scriptores sacros verbis haud ambiguis declarasse sibi fuisse propositum omnium dogmatum præceptorumque Christi Domini catalogum absolutum et quavis ætate cuilibet homini perspicuum texere, vel habeant necesse est universæ fidei christianæ normam quamdam mensuramve indubitatam ad quam sacras Scripturas exigant, ut sic tandem perspiciatur num omnia eaque clara in illis occurrant. Atqui prius sane, ut ex superius allatis liquet, difficulter fieri posset; posterius vero ipsius protestantismi principium tollit atque penes catholicam Ecclesiam tantum occurrit: hæc autem tenet Scripturas non sibi per se sufficere.

Quapropter manifesta et aperta mittimus, ut ad ea quæ adhuc in medio posita sunt aggrediamur. Quoniam nempe hactenus vidimus quam formam, ipso teste, testibus et Apostolis, Christus Dominus religioni

(1) Joan. XX, 31.

indiderit; quoniam intelleximus Jesum et Apostolos nequaquam fundamenti loco Scripturas posuisse, neque privati examinis ac judicii, sed institutionis et auctoritatis viam perpetuo commendasse et sectatos fuisse, restat ut pergamus considerare quemadmodum christianismus in posterum se ipsum intellexerit. Quo quidem pacto cuique facillimum erit judicatu rectene an secus Christi Apostolorumque viam ac institutum fuerimus assecuti; procul dubio enim nemo dixerit christianos mox, Apostolis e vivis sublatis, a ratione et methodo ab ipsis accepta descivisse, ita quidem ut christianæ religionis indoles ac natura illis plane fuerit ignota.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quoniam non emortuum et cadaveris instar immotum quid, sed vivum atque vi perpetuo actuosa præditum institutum est sacra Christi religio, ideo fieri non potuit quin plurima eademque gravia suî per ætates itineris argumenta relinqueret. Hæc porro transitus vestigia in universa religionis historia, in universis institutis, moribus ac vitæ consuetudine offendamus necesse est; quod enim animo tenent homines, id sexcentis modis, pro adjunctorum opportunitate, exterius prodere consueverunt. Itaque non modo a Patrum scriptis, verum etiam ab iis omnibus quæ inter christianos fieri solebant, argumenta petere possemus quibus thesis nostra firmaretur, quandoquidem non scripto tantum, sed et pluribus aliis actibus externis mens interna manifesta existit. At ne longius quam par sit abducamur, ideo in doctrina Patrum exponenda maxime versabimur. Quo magis tamen liqueat quemadmodum ab universa antiquitate intellecta fuerit christianismi indoles, pauca, traditis Patrum hac de re principiis, de ratione qua auctoritatis via in conciliis illa ætate habitis patefiebat adjiciam.

Priusquam vero christianæ religionis methodume SS. Patrum ore excipiamus, operæ pretium erit, ut opinor, quædam hic circa illorum scripta, horumque usum in antecessum monere.

Primum quidem apud Patres, ut apud reliquos scriptores omnes qui de quolibet instituto positivo disseruerunt, tria occurrere solent momenta probe discernenda. Vel enim illi testantur institutum hoc reapse exstare; vel argumenta afferunt quibus aut ejus existentia aut etiam necessitas comprobetur; vel denique theorias condunt, quarum ope mens illud magis intelligere ac mutuum nexum quo singulæ ejus partes inter se

colligantur facilius perspicere queat. Liquet profecto ex his omnibus a nobis duci posse probationem qua statuamus Patres credidisse institutum istud re vera exstare; alioquin, quorsum, quæso, argumenta et theoria? Sed æque manifestum est nos nequaquam necesse habere ad firmandam thesim nostram argumenta et theorias Patrum persequi aut etiam probare, quippe quæ doctorum sint, non testium. Quoniam tamen non tantum protestantes refellere studemus, sed etiam theologiæ vere christianæ regulas et quasi organismum tradere instituimus, ideo sæpius Patrum argumenta theoriasve paucis verbis sumus exposituri; hæc enim plurimas theologo afferunt utilitates.

Ut autem vis et indoles argumentorum quæ apud Patres occurrunt rite internoscantur, animadvertendum est illa multiplicis generis esse, et quidem in tres fere classes tribui posse vel enim positiva, eademque aut directa aut indirecta sunt, vel tandem philosophica. Directa dico ea quæ per se monstrant Ecclesiæ auctoritatem re ipsa exstare — indirecta quæ idem sane, at velut ex obliquo nec per se, statuere contendunt, ut v. g. ea quæ ex sacræ Scripturæ obscuritate ducuntur - philosophica voco ea quæ vel ex ipsius religionis indole, vel ex humanæ mentis legibus ac necessitatibus eruuntur; ita tamen ut illa theologico-philosophica, hæc autem mere philosophica rectius dixeris.

[ocr errors]

Neque hoc omittendum censeo, in æstimandis Patrum testimoniis argumentisve probe esse discernenda ea in quibus versabantur adjuncta. Etenim explicatius ac magis dedita opera illi procul dubio Ecclesiæ auctoritatem commendaverint quibus res fuerit adversus hæreticos qui in Scripturis perperam intellectis præsidium erroris collocaverint; imo vero interdum accidit ut Patres isti tantopere Ecclesiæ auctoritatem extollant, ut simul Scripturæ vim velut elevare videantur, quod tamen procul ab eorum mente abest. Alii autem, uti Patres apostolici, de Scripturis fere non loquuntur, quod ea ætate libri novi Testamenti nondum in omnium manibus essent, et idcirco etiam eorum sensum hæretici non adulterarent. Attamen quum fieri nequeat ut homo non subinde exterius prodat id quod mente gerit, quumque denique una eademque hæreseos indoles in eo sita sit ut, legitima auctoritate contempta, quisque sibi dogmata pro libito fingat, ideo apud Patres omnes hujusmodi occurrunt principia quibus methodus vere christiana optime definiatur.

Porro in hujus de Patribus tractationis limine unum adhuc monendum habeo. Sane fieri nequit ut de universis Patribus verba faciam, id enim et longum et inutile foret; nam ubi, circa graviores præsertim et majoris momenti regulas, quorumdam testimonia audisti, eorum, inquam, qui maxima pollebant apud christianos auctoritate, jam omnium nosti sententiam. Ne autem fingant protestantes me aliquorum nomina tacere, quod forte catholicis adversarentur, de iis quos in suæ causæ patrocinium advocare solent, potius dicturus sum. Quod ad ipsos apostolicos Patres

« ÖncekiDevam »