Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PRÆFATIO.

Quid mihi consilii fuerit in hoc opusculo conscribendo paucis in ipso limine aperiam. Duo igitur mihi ob oculos potissimum fuere quæ ut assequerer perpetuo contendi. In primis nempe probare volui methodum institutionis atque auctoritatis qualis in Ecclesia catholica, quæ nunc est, cernitur, a Christo Domino fuisse constitutam, eamdemque unam veræ religioni esse accommodatam; principium autem inquisitionis et examinis privati, cui tamquam fundamento innititur protestantismus, cum instituto divino pugnare et ipsi religionis indoli prorsus adversari. Unde consequatur nihil reapse medium esse inter catholicismum et rationalismum, adeoque stare nequaquam posse christianæ religionis divinam indolem quin una consistat Ecclesia catholica.

Porro illud etiam mihi in consilio fuit ut, confutato protestantismo et Ecclesiæ auctoritate constituta, ipsi quoque scientia theologicæ aliquid incrementi simul afferrem. Quod quidem ut consequerer, quam maxima potui diligentia verum christianismi organismum ac integram structuram, prout ea in Ecclesia conspicitur, declarare, explicare ac illustrare studui; quo posito, quæ tandem esse hac in parte methodus theologiæ bene catholica et christianismi legibus ex toto consentanea ultro sequebatur. Et vero eam peculiari ratione exponere ac præfinire curavi.

Hoc meum opusculum in duas partes tribui, quarum prior historica est, altera theoretica. In parte historica, quæ duplici sectione constat, primum quidem ostendo christianæ religionis methodum in via institutionis atque auctoritatis reapse sitam esse; deinde catholicismi et protestantismi leges e regione pono, atque breviarium historiæ principii pseudo-reformationis subjicio, ut appareat quo demum duxerit ista methodus. In parte vero theoretica catholicam methodum argumentis e ratione ductis firmare ac enucleare studeo, generalem christianismi structuram magis dedita opera definio totumque illius organismum de industria perlustro. Itaque pars historica factum constituit; theoretica autem facti rationem atque explicationem tradit.

SECTIO PRIOR.

ANTECESSIO.

Mirum fortasse videbitur me, de theologiæ christianæ methodo sermonem habiturum, non ab ipsa revelatione in Christo facta, atque ab ea ratione quam in hominibus erudiendis tum Dominus tum ejus apostoli tenuere, primum hujus tractationis exordium ducere; sed ad primævam religionem adscendere, simulque antiqui fœderis fata breviori calamo in antecessum persequi.

At cur hac via incedere statuerim plurimæ me moverunt causæ, eæque graviores quam ut illas contemnendas existimarem. Quid enim? Apud omnes christianos ratum profecto firmumque est, veram religionem inde ab orbe condito extitisse, eamque processu temporis ab uno populo a Deo in hunc finem electo puram et illibatam conservatam fuisse. Verum si divina fuit et primæva et mosaica religio, ex perspecto modo quo utraque illa conservabatur et populis tradebatur plurimum lucis exoriri ad ipsius religionis christianæ methodum illustrandam ac confirmandam fateamur necesse est. Deus enim sibi adversari nequit.

Igitur, ut id quod agimus perspicuis verbis jam declaremus, si ante Christum natum vera religio non, uti statuunt protestantes, privati cujusque examinis ac judicii arbitrio fuit permissa, sed auctoritatis ac institutionis externæ adminiculo conservata traditaque, quis sanæ mentis dixerit Deum, Christo nato, illico consilium mutasse, et ita quidem ut prorsus contrariam ei quam hactenus tenuerat viam sectari deinceps decreverit? Neque enim is est Deus qui plantet ut evellat, qui ædificet ut destruat. Nempe sive dogmata interna, sive formam externam ac methodum respicias, perfecit quidem Deus per revelationem christianam ea quæ antea inter homines electos vigebant instituta; at neutiquam damnavit aut etiam delevit.

Verum fuit et alia ratio quæ, ut rem sic altius repeterem, haud parum me impulit. Enim vero in veteri orbe, non veram religionem populumque electum tantummodo sumus conspecturi, at obiter etiam oculos convertentes in eas quæ à veri tramite defecerunt gentes, quæque hominis ebrii instar inter medias tenebras titubantes in varios erroris scopulos velut cæcis oculis prolapsæ sunt, ex earum historia exploratum erit, quem, deficiente externæ institutionis ejusdemque firmæ ac tutæ adminiculo, exitum sortitura sit religio. Nam, ut mihi quidem videtur,

gentium ethnicarum experimento jam pridem comprobatum est, quid in religionis negotio valeat nec-ne externa institutio; et, me judice, innumeri pene errores in quos inciderunt, principii auctoritatis, quo ex catholicorum sententia nititur christiana religio, veritatem pariter ac necessitatem commonstrant.

Deinde vero totius rei religiosæ historiam inde ab orbe condito uno obtutu conspicientes, melius providam illam Dei, qui universa numero, pondere et mensura regit ac moderatur, dispensationem sumus perspecturi ejusque momenta assecuturi.

His porro prælibatis, mox viam qua ab initio ad Christum usque tradita ac conservata fuit religio, quam brevissime poterimus, enarrare incipiamus.

CAPUT I.

DE RELIGIONIS ANTE CHRISTUM NATUM CONDITIONE.

Totius generis humani proto-parenti condito, mox Deus, ut testantur sacræ litteræ, dogmata præceptaque religionis tum naturalis tum supernaturalis revelavit. Itaque quemadmodum conditor, ita et doctor primi hominis Deus extitit. Adamus autem sic à Deo edoctus, veritates quas ex isto fonte nitidissimo manantes exceperat, posteris suis tamquam sacrum quoddam depositum integras illibatasque tradere jussus est. « Quia res, inquit S. Thomas (1), primitus à Deo institutæ sunt, non solum ut in seipsis essent, sed etiam ut essent aliorum principia, ideo productæ sunt in statu perfecto, in quo possent esse principia aliorum. Homo autem potest esse principium alterius non solum per generationem corporalem, sed etiam per instructionem et gubernationem. Et ideo sicut primus homo institutus est in statu perfecto quantum ad corpus, ut statim posset generare, ita etiam institutus est in statu perfecto quantum ad animam, ut statim posset alios instruere et gubernare. Non potest autem aliquis instruere nisi habeat scientiam, et ideo primus homo sic institutus est à Deo, ut haberet omnium scientiam, in quibus homo natus est instrui. >>

Si homo à Dei mandatis non defecisset, sique in primæva innocentia, in qua constitutus fuerat, felix perstitisset, religio, semper intemerata permanens, a patribus ad filios, nulla falsi admixtione fœdata, pervenisset, atque æternum e mentis humanæ finibus error exsulavisset. At hominis culpa ordinem à Deo primitus institutum vehementer immutavit. Pater quidem, quemadmodum ante, ita et post peccatum filios instituit eosque religionem edocet; sed quam infelici discrimine! Etenim ex primævo instituto pater, veluti rivulus fonti perpetuo inhærens, et ex eo undam semper puram eliciens, filiis notam fecisset veritatem Dei incontaminatam; deinceps vero non amplius ab erroris periculo immunis extat paterna disciplina, atque ab isto rivo a fonte suo velut avulso aqua inquinata manare potest. Deus tamen, cujus misericordiæ non est numerus, genus humanum non deseruit: curavit autem ut religio sospes in terris adhuc versaretur et ab aliquot saltem hominibus recto animo coleretur. Methodum igitur quam viri electi in servanda colendaque religione iniverunt inspiciamus oportet.

Ea quæ hac de re dicenda sunt in duo fere membra partiri possumus. Priori membro viam qua ante scriptam legem religio tradebatur contuebimur; posteriori vero religionis statum tempore legislationis mosaicæ

(1) Summa theol. p. 1, q. 94, a. 9.

« ÖncekiDevam »