Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ad Christum usque perlustrabimus. Postremo quasdam adjiciemus animadversiones circa miserrimos religionis apud gentes infideles casus; et sic tribus omnino articulis definiemus ea quæ de rei religiosæ ante Christum conditione hic disserere præstituimus.

[ocr errors][merged small]

Peccato admisso genus humanum mox in duas velut familias sibi ex adverso oppositas dividi cœpit. Fratrem suum Abelem Caïn invidia percitus occidit, et fratricidæ posteri in fronte insculptum gerere videntur istius sceleris signaculum. Seth autem, ut vox ipsa sonat (1), Abelis loco sufficitur, et semen ejus à Deo benedictum nobis exhibet sacra Scriptura.

Quod si porro in hac remotissima antiquitate religionis, maxime apud Sethi filios, statum inspiciamus, id, quantum pro temporum vetustate assequi licet, nobis potissimum in oculos incurret. Nullum quidem apparet institutum publicum quo veritas tradatur tuloque a falso secernatur; vetabat enim exiguus familiarum numerus, vetabat ipsa societatis forma reique communis constituendæ modus. Ea nempe ætate vigebat solummodo paternum regimen. Igitur patris auctoritas publici instituti locum tenet, et, ut in cæteris, ita etiam in re religiosa, toti familiæ præest parens : ipse Dei mysteria filios edocet, ipse sacrificia offert, eaque omnia quæ ad cultum divinum attinent totius familiæ nomine peragit. Hinc fit ut in sacris litteris parens sæpius pastor, doctor vel etiam sacerdos appelletur. Si huic domestico magisterio diuturnam patriarcharum vitam addideris, qua fiebat ut res exordio conditi orbis actæ velut præsentes semper sisterentur, sicque veritates primitus a Deo tradita difficilius e mente elabi possent, rationem inveneris cur ad Noachum usque homines, ut corrupti extiterint, tamen idololatriæ labe fœdati pene non fuerint.

Brevi post diluvium homines iræ divinæ obliti sunt; et pravis cordis cupiditatibus mente decepta variisque externis adjunctis perturbata, quoniam non erat quo ad veri tramitem revocaretur magisterium publicum ejusque vices gerere non amplius valebat domestica institutio, mox Auctorem suum dereliquerunt atque opera manuum ejus ut Deos colere cœperunt. At creaturæ suæ misertus Dominus, veram religionem e terris emigrare non sivit. Abrahamum ad se vocavit, eumque cœlesti lumine collustravit ut ipsum novæ et electæ gentis patrem constitueret. Deinceps ergo vera religio apud Abrahæ posteros est quærenda; et quo tutius in ejus stirpe pura permaneat, Deus ipse jam peculiari ratione rei religiosa

(1) Seth hebraico idiomate notat poncre, hoc est, Abelis loco.

doctor ac præceptor custosque efficitur. Quamobrem ab ea ætate ad scriptam legem usque, ipso divino magisterio sacra dogmata traduntur et conservantur.

Itaque si universam hanc, quam hactenus brevi compendio delineavimus epocham, uno conspectu intueri volumus, ea nobis alta in mente insidebit sententia, inde ab orbe condito ad Moysen usque nequaquam privati cujusvis judicio permissam fuisse religionem, sed auctoritatis via traditam servatamque; et ita quidem ab hac methodo pendere visam esse, ut sicubi imbecillior extitit auctoritas, mox ipsa religio dilabi et in perniciem ruere cœperit. Igitur, ut uno verbo omnia complectar, stante auctoritate, stetit et religio; illa vero deficiente, hæc et similiter vacillare ac labefactari visa est.

Nunc vero ad legis mosaicæ ætatem gradum facimus.

§ 2.

DE RELIGIONIS STATU TEMPORE LEGISLATIONIS MOSAICE.

In hoc articulo multo plura quam in superiori dicenda occurrunt, adeoque longiori etiam nobis opus erit oratione, qua universa quæ ad religionis methodum attinent in aperto collocemus, nec ullum ad rem illustrandam præcipue conferens momentum in medio relinquamus.

Primum quidem omnes vident nos hic in ea religionis epocha versari quæ, quod ad formam spectat, Christianæ religionis status imaginem quam simillimam referre videtur. Antea enim nullum erat conscriptum documentum quo sacra dogmata cæterave ad divinum cultum pertinentia continerentur; at nunc lex religionis scripto mandatur; imo ritus, cæremoniæ, præcepta quæque ad quorum normam res religiosa expendenda est litteris Dei jussu exarata exstant. Quemadmodum igitur apud Christianos, ita quoque apud Judæos libri occurrunt divinitus inspirati; unde id consequi mihi videtur, ut, si una cum sacris Scripturis consultum duxerit Deus populo electo institutum quoddam impertiri, penes quod et verus Scripturarum intellectus, et earum quæ oborirentur quæstionum aut controversiarum explicatio solutiove quærenda foret, pari ratione simile itidem institutum apud Christianos reperiri vel a priori, ut aiunt, statuere possimus. Quis enim credat Deum id populo christiano recusasse quod judaicæ genti largitus fuerit? Quis sanæ mentis existimaverit Deum id veritati, ut cum prophetis loquar, detrectasse quod ejus umbræ ac figuræ tam magnifice tribuerit?

Vel forte adeone, quæso, immutata est hominis natura, ut ille ipse cui ante perpetuo opus fuerit magisterio quo in recto tramite regeretur, et si quando aberrarct, ad viam revocaretur, deinceps suis viribus per

missus sibi in re religiosa satis superque consulere possit? Credat hæe anilium fabularum sectator, non ego.

Jam ergo quæ apud Judæos fuerit religionis forma ac methodus penitius inspiciamus.

Primum quidem de ipsius Mosaicæ legis indole dicendum arbitror. Procul dubio cuivis attendenti perspicuum erit legem hanc diversam a novi Testamenti scripturis indolem referre; hæ namque, ut in posterum uberius asserturi sumus, nequaquam eum in finem conditæ fuerunt, ut religionem Evangelicam universam complecterentur, sed ejus tantummodo partes et fragmenta, prout postulabat temporum necessitas, tradunt tuenturve. Verum si libros Mosaicos respexeris, rem prorsus aliter se habere mox videris. Dei enim jussu Moses scripto mandat religionis dogmata ac præcepta, præcipuaque rerum ad divinum cultum spectantium capita ipsi in monte Sina divinitus tradita; exarat ipsas regulas ac leges quibus in universæ vitæ consuetudine Israelitica gens regatur; et eo quidem modo hæc omnia enunciat ac describit, ut citra ullam operam a quoque intelligi et cuique apertissima esse posse videantur. Quocirca cum legum codice, qui omnia expendit et explicatissima qua potest ratione edocet, Mosaicos libros haud immerito quis contulerit. Præterea vero populus jubetur illos diurna nocturnaque manu versare eosque, ut ita dicam, veluti enchiridion quoddam religionis perpetuo præ oculis habere. Igitur si quando tradendæ conservandæque religioni Scripturam sibi soli sufficere potuisse contigerit, id profecto in ea, quam versamus, epocha accidisse fateamur necesse est. Utrum tamen in his etiam adjunctis Scriptura sola extiterit, an una cum ipsa non fuerint traditiones viva voce de ore ad os traductæ ; imo vero, quod præcipuum est, an nullius externæ auctoritatis adminiculo suffultæ fuerint tum religio, tum ipsa Scriptura, nunc decernendum habemus.

Ut id ea qua par est perspicuitate agamus, probe animadvertendum primo, minime permisceri posse quæstionem quæ circa traditiones versatur cum ea quæ traditionem vivam seu auctoritatis externæ institutum spectat; hæc enim inter se multum discrepant.

Quod ut neminem effugiat, et quoniam in hujus tractationis decursu sæpius nobis ex isto, quod innuimus, discrimine argumentandum erit, ideo hic illud paucis declarare consultius ducimus. Itaque, quod ad rem nostram attinet, duplici ratione spectari potest vox ista traditio : vel enim notat ipsam rerum divinitus revelatarum continuam ac viva voce præstitam communicationem; vel eo vocabulo non amplius communicatio, at res communicata intelligitur, atque ita significat ipsas veritates Scripturis non mandatas, sed viva voce conservatas et traditas. Priori sensu accepta, traditio formalis et subjectiva appellari potest; posteriori vero, materialis et objectiva; porro si objective spectatur, ubi plura occurrunt

istiusmodi decreta tradita, non jam traditio nuncupatur, sed traditiones vocantur; contra, si de traditione subjectiva sermo sit, quotquot tandem fuerint communicata capita, semper singulari numero traditio (ʼn napadoots) dicenda est. Denique traditio hac ratione accepta (ʼn яapadools), prout vivo et actuoso organismo prædita cernitur, reapse non differt a magisterio externo ac publico; quamquam respectu paululum diverso duo hæc considerari queant, quod tamen hic ad rem nostram illustrandam adnotare minime est necesse (1).

Igitur in apertis jam versatur discrimen illud quod traditiones inter et traditionem vel etiam magisterium externum intercedit.

Quod si id probe teneatur, in promptu porro erit quam arctissima necessitudine cum magisterio colligari tum Scripturas, tum ipsas traditiones quæ necessitudo sæpius theologorum oculos effugit. Cujus sane rei causa est quod ipsi theologi catholici, pravis protestantium circa traditiones christianas, eo quem modo declarabamus sensu intellectas, opinionibus et controversiis abducti, omni studio contenderunt traditionum istiusmodi existentiam demonstrare, rati rem penitus confici, si modo illud firmis argumentis statuere potuerint; unde accidit ut plerumque non attenderent totius controversiæ cardinem in eo verti, ut magisterii a Christo Domino instituti existentia aut etiam necessitas factis indubiis ac certis rationibus demonstrarentur. Controversia enim quæ catholicos inter et protestantes agitur ad unam hanc de religionis methodo, seu de medio quo religio conservanda tradendaque est revocatur; reliquæ vero, quæ in medium adducuntur quæstiones omnes, ab hac pendent et ex principiis in ea statutis solvendæ sunt.

Itaque tantum, ut ad rem incœptam redeamus, tamque arctum interest vinculum traditiones inter et externum magisterium, ut hoc sublato illæ quoque intereant necesse sit. Scilicet quemadmodum Scripturæ, ut latius postea sumus comprobaturi, sibi permissæ nec stare nec præsertim intelligi possunt, ita nec traditiones; et idcirco quo gradu quis magisterii necessitatem in Scripturis servandis explanandisve agnoverit, eodem pariter ubi de traditionibus sermo est eamdem fateatur oportet; hæ namque sicut et illa, si nude spectentur, nec loqui nec seipsas tueri queunt; quin etiam nisi auctoritatis sale velut condirentur, multo facilius quam Scriptura errore fœdari ac corrumpi possent.

Primum igitur, ut ratio postulare videtur, de magisterio apud Israelitas constituto disseremus, deinde inquisituri utrum apud ipsos etiam extiterint nec ne traditiones.

Notum est a Moyse, qui primus doctor ac judex controversiarum a

(1) Cf. posterioris partis cap. V, ubi copiosior habetur de traditione et traditionibus oratio.

Deo constitutus fuerat, magisterium publicum fuisse conditum, quo oborituræ tum circa alia, tum præcipue circa legem divinam quæstiones dirimerentur.

Ea hac de re in Deuteronomio (XVII, 8-13) habentur notatu dignissima : « si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram : et judicum intra portas tuas videris verba variari : surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. Veniesque ad sacerdotes levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta legem ejus; sequerisque sententiam eorum; nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. »

Illud porro institutum ad Christum usque perseveravit nomenque Synedrii magni in posterum sortitum est. Quæ autem omni hac interjecta ætate circa ea quæ religionis sunt Synedrii partes fuerint docet Judæorum traditio, testatur et ipsa novi Fœderis sacra Scriptura. Sic (Matth. XXIII, 2-3) Christus istius magisterii auctoritatem agnoscit et commendat, dicens : « Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi (1). Omnia ergo quæcumque dixerint vobis servate. » In quæ Domini verba apposite hæc adnotavit S. Augustinus : « In quibus Dominicis verbis, ait, utrumque debetis advertere, et quantus honor delatus sit doctrinæ Moysi, in cujus cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur (2). » Et alibi similiter ait : « Quæ dicunt facite, quæ autem faciunt facere nolite; dicunt enim et non faciunt. Ideo audiuntur utiliter, qui etiam utiliter non agunt. Sua enim quærere student, sed sua docere non audent, de loco scilicet superiore sedis ecclesiasticæ, quam sana doctrina constituit. Propter quod ipse Dominus, priusquam de talibus, quos commemoravi, diceret, præmisit: Super cathedram Moysi sederunt. Illa ergo cathedra, non eorum, sed Moysi, cogebat eos bona dicere, etiam non bona facientes. Agebant ergo sua in vita sua, dicere autem sua, cathedra illos non permitlebat aliena (3). » — Liquet igitur ex his Christi verbis, fuisse apud Judæos magisterium externum, cujus munus erat ea quæ ad legem divinam spectabant edicere, cujusque summæ auctoritati subjiciendæ erant quotquot hac in re movebantur quæstiones.

(1) Per scribas et pharisæos Servator intelligit Synedrii magni assessores, qui maximam partem scribis et pharisæis constabant.

(2) Contra Faustum, XVI, 20.

(3) De Doct. Christ, IV, 27.

« ÖncekiDevam »