Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vetustas non intellectum venerabatur. Eadem tamen quæ didicisti doce, ut cum dicas nove, non dicas nova ( 1). »

Quis negaverit his eleganter admodum dictis pulcherrime adumbrari ac describi institutionis et traditionis methodum? Quid enim? Vincentio judice, doctrina christiana depositum quoddam est a Christo et Apostolis traditum, atque ab ipsis non cuilibet homini, sed ecclesiastico magisterio concreditum, quod illud integrum illibatumque conservet, et cæteris hominibus itidem in perpetuum tradat: quæ ipsi didicere, eadem doceant oportet ecclesiastici magistri. Qua igitur arte sensus privatus ab eximio doctore aliquid præsidii quærere posse sibi videatur, ego sane haud assequor. Ubique prædicat nihil verum extra vivam et publicam traditionem quærendum; ubique a priori damnat et rejicit quidquid Ecclesiæ catholicæ traditioni oppositum est: Vincentius quippe, non secus atque Patres reliqui, nusquam Christi religionem ab Ecclesia sejungit aut etiam distinguit; ambo hæc unum idemque sunt: Ecclesia nihil aliud est nisi ipsa christiana doctrina viva quadam pariter et corporea forma induta, est demum ipsa Christi religio exterius prodita et organisata. Quamobrem christianus dici nequit is qui Ecclesiæ membrum esse desiit. In hunc modum religionem et Ecclesiam inter se penitus colligatas conceptis verbis effert auctor : « Ille est verus et germanus catholicus qui veritatem Dei, qui Ecclesiam, qui Christi corpus diligit, qui divinæ religioni, qui catholicæ fidei nihil præponit (2). »

Atque hæc hactenus. Hic liceat gradum tandem sistere et quam de Patribus institueramus disputationem claudere. Ob oculos demum habetur, quid de religionis christianæ methodo senserint, quid docuerint Patres et vero quamquam non omnino omnium hac de re doctrinam exposuerim, nemo tamen, ni fallor, eo temeritatis et inscitiæ devenerit, ut dicere non vereatur non eadem esse reliquorum Patrum quæ tradidimus principia; quod si quis id asseverare non dubitaret, is sane non impius modo, sed et absurdus foret habendus; et idcirco illum non jam argumentis ab historia rationeve, sed aliunde ductis refellendum arbitror. Confiteamur ergo necesse est, Patribus testibus, nequaquam privatæ rationis Scripturas interpretantis, sed institutionis, traditionis atque auctoritatis methodum a Christo Domino constitutam fuisse, eamdemque perpetuo esse servandam.

Porro quo plenius appareat quemadmodum prisca illa ætate christianismus universus se ipse intellexerit, atque ita cujusque difficultatis vel aditus præcludatur, paulisper etiam versandum censeo argumentum quod ex Conciliis tunc temporis coactis exsistit.

(1) C. 22. (2) C. 20.

CAPUT V.

DE CONCILIIS PRISCO EVO IN ECCLESIA HABITIS.

Antiqua æque ac recentiori ætate inter christianos interdum coacta fuisse Concilia omnes norunt; proinde omnino supervacaneum foret id latius persequi; quæ in apertis versantur approbare velle summæ inscitiæ est. Restat igitur ut argumentum quod ipsa Concilii notio ac indoles suppeditat aperiamus, monstraturi deinde illud per omnia priscis istis Conciliis accommodatum esse.

Ut ratiocinationis nostræ vim facilius percipias, bene semper præ oculis habendum duplicem inter methodum rem hic agi, auctoritatis scilicet et rationis privatæ in acquirenda ac judicanda religione sibi permissæ. Utram ergo methodum commendent sectenturque Concilia nunc videndum est.

Primum quidem quid est Concilium nisi congregatio eorum qui magisterium ecclesiasticum referunt ejusque personam gerunt? Ex magisterio autem præcipui sunt episcopi, quorum caput est Romanus Pontifex. Itaque episcopis potissimum constant synodi, atque ad eos tantum spectat de vera fidei doctrina judicare : hinc fit ut ii soli formulam a synodo conditam probare ac subscribere consueverint. Porro ubi doctrinam quam veram habent tradidere, ut falsam damnant ac anathemate percellunt cam quæ isti adversatur. Atque in his quidem inest totus prope Concilii organismus. Præcipua jam hujus momenta ad rem nostram accommodemus.

Id prius in universum monendum duco : si, quod venditant adversarii, cuique religionis interpretatio sit permittenda, haud assequor ego cur cogantur Concilia. Quid enim? Si cuivis integrum sit Scripturam, quæ unus religionis fons habeatur, legere ac de germano ejus sensu judicium ferre, nec quisquam a magisterio quodam jure reprehendi queat, quorsum, quæso, magisterium illud, quod cæterum sustulisti, congregandum velis, ut de germano adulteratove Scripturarum intellectu ferat sententiam? Procul dubio hæc inter se perbelle pugnant. Si protestantium methodus teneatur, vel ipsum Concilii nomen mera repugnantia est. Quod, ut postea docebit historia, plurimi illorum brevi perspectum habuere. Quoniam ergo Patrum ætate Concilia fuerunt coacta, inde jam conficitur tunc temporis ignotam penitus fuisse protestantium methodum. Quod si nunc consideres viros quibus constant Concilia, cito videris ex hoc quoque capite catholicam methodum confirmari. Etenim non

quilibet christianus ad Concilia vocatur, sed ii tantum qui sunt ex Ecclesiæ magisterio; et porro soli episcopi judicium de fidei doctrina ferunt. Unde consequitur inter christianos esse viros peculiari auctoritate præditos, quorum munus proprium sit populo annuntiare ac declarare quæ vera, quæve falsa habenda sint dogmata. Ruit igitur individualismus protestanticus. Si enim cujusque privati foret ex Scripturis judicare utrum vera an falsa sit doctrina aliqua, non episcopi modo, sed et quique christiani homines pari jure essent consulendi, atque ita demum in religione statueretur democratia absoluta.

Præterea luculenter elucet auctoritatis via ac ratio in Conciliorum scopo atque exitu. Tum nempe cogi solent quum aliquis error inter christianos obortus longius serpit et multorum fidelium fidem in periculum adducit. Hic ergo occurrit quæstio de judice controversiarum. Atqui nequaquam sacris Scripturis, privato cujusque judicio intellectis, quæstio permittitur; sed soli, ut diximus, episcopi vi auctoritatis divinitus sibi concreditæ judicium ferunt. Neque vero, lata sententia, ulli christiano fas est in dubium vocare doctrinam definitam : hæc ut certissima et unice vera omnibus credenda traditur, opposita autem anathemate percellitur, et si quis deinceps eam sectari, docere, aut quoquo modo tueri pergat, is ut hæreticus habetur et ab Ecclesia avulsus. At ea profecto agendi ratio perspicue prodit, ex Conciliorum judicio, inesse in Ecclesia auctoritatem summam cui omnibus obtemperandum, eamdemque penes episcopos tantum.

Possem et aliud addere quo perspiciatur quam vim christiani tunc temporis tribuebant traditioni et etiam traditionibus. Verumenimvero ad doctrinam definiendam episcopi in Conciliis testantur quæ sit suarum ecclesiarum hac de re traditio, atque ita ostendunt se iis in perpetuum inhærere velle dogmatibus quæ hactenus in variis ecclesiis tradita fuere. Hinc sæpius ab episcopis exclamatum: sic credidere patres, sic tradidere majores.

nus

Quod si quis tamen opponeret sæpe ex solis Scripturis transactam fuisse a Conciliis controversiam, primum quidem responderem id miverum esse; at maxime monerem sacras Litteras ab episcopis, seu ab Ecclesiæ magisterio intellectas et expositas ut certam ac inconcussam fidei regulam ab omnibus catholicis haberi; quin etiam ex iis in hunc modum sensu ecclesiastico et traditionali explanatis plerasque dirimi posse controversias.

His igitur constitutis, ut res extra omne dubium ponatur, quædam priscæ ætatis Concilia, quatenus ad institutum nostrum attineat, inspiciamus.

Quatuor tantum prima Concilia œcumenica in testimonium advocamus, Nicænum I, Constantinopolitanum I, Ephesinum et Chalcedonense. Satis autem fuerit si fere decretum ab ipsis de fidei doctrina editum excita

verimus; reliqua enim, de quibus disseruimus, aut inde consequuntur, aut in apertis versantur.

Nicæna synodus, adversus Arianam hæresim coacta, postquam recitavit fidei symbolum, in quo profitentur Patres se « credere in Jesum Christum Filium Dei..., natum, non factum, CONSUBSTANTIALEM Patri (1) », Arii doctrinam damnat et anathemate percellit his verbis: « Eos autem qui dicunt: erat aliquando quando non erat, et antequam nasceretur, non erat; et quia ex iis quæ non sunt factus est; aut ex alia substantia vel essentia dicunt esse, vel creatum, vel mutabilem, vel convertibilem filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia (2). » Primum ergo synodi Patres tradunt doctrinam quam unam veram habent, deinde vero rejiciunt et a christianorum consortio avulsos declarant eos omnes qui opposita dogmata sectentur. Decreta autem probarunt et subscripserunt trecenti decem et octo episcopi, qui in eodem Concilio convenerant (3).

Constantinopolitani Patres in hunc modum ipsi referunt quid circa fidem statuerint : « Breves pronuntiavimus definitiones, quibus et Patrum, qui Nicææ congregati fuerunt, fidem confirmavimus; et, quæ adversus eam obortæ sunt, perversas hæreses ac pravas opiniones extrema cum execratione ac detestatione reprobavimus (4). » Quoniam nempe Semiariani, quorum error tunc temporis præcipue grassabatur, Spiritus sancti divinitatem impugnabant, Constantinopolitanum Concilium, relatis Niceni symboli adversus Arianos definitionibus, latius evolvit ac definit Ecclesiæ fidem circa Spiritum sanctum, et Semi-arianorum doctrinam ut hæreticam condemnat.

Hæc de Spiritu sancto tanquam veram christianorum fidem tradunt : « Credimus in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem, et cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas (5). »

Sic autem in primo canone Nicænæ synodi fidem confirmant pariterque Semi-arianos una cum aliis hæreticis damnant : « Hæc decreverunt ac statuerunt episcopi, qui gratia Dei ex diversis provinciis Constantinopoli

(1) « Πιστευομεν εἰς... Ιησουν Χριστον τον υἱον του θεου... γεννηθεντα, οὐ ποιηθεντα, ὁμοούσιον τῷ πατρι. » ap. Labbeum, t. II, col. 27.

(2) « Τους δε λεγοντας· ἣν ποτε ὅτε οὐκ ἦν, και πριν γεννηθηναι οὐκ ην, και ὅτι ἐξ οὐκ ὄντων έγενετο, ἡ ἐξ ἑτερας ὑποστασεως ή ούσιας φασκοντας είναι, ή κτιστον, ἢ ἀλλοίωτον, ή τρεπτον τον ύιον του θεου· τουτους ἀναθεματίζει ἡ και θολικη και ἀποστολικη εκκλησια. » Ibid.

(3) Ap. Labb., col. 50.

(4) Ibid. col. 945.

(5) « Πιστευομεν εἰς το πνευμα το άγιον, το Κυριον, το ζωοποιον, το ἐκ του πατρος ἐκπορευομενον, το συν πατρι και ὑιῳ συμπροσκυνούμενον και συνδοξαζομενον, το λαλησαν δια των προφητων, » Ibid. col. 954.

convenerunt ... trecentorum decem et octo Patrum qui Nicææ convenerunt fidem non abrogari, sed firmam ac stabilem manere oportere, et omnem hæresim anathematizari, et specialiter Eunomianorum, sive Anomæorum, et Arianorum sive Eudoxianorum, et Semi-arianorum sive Spiritus sancti adversariorum........ (1) ».

Item in canone VII de hujusmodi hominibus agentes qui aliquando hæresim sectati fuere, quique jam, errore comperto, ad Ecclesiæ gremium redire velint, decernunt Patres, eos recipi non posse quin prius anathematizaverint quævis dogmata ecclesiasticæ fidei opposita. Ita aiunt : << Arianos quidem et Macedonianos.... recipimus, dantes quidem libellos, et omnem hæresim anathematizantes, quæ non sentit ut sancta Dei catholica et apostolica Ecclesia (2). »

Atque subscribunt episcopi centum quinquaginta, qui eidem Concilio interfuere.

Liquet profecto omnia auctoritatis via confici. Christiana fides a magisterio Ecclesiæ exponitur ac traditur, et mox ut falsum et hæreticum rejicitur quidquid illi quomodocumque adversatur, nec deinceps ulli christiano fas est doctrinam semel definitam in dubium vocare aut damnatam tueri. Quisquis illud moliri ausus fuerit, tamquam putridum membrum ab Ecclesiæ corpore resecatur, atque itidem ut Christi Domini inimicus habetur ab hoc enim principio semper proficiscuntur Conciliorum Patres, Christi religionem, seu ipsum Christum ab Ecclesia sejungi non posse, et idcirco non amplius ut christianos habent qui Ecclesiæ filii esse desierunt.

:

Eadem agendi ratio cernitur in Ephesina synodo, adversus Nestorii errores præcipue coacta. Nestorius, ut notum est, impie aiebat duplicem in Verbo incarnato esse personam, divinam aliam, alteram humanam; unde conficiebat B. V. Mariam nequaquam Dei, sed hominis tantum matrem dici posse. His blasphemiis commotus Cyrillus Alexandrinus, ad Nestorium direxit epistolam, in qua tradit antiquam et orthodoxam Ecclesiæ doctrinam, atque hæreticum commentum explodit. Ea porro Cyrilli epistola in Concilio coram omnibus episcopis lecta est, qui, hac audita, professi sunt se in illa agnoscere rectam et antiquam Ecclesiæ fidem : quapropter illam publice approbarunt ac subscripserunt, simulque con

(1) « Ταδε ώρισαν οἱ ἐν Κωνσταντινουπόλει χαριτι θεου συνελθοντες ἐπισκοποι... μη ἀπετεισθαι την πίστιν των πατέρων των τριακοσίων δεκαοκτώ, των ἐν Νικαια της Βιθυνίας συνελθόντων· αλλα μενειν ἐκείνην κυρίαν, και ἀναθεμα τισθηναι πασαν αἱρεσιν· και ἰδικως την... των Εμιαρειανων, ήγουν πνευματοpaxov.» Ibid. col. 946.

(2) « Αρειανους μεν και Μακεδονιανους ... δεχομεθα δίδοντας λιβελλους, και ἀναθεματίζοντας πασαν αίρεσιν, μη φρονουσαν ὡς φρονει ἡ ἁγια του θεου και θολικη και αποστολικὴ ἐκκλησια. » Ibid. col. 951.

« ÖncekiDevam »