Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

VICTORII PIAZZESI

IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa, et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea

sedulo adlaborant.

Volumen XXIX.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1896-97.

ДЕрети 8-11-31

37 EX S. CONGREGATIONE CONCILII

34492

LUBLINEN. SEU VARSA VIEN.

DISPENSATIONIS MATRIMONII

Die 7 Septembris 1895.

Sess. 24, cap. 5 De reform.

COMPENDIUM FACTI. Maria Helena, vigesimum aetatis suae annum nondum praetergressa, sub die 16 Iunii anni 1888, matrimoniali foedere coram proprio parocho in Sancti Alexandri Ecclesia, Varsaviensis civitatis, cum Gregorio Iuliano quadragenario, rite iuncta est. Haud felicem huiusmodi coniugium sortitum est exitum. Quamvis enim sponsi tertia a nuptiis die atque deinceps fere quotidie, iteratis conatibus, per plures menses rei uxoriae operam dederint, tamen, si fides eorum assertioni danda est, matrimonium consummare non valuerunt. Quo factum est ut coniugum mutuus amor languesceret eo magis quia ex abnormi contubernio, ut ipsi asserunt, eorum valetudo periclitaretur; quamobrem Helena maritalem domum, viro ipso consentiente, mense Maio subsequentis anni 1889 deseruit, atque ad matrem se recepit.

Aliquibus deinde transactis mensibus, Helena Lublinensem Episcopum, in cuius dioecesi sponsi domicilium habebant, adiit causamque instituit super nullitate matrimonii ob impotentiam physicam, sin minus relativam, mariti. Tunc Iudex ad tramites SS. Canonum. Constitutionis Benedictinae - Dei miseratione et Instructionis S. C. C. anno 1840 editae, inquisitionem instituit, dieque 18 mensis Iunii 1892 sententiam edidit, matrimonium Gregorium inter et Mariam, utpote cum impedimento impotentiae relativae contractum, nullum atque irritum esse declarans.

Ex officio appellatione apud Metropolitanum Tribunal Varsaviae interposita, sententia prodiit quae decisionem Lublinensis Iudicii rescidit, permittens vero actrici, ut ad San

« ÖncekiDevam »