Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vis, praeter opinionem, inibi manserit vel per annum, quasi domicilium eo non acquirit.

VI. Hanc esse S. C. Congregationis iurisprudentiam, videlicet, matrimonium valide inire non posse virum et mulierem discedentes a loco suae habitationis absque animo illam relinquendi, et etiam petant paroeciam animo tantum illic matrimonium ineundi.

VII. In themate initum fuisse matrimonium Parisiis a ministro Ecclesiae, nihil cogitans de domicilio acquisito aut sin minus de delegatione a proprio sponsorum parocho aut Episcopo largita; qua de re nulliter actum est.

PRATEN.

TRANSACTIONIS

Die 25 Ianuarii 1896.

Sess. 24, cap. 5, De ref. matr.

Bul

COMPENDIUM FACTI. Postquam Ecclesia Pratensis per lam Innocentii Papae X ad dignitatem Ecclesiae Cathedralis evecta fuit, atque Ecclesiae Pistorien. aeque principaliter unita, Episcopus sibi vindicare coepit liberam beneficiorum collationem, quae hactenus collata fuerant, praevia clerici praesentatione, a canonicis Ecclesiae Pratensis collegialibus exhibita. At collegii Praepositus, qui tunc nomine canonicorum, hoc Patronatus ius exclusive exercebat, mordicus restitit, contendens huiusmodi beneficia, quippe huius Ecclesiae aut saltem agri Pratensis fundata bonis, competere iuri Patronatus eiusdem Ecclesiae. Ex adverso instante Episcopo, sibi devolutam esse beneficiorum collationem ob dignitatem Ecclesiae Cathedralis, qua fuerat aucta Ecclesia Praten. ; quamobrem non amplius collegii Praeposito, sed sibi immediate subiecta fuerat.

Huiusmodi controversia seminarium extitit discordiarum, ad quas in perpetuum sopiendas consilium captum fuit instaurandae Transactionis Episcopum inter et Canonicos Pra

tenses. Quam transactionem mature initam fuisse, nimirum ad eamdem deventum esse, praemisso diligenti studio et quaestionis examine argumentum non dubium est, huic contractui ineundo adlaborasse eiusque stipulationi, sub die 10 Maii 1743, adfuisse viros sane perillustres; scilicet Praesulem Ginori, Fesulanum Episcopum et Presbyterum Martini, Internuntium Apostolicum apud Hetruriae Ducem. Rem nostram quod spectat, in conventione actum fuit, ut nonnulla beneficia nominatim expressa, ab Episcopo libere conferrentur, alia non conferrentur, nisi clerici praevia praesentatione a Capitulo facienda, hac tamen sub lege, nempe: «Hoc tamen adiecto pacto, quod personae eligendae et respective praesentandae ad praedictos canonicatus et cappellanias, tam ab Episcopis, quam a canonicis sunt et esse debeant Pratenses et originarii dictae civitatis ». Praeterea haec alia adiecta fuit elausula « salro tamen et reservato principio medio et fine praesentis instrumenti beneplacito Apostolico, quatenus de iure requiratur, quod non creditur ». An reapse accesserit vel minus huiusmodi beneplacitum Apostolicum, ex aliquo instrumento non constat : an praesumendum sit accessisse ob longam conventionis observantiam, hoc quaestionis est in themate.

Re quidem vera Episcopus testatur, conventionem observatam fuisse usque ad nostros dies, si quatuor vel quinque demas vices, quibus in postremis 60 annis aliquod beneficium civi non Pratensi collatum fuit; nemine contradicente. Aliqua vero beneficia; in conventione determinata, sublata fuerunt per usurpationem Gubernii civilis. Interim accidit quod vacaverit quoddam beneficium a suo fundatore dictum - Ser Lelio Buonamici - quodque cuidam civi non Pratensi conferre statuerat Episcopus.

At huiusmodi collationi se opposuit Robertus Cipriani canonicus, apposito in curia « Nihil transeat » simul recurrens ad S. C. C. ut ipsa Transactionis urgeret observantiam, nulla declarando acta contra eamdem posita. Verum S. C. C. visum est respondere die 27 Ianuarii 1894: « Ex deductis

esse locum lacerationi nihil transeat - et provisioni canonicatus iuxta votum Episcopi et Capituli ». Episcopus enim, de more, percontatus, responderat, sibi nullam videri Transactionem ob defectum Beneplaciti Pontificii. Capitulum autem rite congregatum, ut suam significaret sententiam hac de re, deliberavit, rationem haberi non posse controversae Transactionis, novem ex Capitularibus ita opinantibus, tribus contrarium sentientibus.

Iterum institit apud S. C. C. Canonicus Cipriani, ut in examen revocaretur quaestio generalis, an nempe Transactio anni 1743 adhuc valeret, et quatenus valeret an Episcopo et Capitulo integrum esset eidem derogare.

Capitulum rite sciscitatum, ut suas offerret animadversiones, respondit, se nolle in iudicio aliquam partem habere, permittens tamen singulis canonicis eas suggerendi rationes, quibus intentio Capituli iam patefacta probaretur.

Disceptatio Synoptica

CANONICORUM DEFENSIO. Putant isti, Transactionem sustinendam non esse quippe carentem beneplacito Apostolico, quod necessarium in themate videtur. Agitur enim de novo onere imponendo beneficiis rite institutis, contra expressam iuris voluntatem, nempe « Ut beneficia Ecclesiastica sine diminutione conferantur ».

Necessitas beneplaciti Apostolici repetitur ab Episcopo alio ex capite, nimirum a ratione alienationis, quae continetur in Transactione prouti docet Ferraris Prompt. Bibl. - Alienatio art. 4, n. 12. « Alienatio super rebus Ecclesiasticis nequit fieri sine Beneplacito Apostolico et si fiat, cum reservatione dicti Beneplaciti, revocari potest adestque locus poenitentiae ». Nam, instat Episcopus, contrahentes non possunt obligare successores seu ipsam Ecclesiam, nisi Papae accesserit auctoritas, citans haec Ferraris verba l. cit. n. 22: « Transactio personalis super rebus seu iuribus Ecclesiae fit realis et obligat successores si fuerit a Papa ex certa scientia confirmata ».

Hanc conventionem vere nunquam Papam ratam habuisse aut confirmasse desumunt Canonici, non tantum negative ex defectu cuiuscumque instrumenti, sed positive ex clausula actui adiecta reservato... beneplacito Apostolico, quatenus de iure requiratur, quod non creditur ». Quare explicant factum non secutae approbationis ex satis expressa persuasione, eamdem nempe aestimatam fuisse haud necessariam. Neque putant, ipsum Internuntium Apostolicum, sua persona, repraesentasse Pontificem, et actum eius nomine firmasse; hoc enim nullibi exprimitur imo aperte excluditur ab adiecta clausula, qua actus subiici debebat approbationi Pontificis, quatenus hoc de iure requireretur.

Demum notat Episcopus, ipsa necessitate cogente postremis temporibus, non semel posthabitam fuisse Transactionis observantiam conferendo beneficia, etiam clericis non Pratensibus et er hac ciritate non originariis, quia urgebat, in beneficiis instituere digniores et bene de Ecclesia meritos etsi non Pratenses, neque ex hac civitate oriundos. Quare timet Episcopus ne controversa Transactio observanda sit quoad hanc partem; unde flueret, in tanta Sacerdotum penuria, ut Episcopus allicere non posset Sacerdotes non Pratenses ad graviora sustinenda onera et difficiliora muneris Sacerdotalis, utputa Praeceptoris in Seminario, promittens aliquando se collaturum, in mercedem tot laborum, aliquam praebendam canonicalem. Testatur enim Episcopus come oggi avviene in cui i tre professori più capaci del Seminario sono quelli che si correbbero esclusi dal concorrere alle prebende comprese nella Transazione ».

...

Demum Episcopus excludit quamcumque observantiae seu consuetudinis vim; quia « quod ab initio vitiosum est, tractu temporis convalescere non potest ».

Ex adverso Canonicus Cipriani contendit pro plena Transactionis observantia nullum deesse requisitum. In primis opinatur non defuisse beneplacitum Apostolicum, quippe Internuntius Apostolicus suà praesentià sufficienter Pontificis auctoritatem repraesentavit. Ipse enim qua talis, pollebat au

ctoritate et egit de transactione ineunda et conventionis stipulationi adfuit, expresse in textu contractus nominatus. Unde arbitratur oppositor, ea verba - (quod non creditur) – hoc sonare, nempe non credi necessarium ulterius Pontificis beneplacitum, postquam per suum Internuntium, actui adfuerit.

Verum, instat canonicus, postquam haec Transactio in sui favorem habet plus quam centenariam observantiam, eamdem nullo alio indigere beneplacito Papae, quum idem praesumatur prouti reperitur decisum a S. Rota« in Colonien. 29 Aprilis 1733 » coram Eminentissimo Crescentio, nempe << Beneplacitum Apostolicum post lapsum centenarium praesumendum esse in alienatione rei Ecclesiae si conformis subsecuta sit observantia ».

Observatam vere usque fuisse, huiusmodi Transactionem, notat Actor, in aprico esse, siquidem beneficia adhuc conferuntur partim a Capitulo, partim ab Episcopo ea lege in Conventione, constituta. Ius vero civium Pratensium aeque recognitum fuit adeo, ut per centum annos huiusmodi beneficia consecuti sint tantum cives Pratenses, hac civitate oriundi. Si postremis 50 annis, quatuor ad summum casus habentur exceptionis, advertit Orator, hos repetendos esse vel a defectu alicuius civis Pratensis, qui beneficio optare valeret, vel a silentio illorum, quorum intererat suum ius tueri.

Item animadvertit, mirum esse non debere, votum Capituli pessumdantis Transactionem; namque Capitulares, numero plures sunt, qui beneficiis fruuntur in Transactione non comprehensis, quique Transactionis aut minime solliciti sunt, aut eamdem cupiunt aboleri, ut etiam civibus non Pratensibus, canonicatibus pateat aditus.

Demum advertit, a veritate remotum esse Episcopi timorem, ne scilicet ipsi copia sit remunerandi Sacerdotes dioecesis digniores, si huiusmodi beneficia tantum civibus Pratensibus conferenda sunt; ait enim Actor, alias sane suppetere praebendas vel canonicales et locupletes, quibus

« ÖncekiDevam »