Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sacerdotes optime de Dioecesi meriti aequa mercede do

nentur.

Sed Actor, missis etiam aliis argumentis, instanter, instantius hanc urget animadversionem, nempe in Transactione revera non nova iura constituta esse, nec nova fuisse onera beneficiis imposita, sed iura iampridem statuta, onera iam beneficiis inhaerentia, recognita esse, solemniter firmiterque declarata fuisse. Hinc refert quemdam elenchum ab an. 1690, referentem singulos canonicos beneficiornm possessores, ut pateat, in beneficiis, in Transactione comprehensis etiam ante Transactionem, solummodo cives Pratenses, et ex hac civitate oriundos institutos fuisse.

Ex officio autem animadversum fuit in Transactione duas partes distinguere necesse est; quatenus primo statuitur, cuinam et quomodo spectet aliquorum beneficiorum collatio; secundo cuinam conferenda sint. Primam partem quod attinet nulla excitata est controversia, sed sedulo adverti debet; indirecte et hanc impeti ab Episcopo et Canonicis qui Transactionem nullam esse contendunt. Namque hi ut probent civibus Pratensibus ex hac civitate oriundis nullum ius quaesitum esse ex Transactione, aiunt Transactionem beneplacito Pontificio carentem, nullam esse.

Iamvero hoc videretur evinci ex necessitate Placiti Apostolici hac in Transactione, qua nova onera beneficiis decernuntur. In aperto vero est huius Placiti carentia, eo quia ipsi Transigentes crediderunt hoc non requiri, adeo ut nullum extet documentum idem comprobans. Quare non videretur suffragari observantia etiam centenaria, quando certum est, Beneplacitum Apostolicum locum non habuisse; prouti decisit S. C. C. in Placentina diei 23 Sept. 1777.

Sed e contra non sane certum, sed magnopere dubium videtur ex facti specie an Placitum Apostolicum accesserit. Atqui in dubio Beneplacitum Apostolicum praesumitur post lapsum triginta annorum; ita Felin. in cap. Albericus « de test. n. 4, Rolan. cons. 99 n. 33 lib. 2, S. Rota in decis. 470 n. 4, coram Coccino et decis. 91, coram Durano; et in Ca

merinen. Congruae Parochialis, § Contra - die 6 Martii. Et iure quidem merito, ob generalia principia consuetudinis et praescriptionis.

Eo magis valor Transactionis urgendus videtur, quum satis constet non novum onus beneficiis impositum, sed vetus recognitum et declaratum. Siquidem eo spectat, suapte natura, Transactio, ut iura dubia et controversa declarentur; uti fuse probat De Luca De Feudis Disc. 47 § 9, et docet D' Annibale II § 538 aiens « Et verius (Transactio) declaratira iuris est, non translatira».

Verum Transactionis valor non vetat, quo minus Iudex Ecclesiasticus eamdem vel ex toto vel ex parte rescindat. quando eadem evaserit graviter laedens alterutram partem; uti videre est apud Reiffenstuel, in Tit. De Transactionibus § 52 seq. Quamobrem deliberare relictum fuit Emis Patribus an Transactionis vis, ob mutatas temporum conditiones, rescindenda sit, saltem quoad illam partem, qua libertas collationis limitatur, personas promovendorum quod spectat. Hinc propositum fuit diluendum sequens

Dubium

An Transactio anni 1743 serranda sit, tum quoad ius beneficia conferendi ex parte Episcopi et Capituli, tum quoad ius eadem obtinendi ex parte cirium Pratensium, in casu.

RESOLUTIO Sacra C. Concilii, re ponderata sub die 25 Ianuarii 1896, censuit respondere: Affirmative; ita tamen ut attentis peculiaribus circumstantiis, eisque perdurantibus, eligi possint etiam extranei, serrato, ceteris paribus, iure praelationis farore cirium Pratensium, facto verbo cum SSmo

DE SERENA ET S. IACOBI DE CHILE

EXCARDINATIONIS

Die 25 Ianuarii 1896.

Sess. 23, cap. 8, De reform.

COMPENDIUM FACTI. Germanus Donoso, Dioecesis Serenensis Sacerdos, huius controversiae Actor, in urbe S. Iacobi eiusdem Reipublicae Chilenae, anno 1848 natus est, ubi iamdiu parentes suum constituerant domicilium. Mortuo Germani patre, Praesul Donoso, Actoris patruus, et Ecclesiae Serenensis Antistes, secum nepotem adduxit, ut idem in Seminario serenensi, sub propriis oculis suisque impensis, Ecclesiasticis disciplinis imbueretur. E vivis sublato Praesule Donoso, qui magnam pecuniae vim in bonum Dioecesis impenderat et ex testamento, etiam Seminario plura legavit bona. Germanus ab Episcopo Orrego, successore, sacris ordinibus fuit initiatus, ratione domicili et titulo serritü Ecclesiae. - Quare Professor renuntiatus, decem annos hoc munus in Seminario explevit, aliaque peregit officia, 'veluti promotoris fiscalis et defensoris Vinculi matrimonialis non semel, pro re nata, functus est munere.

At mortua eius matre, anno 1875, arbitratus Germanus, sibi, ipsa iubente natura, in curam incumbere suae familiae et unius praesertim sororis quae nubilem attigerat aetatem, quaeque S. Iacobi commorabatur, nuntium dedit Seminario. et urbi serenensi, et, habita Ordinarii licentia, urbem, Sanctum Iacobum, petiit, ibique viginti iam abhinc annis moratur, totus institutioni iuvenum deditus, insimul consulens victui aliisque necessitatibus propriae familiae. Per id temporis Germanus, neque per unam horam in urbem - La Serena se contulit, quippe redeundi nullum habebat propositum. - Quamobrem ut stabili eius commorationi in civitate S. Iacobi ullum impedimentum nunquam obstaret, petiit ab Ordinario Dioecesis Serenensis indultum excardinationis, ut posset clero Archidioecesis S. Iacobi adscribi, quod Archie

piscopus in votis habebat. At Oratoris instantiae non annuendum esse ratus est Ordinarius Serenensis.

Plures rationes attulit Germanus, et praecipue instabat ob suam male affectam valetudinem, quae in urbe - La Serena - in grave discrimen adduceretur. Praeterea recolebat, se in S. Iacobi Urbe ortum habuisse, ibi suos adhuc commorari, suâ operà plurimum indigentes, et praecipue quamdam nuptam sororem, gravi morbo pertentatam, quotidie opem et solatium expostulare; se vero sacerdotali ministerio incumbere in duobus collegiis cum spirituali alumnorum profectu et Superiorum laude.

Ordinarius Serenae sub die 18 Aprilis 1894 decretum edidit, quo excardinationem denegavit his innixus rationum momentis; quia Sacerdos Donoso ad ordines sacros promotus est titulo Servitii Ecclesiae; quia in Dioecesi multae paroeciae carent titulari pro fidelium servitio; quia facile est reperire in Dioecesi vastissima partem in qua aëris salubritas non sit inferior illa qua frui possit in Dioecesi S. Iacobi; qua in parte valeat consulere pecunia indigentiae propriae

sororis.

At Orator, Ordinarii serenensis non acquiescens decreto, preces obtulit Beatissimo Patri, ut benigne vellet pro sua suprema potestate votis annuere.

Precibus die 12 Decemb. 1895 de more ablegatis prius Praesuli serenensi, dein Sancti Iacobi Archiepiscopo; ille, transumptum Decreti transmittens, etiam advertebat « Ob excorporationis litteras aliquibus Sacerdotibus a praedecessoribus meis datas, huic dioecesi damna non spernenda provenisse..... etc. Denique presbyterum Donoso extra suam Dioecesim iampridem commorari, cum saepe fuerit a suo Praelato arcessitus, declarare debeo ».

Ea contra Archiepiscopus Sancti Iacobi, postquam sibi constare dixerit, Oratorem ex hac civitate oriundum esse, ubi adhuc eius familia domicilium fovet, ita commendat Oratoris petitionem « Certum itidem est ex licentia eius Ordinarii et cum facultatibus huius Curiae totum sacerdotale

ministerium exercendi, in hac urbe commoratum esse per viginti fere annos, quin unquam aliquid adversum eum visum vel auditum fuerit ».

Disceptatio Synoptica

EXCARDINATIO DENEGANDA VIDETUR. Episcopus serenensis iure merito videtur, ad servitium suae Dioecesis revocare posse Sacerdotem Donoso, quippe titulo Serriti huius Ecclesiae ordinatum, eidem arctiore vinculo obligationis devinctum esse, patet. Vis enim tituli servitii Ecclesiae tota est in ratione quasi contractus, qua Ecclesia spondit congruam sustentationem clerico, sibi operam suam promittenti, praebentique. Hac tantum de causa S. C. C. non semel probavit titulum mensae pro Germania, titulum serriti dioecesani pro Hungaria et Gallia et ita porro, quia huiusmodi tituli etsi paulisper remoti a praescriptionibus Concilii Tridentini, tamen suam habent vim, pro congrua clerici sustentatione in obligatione contractuali: sed actum esset de tam salubri dispositione si, pro lubito, alter ex contrahentibus obligationem pessumdaret et impune infringeret.

Praeterea S. C. C. semper praesto fuit suis decretis et sententiis, Episcopis qui clericos compellerent ad aliquod munus sacerdotale amplectendum in sua Ecclesia, cui vi ordinationis adscripti fuerant: ita in una Nansien. 22 Augusti 1831. Eo magis hoc admissus fuit quando Ordinarius testaretur de penuria Sacerdotum, prouti in themate deponit Ordinarius Serenensis. In hunc sensum rescripsit S. C. C. in Tolosana diei 9 Iunii 1881, in Parmensi 17 Ianuarii 1886 et nuper in Theanen. & Iunü 1891.

EXCARDINATIO CONCEDENDA VIDETUR. Ex adverso Oratori sequentes videntur suffragari rationes. Germanus asserit, se Sancti Iacobi civitatem reliquisse a suo Patruo serenensi Praesule invitatum, nunquam vero ab illa civitate animo divertisse. Ceterum, notat Sacerdos, se suumque patruum in Dioecesi serenensi sane plures annos, non otiose, versatos esse. Memorat enim, se tum in instituendis iuve

Acta, Tom. XXIX. fasc. CCCXXXVII.

3

« ÖncekiDevam »