Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sione non sia stata fatta singulis est, nisi forte primitiva concespetentibus. sio singulis petentibus facta fuerit.

8. Le modificazioni o giunte agli Offici e alle Messe già concesse saranno esaminate e discusse come le estensioni, delle quali tratta il numero precedente.

8. Immutationes vel additiones, quas in Officiis vel Missis iam concessis fieri contigerit, eaedem examini ac discussioni sicut extensiones, de quibus in § praecedente sermo est, subiicientur.

SSmus Dominus Noster Leo Papa XIII in audientia die XIII Iulii MDCCCXCVI infrascripto Card. Praefecto Sacrae Rituum Congregationis factâ, quum hasce supra expositas normas sedulo perlegisset, easdem singulas approbare dignatus est, atque earum observantiam quam accuratissimam praecipere.

DECRETUM. Dubia quoad Ecclesiae consecrationem.

Instantibus nonnullis Rmis Episcopis pro resolutione authentica aliquorum dubiorum, consecrationem Ecclesiae respicentium, Sacra Rituum Congregatio, suffragia unius et alterius tum ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, tum ex Sacrae ipsius Congregationis Consultoribus, necnon cl. cuiusdam professoris in Iure Canonico, exquisivit et typis edenda curavit. Hinc Emus et Rmus Dominus Cardinalis Franciscus Segna in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis, subsignata die ad Vaticanum habitis, eadem dubia discutienda ita proposuit, nimirum :

I. An Ecclesia, in cuius consecratione omissa fuit consecratio Altaris, habenda sit valide consecrata?

II. Utrum Ecclesia, e cuius parietibus vel partim, vel integre disiicitur simul incrustatio, vulgo intonaco, ut renovetur, consecrata maneat, vel execrata?

III. An Altare, sive fixum sive portatile, enormiter fractum, sed firmiter coementatum, aut ex pluribus lapidibus efformatum, valide ac licite consecrari possit?

Et Sacra eadem Congregatio, omnibus maturo examine perpensis, propositis dubiis, respondendum censuit:

Ad I. Affirmative, nempe valide; sed non licite, nisi habeatur Apostolica dispensatio, quamvis aliqua, vel omnia Altaria iam consecrata reperiantur; ideoque servandus omnino est ordo Rituum Pontificalis Romani, ut integritas consecrationis perficiatur.

Ad II. Ecclesia consecrata remanet, quamvis in eius parietibus opus tectorium sit renovatum.

Ad III. Negative; scilicet non potest Altare, de quo fit mentio, valide ac licite consecrari. Die 19 Maii 1896.

Facta postmodum de his Sanctissimo Domino nostro Leoni Papae XIII per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatione, Sanctitas Sua sententiam Sacrae eiusdem Congregationis ratam habuit et confirmavit, die 18 Iunii, eodem anno.

L. S.

C. CARD. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Praefectus.

ALOISIUS TRIPEPI, S. R. C. Secretarius.

DUBIUM quoad Missas s. Aloisii Gonzagae, diebus litandas ab Ordinariis designatis pro solemnitate festi in singulis Ecclesiis et Oratoriis.

Per decretum S. C. Indulg. die 22 Aprilis 1742 editum et in Actis S. Rituum Congregationis exhibitum die 29 Ianuarii 1746, ubicumque Festum S. Aloisii Gonzagae Conf. cum solemnitate fieri contigerit, dies pro eodem Festo, in singulis Ecclesiis et Oratoriis, a Rmis locorum Orcinariis opportune designanda permittitur, cum extensione, ad praedictam diem, indulgentiae plenariae a Christifidelibus in forma Ecclesiae consueta lucrandae, et Officii et Missae propriae de ipso Angelico Iuvene a clero peragendae. Hinc a nonnullis ecclesiasticis Curiis postulatum fuit: « Utrum, iuxta praxim Sacrae Rituum Congregationis, omnes Missae propriae de Sancto Aloisio celebrari valeant qualibet die a Rmis Ordinariis, ut in casu, designata?» Et Sacra Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, reque mature perpensa, rescribendum censuit: Affirmative: dummodo non occurrant Duplex primae classis et Dominica privilegiata item primae classis quoad Missam solemnem; et etiam Duplex secundae classis, nec non Dominicae, Feriae, Vigiliae, Octavaeque privilegiatae quoad Missas lectas; neque omittatur Missa

Conventualis vel Parochialis Officio diei respondens, ubi eam celebrandi adsit onus; servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die 27 Iunii 1896.

L. S.

C. CARD. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefectus.

ALOISIUS TRIPEPI S. R. C. Secretarius.

ORD. MIN. S. FRANCISCI CAPUCCINORUM. Dubia varia.

R. P. Antonius a Calmpthoutschenhoek calendarista Provinciae Belgicae Fratrum Minorum S. Francisci Capuccinorum, de consensu sui Adm. R. P. Ministri Provincialis ac Revmi P. Procuratoris Generalis, a Sacra Rituum Congregatione sequentium dubiorum resolutionem humillime flagitavit; nimirum:

I. An festum mobile vel immobile, quod de Apostolica Venia extra diem suam assignatum fuit vel permissum fuit celebrari ob perpetuum impedimentum, cessante hoc impedimento, diei suae restitui debeat, iuxta decretum in Neapolitana 18 Octobris 1818, ad 8?

II. Utrum in festis secundariis dignitas personalis attendenda sit in concurrentia, quando eiusmodi festa quoad ritum et reliqua aequalia sunt?

III. Quando, eadem die duo festa occurrunt, unům fixum seu immobile et alterum mobile, ceteris paribus, quodnam ex iis transferri debet, si translationis privilegio gaudeat?

IV. Festum translatum S. Barnabae Apost. estne adhuc celebrandum iuxta ordinem temporis ante alia festa eiusdem ritus?

V. An, occurrente die 16 Ianuarii festo primario et immobili Ss. Martyrum Ordinis Minorum Berardi et Sociorum cum festo secundario et mobili eiusdem secundae classis, Dominicae II post Epiphaniam affixo, scil. SS. Nominis Iesu, huic praeferentia debeatur ?

VI. An obtento indulto transferendi particularia Officia Dominicis aut feriis affixa, si haec accidentaliter vel perpetuo impediantur, transferri valeant ac debeant in primam insequentem diem liberam, tanquam in sedem propriam ?

Et Sacra eadem Congregatio referente subscripto Secretario, atque audito voto Commissionis Liturgicae, rescribendum duxit:

Ad I. et II. Affirmative.

Ad III. Servetur Decretum in Viglevanen. 21 Februarü 1896 ad I. (1).

Ad IV. Affirmative, et servetur Decretum in una Viennen. in Austria 22 Septembris 1703 ad 10 (2).

Ad V. Negative et servetur Decretum generale 2 Iulii 1893.
Ad VI. Affirmative.

Atque ita rescripsit. Die 27 Iunii 1896.

L. S.

C. CARD. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef.

A. TRIPEPI Secretarius.

ORD. MIN. S. FRANCISCI CAPUCCINORUM. Dubia varia.

R. P. Antoninus a Calmpthoutschenhoek, calendarista Provinciae Belgicae Fratrum Minorum S. Francisci Capuccinorum, de licentia sui Adm. R. P. Ministri Provincialis, et Rmi P. Procuratoris Generalis, sequentia dubia pro opportuna solutione Sacrae Rituum Congregationi demississime subiecit; nimirum:

I. An Indultum fel. rec. Pii Papae VI, die 30 Augusti 1794 datum et Bullario FF. Min. S. Francisci Capuccinorum, tom. IX, pag. 225 insertum, etiam extendatur ad festum S. Iacobi de Marchia, Conf. ritus duplicis secundae classis?

II. An in particularibus Calendariis Ordinis Min. Capuccin. prohibitum sit diei 1 Decembris, quae libera est in Calendario Universi Ordinis, fixe apponere Officium sua die ob occurrentiam perpetuo impeditum?

III. Et quatenus negative ad 2., an Officium diei 1 Decembris affixum, quod esset ritus inferioris, imo et aequalis, sed minoris dignitatis, ab illa die amoveri debeat si translationis privilegio polleat, ut locum suum cedat festo accidentaliter impedito, sive S. Iacobi de Marchia, sive Omnium Sanctorum Ordinis, sive S. Andreae Apostoli ?

(1) VIGLEVANEN. relata fuit Vol. XXVIII, 507.

(2) VIENNEN. Dubium X. An festum s. Barnabae hic translatum ab 11 Iunii, el festum s. Quirini Episcopi et Mart. patroni nostrae Cathedralis, minus principalis, a 4 Iunii prius transferendum et celebrandum quam alterum? Resp. ad X: celebrandum officium s. Quirini.

IV. Ubi Festum Ss. Cordis Iesu, vel Purissimi Cordis Beatae Mariae Virginis est titulus Ecclesiae, utriusque festi Octava tum quoad Officium tum quoad commemorationem postponenda ne est Octavis festorum Nativitatis S. Ioannis Baptistae et Ss. Apostolorum Petri et Pauli?

V. Secundae Vesperae festi Ss. Cyrilli et Methodii Ep. et Conf. dupl. min. concurrentis cum die octava Ss. Apostolorum Petri et Pauli, vel festi primarii dupl. min. sive translati, sive non, concurrentis cum primis Vesperis Octavae festi Omnium Sanctorum sunt ne dimidiandae, vel dicendae de sequenti cum commemoratione praecedentis?

VI. Utrum in secundis Vesperis diei Octavae Corporis Christi, Vesperae dicendae sint de festo SS. Cordis Iesu, sine commemoratione praecedentis, in Ecclesia ubi hoc festum est titulus et proinde primarium per accidens?

VII. An Commemoratio S. Pauli Apostoli, ubi est impedita, privilegio gaudeat translationis super aliis Officiis duplicis maioris, antea translatis, sive primariis, sive secundariis?

VIII. Quodnam Calendarium sequi debeant illi, qui praedicationis vel alia ex rationabili causa per aliquot dies a suo conventu absunt?

IX. Quale temporis absentiae a Conventu spatium requiratur, ut praedicti sequi teneantur Provinciae Calendarium?

Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem infrascripti Secretarii, audito voto Commissionis Liturgicae, omnibus perpensis, rescribendum censuit :

Ad I. Servetur Rubrica specialis Breviarii Ordinis Minorum Capuccinorum, recenter approbati, typisque Salviucci 1894 editi.

Ad II. Affirmative.

Ad III. Provisum in secundo.

Ad IV. Affirmative iuxta Decretum Urbis 22 Maii 1896 ad III. (1).

Ad V. Quoad concursum duplicis minoris cum die octava Ss. Apostolorum Petri et Pauli, servetur Rubrica specialis dicti Breviarii: quoad concursum vero duplicia min. primarii cum octava festi Omnium Sanctorum, affirmative ad primam partem, negative ad secundam.

(1) Decretum hoc habes Vol. XXVIII, 697.

« ÖncekiDevam »