Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ad VI. Negative, et servetur Decretum Urbis et Orbis datum die 28 Iunii 1889 (1).

Ad VII. Negative, et servetur Rubrica Gen. Breviarii Romani, tit. X. De Translat. festorum, num. 7: uti et Decretum Gen. supra primariis et secundaris festis (2).

Ad VIII. Si in choro, standum Calendario Coenobii, apud quod Religiosi hospitantur: si privatim, servandum Calendarium Coenobii, e quo discesserunt.

Ad IX. Consulantur probati auctores.

Atque ita rescripsit. Die 27 Iunii 1896.

L. S.

C. CARD. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefectus.
ALOISIUS TRIPEPI Secretarius.

ORD. MIN. S. FRANCISCI CAPUCCINORUM. Dubia varia.

R. P. Antoninus a Calmpthoutschenhoek, calendarista Provinciae Belgicae Fratrum Minorum S. Francisci Capuccinorum, de consensu sui Adm. R. P. Ministri Provincialis, ac Revmi P. Procuratoris Generalis Sacram Rituum Congregationem humillime rogavit, ut sequentia dubia resolvere dignaretur, nempe:

I. An ubi die 18 Augusti festum agitur alicuius Sanctae Virginis et Martyris cum Missa Loquebar aut Dilexisti, SECRETA vel POSTCOMMUNIO S. Agapiti M. in casu commutanda, desumenda sit ex Missa In virtute aut ex alia Laetabitur?

II. An licitum sit absque peculiari obtento Indulto, ad diem 30 Decembris fixe apponere Officium ritus vel semiduplicis, vel duplicis vel potioris, per annum ante diem 30 Decembris celebrandum, quod tamen ob occurrentiam perpetuam sub die perpetuo impeditur?

III. Quando plura simul Provinciae et unius alteriusque Conventus Officia particularia fixe sunt transferenda, utpote sua die perpetuo impedita, quaenam prius transferenda seu assignanda sunt?

IV. Ubi unus tantum Sacerdos quoad Missae celebrationem, addictus sit Oratoriis, competenti auctoritate erectis in Gymna

(1) Decretum hoc habes Vol. XXI, 694.
(2) Decretum generale adest Vol. XXVI, 51.

Acta, Tom. XXIX. fasc. CCCXXXVII.

siis, Hospitalibus ac Domibus quarumcumque piarum Communitatum; hic, si saecularis, teneturne sequi Calendarium Ordinis si proprio gaudeat; et si aliquando celebrent extranei, hi debent ne se conformare Calendario Sacerdotis eiusmodi Oratoriis addicti?

V. Utrum in Ecclesiis et Oratoriis Monialium aut Religiosarum, quae chorale Officium habent, quilibet Sacerdos Missam Conventualem seu solemnem celebrans, Officio earundem conformem semper dicere teneatur?

VI. An in casu quo unus dumtaxat Sacerdos apud praefatas Moniales seu Religiosas celebret, possit ipse diebus semiduplicibus vel ferialibus semper, seu saltem aliquando, loco Missae diei currenti conformis, celebrare Missam Votivam vel de Requie? VII. Utrum idem Sacerdos apud dictas Moniales vel Religiosas, Missam Conventualem ante vel post primam celebrare valeat?

Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Commissionis Liturgicae, re mature perpensa, rescribendum censuit:

Ad I. Secreta et Postcommunio sumantur in casu e Missa Laetabitur, quae in recentioribus editionibus Missalis assignatae sunt pro S. Agapito M.

Ad II. Affirmative, de consensu Ordinarii, si agatur de duplici.

Ad III. Calendarium, cuiusque Provinciae, redigatur super Calendario perpetuo Ordinis: calendarium vero, cuiusque Coenobü, super Calendario respectivae Provinciae.

Ad IV. Affirmative in omnibus, si Oratoria habenda sint ut publica: secus negative.

Ad V et VI. Servandum Generale Decretum 9 Decembris 1895 (1).

Ad VII. Missa Conventualis celebranda est horis a rubrica statutis.

Atque ita rescripsit. Die 27 Iunii 1896.

L. S.

C. CARD. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefectus.

ALOISIUS TRIPEPI, S. R. C. Secretarius.

(1) Decretum hoc prostat Vol. XXVIII, 458.

DECRETUM GENERALE. Orationum et sequentiae in Missis Defunctorum.

Ut omne tollatur dubium super Orationibus et Sequentia dicendis in Missis Defunctorum, Sacra Rituum Congregatio declarat:

I. Unam tantum esse dicendam Orationem in Missis omnibus, quae celebrantur in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, die et pro die obitus seu depositionis, atque etiam in Missis cantatis, vel lectis permittente ritu diebus III, VII, Xxx, et die anniversaria, nec non quandocumque pro defunctis Missa solemniter celebratur, nempe sub ritu qui duplici respondeat, uti in Officio quod recitatur post acceptum nuntium de alicuius obitu, et in Anniversariis, late sumptis.

II. In Missis quotidianis quibuscumque, sive lectis sive cum cantu, plures esse dicendas Orationes, quarum prima sit pro defuncto vel defunctis, certo designatis, pro quibus Sacrificium offertur, ex iis quae inscribuntur in Missali, secunda ad libitum, ultima pro omnibus defunctis.

III. Si vero pro defunctis in genere Missa celebretur, Orationes esse dicendas, quae pro Missis quotidianis in Missali prostant; eodemque ordine quo sunt inscriptae.

IV. Quod si in iisdem quotidianis Missis plures addere Orationes Celebranti placuerit, uti Rubricae potestatem faciunt, id fieri posse tantum in Missis lectis, impari cum aliis praescriptis servato numero, et Orationi pro omnibus defunctis postremo loco assignato.

V. Quod denique ad sequentiam attinet, semper illam esse dicendam in quibusvis cantatis Missis, uti etiam in lectis quae diebus ut supra privilegiatis fiunt: in reliquis, vel recitari posse vel omitti ad libitum Celebrantis, iuxta Rubricas. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die 30 Iunii 1896.

L. S.

C. CARD. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef.

A. TRIPEPI Secretarius.

DECRETUM quoad plures Missas canendas in eadem Ecclesia, eâdem die,
et de eodem officio.

Cum per plura particularia Decreta, iam alias edita, S. Rituum Congregatio declaravit, in eadem Ecclesia eademque die plures non posse cantari Missas de eodem officio; in praesenti, ut plurium votis satisfaciat, opportunum ac propemodum necessarium iudicat ulterius declarare, quemadmodum reapse declarat: Plures Missas de eodem Sancto vel Mysterio in eadem Ecclesia prohibitas, illas esse quae, praeter conventualem nunquam in Collegialibus Ecclesiis omittendam, in officiatura chorali concinuntur, vel aliquam cum eadem relationem dicunt. Quapropter praefatas Missas sive ad petitionem viventium, sive ex fundatione, dummodo ante vel post absolutum chorale officium, ac sine ulla cum eo relatione concinantur, non esse vetitas. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die 30 Iunii 1896.

L. S.

C. CARD. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefectus.
ALOISIUS TRIPEPI S. R. C. Secretarius.

STRIGONIEN. Dubia varia.

R. D. Theophilus Klinda, redactor Calendarii Strigoniensis, de consensu Em̃i ac Rm̃i sui Archiepiscopi ac Primatis Regni Hungarici, a Sacra Rituum Congregatione sequentium Dubiorum solutionem humillime expostulavit; nimirum:

I. An tertia Oratio dicenda ad libitum Sacerdotis, seligi possit ex Missa in Anniversario electionis seu consecrationis Episcopi, et quatenus affirmative: Utrum haec eadem Oratio, uti Collecta, loco tertiae ad libitum imperari valeat, Ordinario loci aegrotante, aut die natali vel onomastica eiusdem recurrente?

II. Sacra Rituum Congregatio saepius declaravit, Missas proprias de Festivitatibus Beatae Mariae Virginis celebrari non posse tanquam votivas, nisi infra earum Octavas quas habent; hinc quaeritur: An Missa SSmi Rosarii B. M. V. eximatur ab hac regula et, mutatis mutandis, celebrari valeat uti votiva; et mense Octobri etiam extra Sabatum, ratione cuiusdam solemnitatis, recitari in huiusmodi Missa votiva possit Gloria?

III. Evulgatum S. Rituum Congregationis Decretum Urbis et Orbis die 9 Decembris 1895, quo firma ac certa norma pro celebranda Missa in aliena Ecclesia constituta est, patiturne aliquam exceptionem, adeo ut liceat Missam Officio Proprio ritus classici convenientem celebrari, aut saltem Symbolum eiusmodi Officio conformi addi, quando in primo et altero casu idem sit color Officii Proprii ac Officii alienae Ecclesiae?

IV. Sacra Rituum Congregatio die 30 Augusti 1892 in Strigonien. ad VIII declaravit Missas feriarum maiorum non esse votivas, sed de die; quare celebrari possunt etiam in festis se miduplicibus: quae sententia confirmatur Decreto Generali 9 Decembris 1895; modo quaeritur, utrum haec concessio adhiberi possit non solum in semiduplicibus, sed etiam in duplicibus, ita ut extra chori obligationem, ubi duo aut plures Sacerdotes in una eademque Ecclesia celebrant, unus de festo duplici, alter de feria Sacrum facere valeat?

Sacra porro Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, audito voto alterius ex ipsius Sacrae Congregationis Consultoribus, re maturo examine perpensa, rescribendum

censuit :

Ad I. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam et detur Decretum 17 Aug. 1709 in Bergomen. ad III. (1). Ad II. Negative in omnibus, iuxta Decretum in Neapolitana, 23 Februarii 1884, Dub. V. (2).

Ad III. et IV. Negative.

Atque ita rescripsit. Die 3 Iulii 1896.

L. X S.

C. CARD. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefectus.

A. TRIPEPI S. R. C. Secretarius.

(1) BERGOMEN. Dub. III. An iis temporibus, quando 2 Oratio in Missis est ad libitum, ac ex iussu vel Summi Pontificis, vel Episcopi, in Missis debet apponi aliqua specialis oratio pro publica indigentia, videlicet contra Turchas, seu ad petendam serenitatem aut pluviam etc., haec oratio praescripta a summo Pontifice vel ab Episcopo necessario ponenda sit in Missis tertio loco, et praetermittenda quae ad libitum; seu potius celebrans possit recitare tertiam orationem ad libitum seu devotionis, et quarto loco, quae est praescripta de mandato Pontificis vel Epi scopi? Responsum ad III. In casu proposito ad primam partem negative; ad secundam affirmative per modum praecepti et obligationis.

(2) NEAPOLITANA relata fuit Vol. XXII, 380.

« ÖncekiDevam »