Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ticæ potestatis fonte profluere nemo non fateatur? Quantò ampliora Regibus et beneficentia et propria majestas conciliare potuit? Neque id Bonifacium juris consultissimum fugiebat; sed cum in ancipiti esse videretur, quatenus juri Regio Præbendas conferendi Ecclesiæ consensus accessisset, quod dubium, quod illicitum reputabat Pontifex, de potestatis plenitudine concedebat, ac licitum faciebat : quid enim litigamus, inquit? Volumus ut Rex faciat licite quod facit illicite ; volumus super hoc sibi facere gratiam omnem quam poterimus (1). Sic quem nodum solvere ex Pontificis sensu, antiqua monumenta juraque non poterat, Apostoli cæ Potestatis gladio amputabat : atque id Bonifacius VIII tot inter simultates conferre ultrò voluit in Philippum Pulcrum : quanta Innocentius undecimus Benevolentissimus, ac propensissimus in Ludovicum Magnum? Neque verò ambiguum quid Orbis Christianus expectet, si Pontifici Pontificem, Regem deniquè Regi componamns : id tantum postulamus, ne plus æquò audiantur qui in jure coronæ novas hæreses fingunt, nimisque intelligendo faciunt, nihil ut intelligant præposteri homines, qui quem exsufflant pulverem, ut præclarè Sanctus Augustinus, in suos aliorumque excutiunt oculos. Vestra verò Sanctitas hæc omnia supergressa, Christianique Orbis intenta commodis, tantas contentiones ex tenui ortas, sed in gravissima mala, nisi Deus avertat, aliquandò erupturas, Apostolicâ auctoritate componat: pacem expeti mus, pacem flagitamus, pacem quæ vestrum nomen tantâ pietatis ac Sanctitatis laude omnibus gentibus ipsisque adeò Ecclesiæ hostibus clarum venerandumque immortalitati consecratura sit. Satis jam superque Parens optimus, devotissimusque Filius repugnante animo altercantur: nos quidem, Beatissime Pater, ut gratias agimus, quas possumus maximas, quod jura quarumdam Ecclesiarum, quæ nobis omnibus communia facit ipsa Fraternitas, sarta tectaque esse vultis, ita nostrâ causâ concuti Orbem, pacemque Christianam couturbari nolumus: quarè, eo qnoque quidquid inerat, jure decessimus; id in Regem optimum atque Beneficentissimum ultrò contulimus; et si fortè propter Canonum rigorem minus licebat, factum est tamen, quia Ecclesiastica paci sic expediebat: cum enim plenitudo legis sit charitas,in hoc legibus obtemperatum esse credimus, in quo charitatis opus impletum esse cognovimus (2).

Quæ à nobis acta, si Vestra Sanctitas dignetur inspicere, probaturam esse pro suâ æquitate confidimus. Sanê summâ consensione, pronâque omnium nostrum voluntate gesta esse testamur: cùm præsertim nemo sit, qui rebus nostris intellectis, ac perpensis omnibus, quæ recèns nobis supplicantibus à Rege maxímo statuta

(1) Histoire du différend de Boniface VIII et de Philippe-le-Bel, p. 78.

(2) Yvo Carn. Epist. 190.

sunt, non ultrò fateatur, plura et ampliora concessa quàm dimissa, atque Ecclesia causam Regià æquitate ac liberalitate, meliore nunc omninò conditione esse : quamobrem obsecramus, ut quæ à nostrâ humilitate, non modò publicæ pacis intuitu, sed maximo Ecclesiæ emolumento gesta sunt, quæque Rex Maximus, tanto Religionis studio, tantâque omnium nostrum obtestatione concessit, Regiis Magistratibus nequicquam reclamantibus, sic Vestra Sanctitas complectatur, ut Sacerdotii Regnique concordiam æternùm firmet et sanciat.

Quid enim luctuosius, quàm sub tanto Pontifice, ac tanto Rege, quorum consensione tot in Ecclesiam bona redundatura sint, per invisa et importuna dissidia eludi expectationem Orbis, et publica commoda retardari? Sanè ex quo Ecclesia est, Sede Apostolicâ Regnoque Francorum nibil conjunctius fuisse, et maximo honori ducimus, et vestri Antecessores libentissimè prædicant hanc verò perpetuam conjunctionem animorum nostris quoque temporibus auctam oportuit. Quid enim videt orbis Magno Ludovico majus? Quem Turca sævienti graviorem hostem? Quam expeditiorem manum? Quem animum promptiorem? Quem idoneum magis quo cum ea, quæ vos assiduè pulsant coercendi hostis atque amplificandæ Ecclesiæ, communicare consilia? Quem ad ardua quæque jam spontè currenten incitare possitis? Ne vero prohibeat Vestram Sanctitatem Ecclesiarum aliquarum haud tantis sanè moribus digna libertas: solet Ecclesia Christi quædam omittere, ut alia eaque potiora servet, multa quoque in melius ferendo, commutare. Ipsa Regalia quantùm imminuta est, cum pii principes à potiundis fructibus jam abstinuerint, et gravissima onera alendorum militum ac procurationum spontè remiserint, ut jam illi à nobis, si nccesse sit, memorem animum suo quodam jure reposcere videantur? Quid attinet commemorare in Episcopis atque Abbatibus eligendis, in Investituris, in Jussionibus, Permissionibus, Assensionibus Regiis, in Episcopatuum, et Abbatiarum concessione et domo : in hominiis quoque et sacramentis fidelitatis, quàm multa primùm censuris gravissimis reprobata, mox ultrò concessa sint? Ipsa Apostolica Sedes, arx Ecclesiasticæ libertatis, quàm multa Principum in se ipsam quoque jura toleravit, imò aliquandò concesserit, ipsa temporum morâ, excussa cervicibus, et in optimum statum spontè restituta? An ergò Ecclesia levitate usa est? Fuilque in illá Est et Non (1)? Absit, sed satis sibi conscia æternitatis suæ, ipsique veritati semper immobili animo adhærescens, aliquâ sui parte humanis se rebus utcumquè accommodat, nec tam temporibus quàm animarum saluti servit.

Hæc dicendo, doctam Paternitatem Vestram non docemus, sed eamdem

(1) Epist. II, ad Corinth., cap. I, vers. 17,

consulendo et rogando monemus, ut ibi consilii et pietatis studeatis viribus abundare, ubi fas non est fortitudinem exercere (1).

Quare, Beatissime Pater, ad sacros vestros pedes ritè provoluti, atque Apostolicam Benedictionem expectantes, Summum illum Ecclesiæ, Vestrique Unici Primatûs Auctorem oramus, obsecramus, ut mentem vestram ad pacis consilia inflectat, et quæ pacis studio, exemplo Majorum, Sanctitas Vestra gesserit, ea in vestram gloriam, quam in Christo habetis, totique Ecclesiæ utilitati vertat.

Datum Parisiis tertio

Nonas Mensis Februarii.

anno 1682.

Obsequentissimi et devotissimi Filii ac servi, Archiepiscopi, Episcopi, et alii Ecclesiastici viri in Comitiis generalibus Cleri Gallicani Parisiis Congregati.

Franciscus, Archiepiscopus Parisiensis, Præses.

(1) Yvo Carn., Epist. 190.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

VENERABILE ENERABILES FRATRES ac dilecti Filii, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Paternæ charitati quâ charissimum in Christo Filium nostrum Ludovicum Regem Christianissimum, Ecclesias vestras, vos ipsos, et universum istud regnum amplectimur, permolestum accidit ac planè acerbum cognoscere ex vestris Litteris die tertiâ Februarii ad nos datis, Episcopos Clerumque Galliæ, qui corona olim et gaudium erant Apostolica Sedis, ita se ergà illam in præsens gerere, ut cogamur multis cum lacrymis usurpare propheticum istud, filii Matris meæ pugnaverunt adversum me : quanquam adversùs vos ipsos potius pugnatis, dum nobis in eâ causâ resistitis, in quâ vestrarum Ecclesiarum salus ac libertas agitur, et in quà nos pro juribus et dignitate Episcopali in toto regno tuendâ, ab aliquibus Ordinis vestri piis et fortibus viris appellati, absque morâ insurreximus, et jam pridem in gradų stamus, nullas privatas nostras rationes secuti, sed debitæ Ecclesiis omnibus sollicitudini, et intimo amori erga vos nostro satisfacturi. Nihil sanè lætum et vestris ominibus dignum eas litteras continere, in ipso earum limine intelleximus.

Nam præter ea quæ de normâ in Comitiis convocandis peragendisque servatâ afferebantur, animadvertimus eas ordiri à metu vestro, quo suasore nunquam Sacerdotes esse solent in ardua et excelsa pro Religione et Ecclesiasticâ libertate, vel aggrediendo fortes vel perficiendo constantes.

Quem quidem metum falsò judicavistis posse nos in sinum nostrum effundere. In sinu enim nostro hospitari perpetuò debet charitas Christi, quæ foràs mittit timorem, quâ charitate erga vos regnumque Galliæ paternum cor nostrum flagrare, multis ac magnis experimentis cognosci potuit, quæ hic referre non est necesse.

Si quid est autem in quo benè merita de vobis sit charitas nostra, esse imprimis putamus, ob ipsum Regale negotium, ex quo si seriò res perpendatur, omnis Ordinis vestri dignitas atque auctoritas pendet.

Timuistis ergo ubi non erat timor. Id unum timendum vobis erat, ne apud Deum. hominesque redargui jure possetis, loco atque honori vestro, et Pastoralis officii debito defuisse. Memoriâ vobis repetenda erant, quæ antiqui illi Patres Sanctissimi et Præsules, quos quàm plurimi posteà quâlibet ætate sunt imitati, Episcopalis constantiæ et fortitudinis exempla, in hujus modi casibus ad vestram eruditionem ediderunt. Intuendæ imagines Prædecessorum vestrorum, non solum qui Patrum, sed qui nostrâ quoque memoriâ floruerunt: et qui Yvonis Carnotensis dicta laudatis, debuistis facta etiam, cum res posceret, imitari. Nostis quæ is fecerit passusque sit, in turbulentâ illà ac periculosâ contentione inter Urbanum Pontificem, et Philippum Regem, muneris sui Regiam indignationem stare, bonis spoliari, carceres et exilia perferre, deserentibus aliis causam meliorem.

Officii vestri erat Sedis Apostolicæ auctoritati studia vestra adjungere, et Pasto ́rali pectore, humilitate Sacerdotali causam Ecclesiarum vestrarum apud Regem agere, ejus conscientiam de totâ re instruendo etiam cum periculo Regium in vos animum irritandi; ut possetis in posterùm sinè rubore in quotidianâ psalmodiâ Deum alloquentes Davidica verba proferre: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu Regum, et non confundebar.

Quantò magis in vobis faciendum fuit, tam perspectâ atque exploratâ optimi Principis justitiâ et pietate, quem singulari benignitate Episcopos audire, Ecclesiis fa→ vere, et Episcopalem potestatem intemeratam velle vos ipsi scribitis, et nos maguâ cum voluptate legimus in vestris Litteris. Non dubitamus, si stetissetis antè Regem pro causæ tam justæ defensione, neque defutura vobis verba quæ loqueremini, neque Regi cor docile quo vestris annueret postulatis.

Nunc cum muneris vestri, et Regiæ æquitatis quodam modo obliti in tanti momenti negotio silentium tenueritis, non videmus quo probabili fundamento significe→ tis, vos ad ita agendum adductos, quod in controversiâ victi sitis, quod causâ cecideritis. Quomodò cecidit qui non stetit ? Quomodò victus est qui non pugnavit ? Et quis vestrum tam gravem, tam justam causam, tam Sacro-Sanctum oravit apud Regem, cùm tamen Prædecessores vestri eam in simili periculo constitutam non semel apud superiores Galliæ Reges, immò apud hunc ipsum, liberâ voce deffenderint, victoresque à Regio conspectu discesserint, relatis etiam ab æquissimo Rege præmiis Pastoralis officii strenuè impleti. Quis vestrûm in arenam descendit, ut opponeret murum pro domo Israël? Quis ausus est invidiæ se offerre? Quis vel vocem unam emisit, memorem pristina libertatis?

Clamarunt interim sicuti scribitis, et quidem in malâ causâ, pro Regio jure clamarunt Regis administri, cum vos in optimâ pro Christi honore silueritis; neque illa solidiora, quod reddituri nobis rationem, seu veriùs excusationem allaturi rerum in hujusmodi Comitiis per vos actarum, exageratis periculum, ne Sacerdotium et Impe

« ÖncekiDevam »