Sayfadaki görseller
PDF
ePub

rium inter se collidantur, et mala quæ exindè in Ecclesiam et Rempublicam consequi possent; pro indè existimasse nos ad officium vestrum pertinere aliquam inire rationem tollendi de medio gliscentis dissidii, nullam verò commodiorem apparuisse remedio ab Ecclesia Patribus indicato, utili condescensione Canones temperandi pro temporum necessitate, ubi neque Fidei veritas, neque morum honestas periclitentur; deberi ab Ordine vestro, deberi à Gallicanà, imo ab Universâ Ecclesià, plurimum Regi tam præclarè de Catholicâ Religione merito, et in dies magis mereri cupienti; proptereà nos jure vestro decedentes, illud in Regem contulisse.

Mittimus hic commemorare quæ significatis, de appellato à vobis sæculari Magisfratu, à quo victi discesseritis; cupimus enim ejus facti memoriam aboleri, volumus ea vos verba à Litteris vestris expungere, ne in Actis Cleri Gallicani resideant ad dedecus vestri nominis sempiternum.

Quæ de Innocentio III, Benedicto XII, Bonifacio VIII, in vestram defensionem adducitis, non defuere qui doctis lucubrationibus ostenderint quàm frivola atque extranea sint huic causæ ; et magis notum est, ut opus sit commemorare, quo zelo, quâ constantiâ eximii illi Pontifices Ecclesiæ libertatem deffenderint adversus sæculares potestates; tantùm abest ut eorum exempla possiut errori vestro suffragari. .. Cæterùm ultro admittimus et laudamus consilium relaxandi Canonum disciplinam pro temporum necessitate, ubi fieri id possit sine Fidei et morum dispendio, immė addimus cum Augustino, toleranda aliquandò pro bono unitatis quæ pro bono æquitatis odio habenda sunt ; neque eradicanda zizania, ubí periculum fit ne simul etiam triticum eradicetur; id ita tamen accipi oportet, ut in aliquo tantum peculari casu, et ad tempus, et ubi necessitas urget, licitum sit, sicuti factum est ab Ecclesià, cum Arianos et Donatistas Episcopos ejurato errore suis Ecclesiis restituit, ut populos qui secuti eos fuerant, in officio contineret.

Aliud est ibi disciplina Ecclesiæ per universum amplissimi regni ambitum, sine temporis termino et cum manifesto periculo, ne exemplum latius manet, labefactatur, imò evertitur ipsius disciplinæ et hierarchiæ Ecclesiasticæ fundamentum, sicut evenire necesse est, si quæ à Rege Christianissimo in negotio Regaliæ nuper acta sunt, conniventibus, imò etiam consentientibus vobis contra sacrorum Canonum, præsertim generalis Concilii Lugdunensis auctoritatem, contra notam jam pridem vobis in eâ re mentem nostram ; et contra ipsam jurisjurandi religionem, quâ, vos, Deo, Romanæ, vestrisque Ecclesiis obligatis, cum Episcopali caractere imbueremini. Hæc Sancta Sedes executioni mandari, et malum invalescere diutius differendo permitteret, si non ea nos pro tradità divinitùs humilitati nostræ supremâ in Ecclesiam Universam potestate, solemni more Prædecessorum nostrorum vestigiis inhæ→ rentes improbaremus. Cùm præsertim per abusum Regaliæ, non solùm everti disciplinam Ecclesiæ, res ipsa doceat, sed etiam Fidei ipsius integritatem in discrimen

vocari facilè intelligatur ex ipsis Regiorum decretorum verbis quæ jus conferendi Beneficia Regi viqdicant; non tanquam profluens ex aliquâ Ecclesiæ concessione, sed tanquam ingenitum et ævum Regiæ Coronæ.

Illam verò partem litterarum vestrarum, non sine animi horrore legere potuimus, in quà dicitis vos jure vestro decedentes, illud in Regem contulisse; quasi Ecclesiarum quæ curæ vestræ creditæ fuere, essetis arbitri, non custodes; et quasi Ecclesiæ ipsæ et spiritualia earum jura possent sub potestatis sæcularis jugum mitti ab Episcopis qui se pro earum libertate in servitutem dare deberent. Vos sanè ipsi hanc veritatem agnovistis et confessi estis, dùm alibi pronuntiastis jus Regalia servitutem quandam esse, quæ in eo præsertim quod spectat Beneficiorum Collationem imponi non potest nisi Ecclesiâ concedente vel saltem consentiente.

Quo jure vos ergò, jus illud in Regem contulistis? Cùmque sacri Canones distrahi vetent jura Ecclesiarum, quomodò ea vos distrahere animum induxistis quasi eorumdem Canonum auctoritati derogari liceat vobis?

Revocate in memoriam quæ inclytus ille conterraneus vester Clarevallensis Abbas non Gallicanæ modò, sed etiam Universalis Ecclesiæ lumen, à vobis meritò nuncupatus, Eugenium Pontificem officii sui admonens, reliquit scripta præclarè (meminisset se esse cui claves traditæ, cui oves creditæ sunt; esse quidem et alios Janitores, et gregum Pastores, sed cum habeant illi assignatos greges singuli singulos, ipsi universos creditos, uni unum non modò ovium, sed et Pastorum Eugenium esse Pastorem; adeòque juxta Canonum statuta, alios Episcopos vocatos fuisse in partem soll:citudinis, ipsum in plenitudinem potestatis.)

Ex quibus verbis, quantum vos admoneri par est, de obsequio et de obedientiâ quam debetis huic Sanctæ Sedi cui nos Deo auctore, quamquàm immeriti præsidemus, tantumdem Pastoralis nostra sollicitudo excitatur ad inchoandam tandem aliquandò in hoc negotio quam nimia fortassè longanimitas, vestræ dum pœnitentiæ spatium damus, hactenùs distulit Apostolici muneris executionem.

Quamobrem per præsentes Litteras, traditâ nobis ab omnipotenti Deo auctoritate improbamus, rescindimus et cassamus qnæ in istis Comitiis acta sunt in negotio Regaliæ, cum omnibus indè secutis, et quæ in posterùm attentari continget, eaque perpetuò irrita et inania declaramus; quamvis cùm sint ipsa per se manifestè nulla, cassatione aut Declaratione non egerent. Speramus tamen vos quoque, re meliùs consideratâ, celeri retractatione consultaturos conscientiæ vestræ, et Cleri Gallicani existimationi. Ex quo Clero sicuti huc usque non defuere, ita in posterùm non defuturos confidimus, qui boni Pastoris exemplo libenter animam ponere parati sint pro ovibus suis et pro testamento patrum suorum. Nos quidem pro officii nostri debito parati sumus, Dei adjutrice gratiâ, sacrificare sacrificium justitiæ et Ecclesiæ Dei jura, ac libertatem, et hujus Sanctæ Sedis auctoritatem dignitatemque defendere. Nihil de

nobis, sed omnia de eo præsumentes qui nos confortat, et operatur in nobis, et qui jussit Petrum super aquas ad se venire. Præterit enim figura hujus mundi; et dies Domini appropinquat.

Sic ergò agamus, Venerabiles Fratres, ac dilecti Filii, ut cùm summus Paterfamilias et Princeps Pastorum rationem ponere voluerit cum servis suis, sanguinem pessum datæ ac laceratæ Ecclesiæ, quam suo acquisivit, de nostris manibus non requirat.

Vobis interim omnibus Apostolicam Benedictionem, cui coelestem accedere optamus, interno Paterni amoris affectu impertimur.

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die XI Aprilis, Pontificatus nostri anno sexto.

MARIUS SPINola.

Et sur le repli:

Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ac dilectis Filiis aliis Ecclesiasticis viris, nomine Cleri Gallicani Parisiis Congregatis.

wwwwww

(N° V.)

PROTESTATIO CLERI GALLICANI,

VI Mai 1682.

wwwwwww.

ECCLESIA GALLICANA suis se regit legibus, propriasque consuetudines inviolatė custodit, quibus Gallicani Pontifices Majores nostri nullâ definitione, nullâque authoritate derogatum esse voluerunt; quas ipsi Summi Pontifices agnoscere, et laudare ultrò dignati sunt. Propè tamen est ut perfringantur leges istæ, quas prisca Galliarum Religio, reverendaque vetustas inconcussas fecerunt, Latè etenim, quod sine acerbissimo animi sensu dici non potest, hisce annis superioribus per provincias et civitates Galliarum Litteræ Apostolicæ disseminitatæ sunt quibus antiqua Gallicanæ Ecclesiæ jura, et patria instituta apertè violantur. Ex his scilicet intelligimus de Regni Ecclesiarumque nostrarum negotiis contra mores nostros usurpatam esse cognitionem, inauditis partibus pronuntiata judicia, Jurisdictionem Episcoporum conculcatam, deniquè contra Canonem Ecclesiasticum, et contra postras consuetudines illustrissimo Gallicanæ Ecclesiæ Metropolita gladium excommunicationis in

tentatum esse,

Dolet Clerus Gallicanus, queriturque ex his et aliis quæ exindè facta sunt, oppressas libertates Ecclesiarum, perturbatam Ecclesiæ formam, illatum dedecus Pontificali Ordini, terminosque perruptos, quos Patres nostri constituerunt ; et nè officium et causam suam deserere aut prævaricari suæ dignitati Ecclesiarumque suarum commodis videatur, publicâ contestatione obloqui contra, et inertis silentii à se amovere culpam decrevit ut exemplo patrum suorum in posterum provisum sit, nè quid nocere possit juribus et libertatibus Ecclesiæ Gallicana; èoque magis inclinat in eam Sententiam, quod Summus Pontifex. Innocentius Undecimus morum antiquorum, et Canonicæ disciplina severus exactor, non patietur fieri injuriam Decretis suorum Decessorum ex Canonibus promulgatis, qui rescindebant quidquid subreptum contra privata Provinciarum jura; nolebant siquidem Ecclesiarum privilegia, quæ semper servanda sunt, confundi,

Proptereà Clerus idem Gallicanus, professus anteà omnem reverentiam obedientiamque quam semper exhibuit, perpetuòque exhibiturus est Cathedræ Petri in quâ potentiorem agnoscit principatum, coram C. D. Joanne Bapt. Lauro Protonotario Apostolico et Nunciaturæ Apostolicæ Galliarum Auditore protestari constituit, sicut de facto protestatur per præsentes, nè Litteris Pontificis datis ad Episcopum Apamiensem die secundâ Octobris 1680, ad Ecclesiæ Apamiensis Capitulum eâdem die secundà Octobris 1680, ad Archiepiscopum Tolosanum die primâ Januari 1681, ad Moniales seu Canonissas Regulares Congregationis Beatæ Mariæ Virginis Monasterii de Charonnâ die septimâ Augusti, et die decimâ quintâ Octobris 1680, vel aliis exinde, et illarum virtute actis et secutis quibuscumque, damnum aliquod seu præjudicium Juribus Ecclesiæ Gallicanæ fieri possit; nevè quis hæc in aliis locis et temporibus in exemplum et authoritatem trahat, ut antiquos Ecclesiæ Canones, avitas regni consuetudines, receptosque mores Ecclesiæ Gallicanæ, oppugnare audeat, aut proptereà quisquam contra contra dicere existimet: immò vero nemo nesciat hæc nihil obstare quominus Canones, consuetudines, Jura, et libertates ejusdem Ecclesiæ, pristinam vim, et integram authoritatem retineant et custodiant.

Hæc Clerus Gallicanus sibi suisque Privilegiis cautum consultumque volens, et omnibus notum esse, ne quis ignorantiæ causam prætendat.

Datum Parisiis in Comitiis generalibus Cleri Gallicani Lutetise habitis, anno Do→ mini millesimo sexcentesimo octogesimo secundo, die verò sexta mensis Maii.

IN NOMINE DOMINI.. AMEN.

Tenore hujus præsentis publici instrumenti cunctis pateat evidenter, et sit notum, quod anno ejusdem Domini millesimo sexcentesimo octogesimo secundo, die verò octavâ mensis Maii;in mei Stephani Jousse publici auctoritate Apostolica, venerabilisque Curiæ Archiepiscopalis Parisiensis Notarii Jurati Parisiis debite immatriculati, in Parviso Ecclesiæ Parisiensis commorantis, subsignati, ac testium infrà nominatorum præsentià, clarissimus Dominus ac Magister Nicolaus Cheron, Presbyter, Doctor Theologus, Ecclesiæ Primatialis et Metropolitana Bituricensis Decanus, et in Comitiis generalibus Cleri Gallicani nunc Lutetiæ Congregati Promotor, tanquam Procurator specialiter commissus in hac parte illustrissimorum ac reverendissimorum Dominorum Dominorum Archiepiscoporum, Episcoporum, et aliorum Deputatorum ejusdem Cleri Gallicani, nomine qui ipsius in vim Litterarum Procurationis, seu deliberationis et conclusionis ejusdem Cleri Gallicani de datâ diei sex tæ præsentium mensis et anni, ad domum clarissimi Domini Joannis-Baptiste de Lauro, Pronotarii Apostolici, et Nuntiaturæ

« ÖncekiDevam »