Sayfadaki görseller
PDF
ePub

VARIETA'

NOTIZIE SCIENTIFICO-RELIGIOSE.

FRANCIA.-Rapporteremo, come egregio testimonio della divozione verso la s. Sede di Pietro, l'avvertimento del signor ab. J. Migne, benemerito editore del Cursus Completus S. Scripturae et Theologiae, di cui abbiam dato contezza ne'fasc. 32, 33 e 36 di questi An nali.

MONITUM.

«Hunc igitur Cursum Scripturae Sacrae completum, cum tota prostrati animi demissione, Sanctae Sedis judicio libens submitto; et, si quid, vel immodica celeritate abreptus, vel scientiae infirmitate delusus, vef immensa millium arduarumque rerum copia distractus, sanctum dogma, sanctam moralem, sanctam disciplinam tantisper laedens, inscius certe non ultroneus ediderim, totum istud heterodoxum absque misericordia cito sit anathema. Quaecumque autem in operibus meis approbaverit Gregorius XVI, cum summa sua laude et summo Ecclesiae bono feliciter regnans, festinus approbo; quecumque ut minus recte sonantia damnaverit, damno; quia scientia mea coram scientia Domini mei, Doctoris mei, Judicis mei, tanquam lucernula coram sole meridiano evanescit. Ego enim, ut quivis omnimode catholicus, sanctam Ecclesiam Romanam, cujus Summus Pontifex visibile solus. est et immediate caput, sub Christo invisibili capite, profiteor esse matrem dominamque omnium Ecclesiarum, centrum unitatis, fontem omnis jurisdictionis, interpretem omnis veritatis, normam omnis justitiae, judicem omnis controversiae, custodem infallibilem et indefectibilem doctrinae sanctae ; ex his autem quibus pollet Eccle

sia titulis, ipsa decus et potestatem adiscipitur, mihi vero totidem protinus incumbunt officia.

« Si enim mater est Ecclesiarum quae ipsae parturientes et faecundae sunt oves, quanto magis et mater est mei, inter agnellos infirmissimi, nihil ex me meisque viribus creare valentis! Imo illa mihi mater est prae ceteris matribus; nati siquidem qui matre indiguerunt ut in lucem venirent, labentibus annis corroborati, suis necessitatibus abunde suppetere possunt; ego vero nec sine ea nasci, nec sine ea vivere queo; vitis enim est gemmam suam germinans et nutriens; quocumque momento ab ejus vita vita mea discesserit, pereo, perii. Cum vero mater mea sit, oportet ut quasi infantulus nomen ejus semper in ore, bonum ejus semper in mente, amorem ejus semper in corde feram, illius laetitiis laetus, illius doloribus dolens.

<< Si omnium domina est Ecclesiarum, quanto magis est humillimi domina sacerdotis! Hujus ergo praeceptis impulsibusque docilem me praestare debeo, solius ejus scien tiae sciens, solius ejus sapientia sapiens.

« Si centrum est unitatis, nusquam alio centrum illud mihi investigandum, ac propterea omne prorsus abjicere debeo quod se ab ea sejungit, omnique adhaerere quod ei adhaeret. Extra eam scilicet omnes, vel schismatici frangunt unitatem, vel haeretici quandam veritatem abnegant; aut erroris alicujus venenum diffundunt.

« Si omnis jurisdictionis fons est, memetipsum non possum mittere; cum ea debeo consociari; nec ullam mihi veram potestatem creditam arbitrari, nisi quam ipsa mediate vel immediate commiserit.

« Si omnis est veritatis interpres, meas omnes cogitationes ipsi submittere debeo, ideoque tamquam verum credere et amplecti quod illa verum pronuntiarit, falsum vero habere et abominari, quod tanquam falsum exploderit vel nota affecerit.

Si omnis est justitiae regula, omnes illi actiones meas debeo subjicere ac tanquam bonum approbare quod ipsa bonum declaraverit, malum autem repudiare quod ipsa malum edixerit.

«

<< Si omnis controversiae judex est, omnes meas difficultates ejus pedibus debeo substernere; omnemque rem quamlibet claram, certam ac definitam agnoscere, statim ut illa pronuntiaverit. Roma locuta est, causa fi

nita est.

« Si divini fidei moralisque depositi custos infallibilis est, credere debeo omues quas tulit aprobationis sententias justas esse, omniaque doctrinalium damnationum decreta quae condidit, meritissima. Eam insuper solam audire debeo, quoniam ipsa sola, seu dubitantis animi cruciatus comprimens, seu errantis ingenii nubes discutiens, intellectus mei instabiles motus sistere potest, si omne quod credendum docet crediderim, quia omne quod verum est credam; ipsaque sola pacem cordi meo infundere, omnes scilicet ab eo remorsus ac stimuli possibilitatem amovendo, si omne quod agendum praescribit egerim, quia omne quod bonum est agam.

« Si indefectibilis est, nou inter ista vertatur quae vitae mortisque vices per recentiora decem et novem saecula subierunt; e contra fixum animis esse debet omne quod extra Ecclesiam vivit morti esse obnoxium, quantumvis exteriori sanitatis specie diuturnitatem longaevitatemque ominetur.

« O sancta Romana Ecclesia! qualem te Christus stabilivit, titulisque et praerogativis honestavit, ita in religione necessariam te profiteor, at nisi divinitus extares, creanda ab hominibus esses, spirituum orbem regendi et componendi causa. Tibi ex praecordiis inhaerendum; et, eo quod sis, gratiae Deo litandae sunt in perpetuum.

« O Sancta Romana Ecclesia! quotquot post Christum, edidisti oracula typis celebrare jamjam gestio spero

que, ut apprime noscat orbis universus quanta, in omni tempore, sapientia, doctrina, providentia sanctitateque eminueris.

« O Sancta Romana Ecclesia! si te verbo quolibet unquam laedere audeam, adhaereat lingua mea faucibus meis; quippe matricida foret; et si quis adversus te dextera mea delineare audeat, arescat et oblivioni detur, quippe matricida foret.

« O Sancta Romana Ecclesia! quotiescumque aliquid de te faustum audio, nempe popolum quemdam qui sedebat in umbra mortis ad lumen tuum accessisse, vel magni nominis peccatorem in gratiam tecum rediisse, vel scriptorem quemdam impium iisdem quibus antea te lacessiverat armis, amicum nunc te adjuvare, tunc dilatatur cor meum ac gaudio superabundat. E contra; si quis te calumniis aut facinorosis operibus insectatur, si qui te deserit, immenso dolore affligor; sed te eo majo ri veneratione eoque magis filiali amore prosequor quo te saeviores appetunt injuriae, aut molestiores attingunt proditiones; eo arctiori vinculo tibi adhaereo, quo in" solentius tua potestas contemnitur; quia spretae dignitatis sublimitati accedit magni decus infortunii, sacraq. nobilium in te corona aerumnarum. Plagas tuas osculis operio et lacrymis irrigo, ex illisque spero, sicut olim e cruore martyrum, emergas patientia gloriaque eminentior. Quid tibi persecutiones, quid proditiones, quid calumniae, quid apostatiae, nisi coram sole nebulae? Aliquantisper fulgorem ejus obscurare videntur; intactum vero ab his inviolatumque sidus procedit, tanquam sponsus e thalamo. In te senilis majestas juvenili robori sociatur, quia Fundatoris tui ad exemplum, forma enites semper antiqua semperque nova.

<< O Sancta Romana Ecclesia! quid de te sentiam aperui, intima mea tibi patent; gaudebo, et sufficit mihi, si, quamvis ex me ipso nec scientem nec sapientem, in

agendo me stimulaverint pura causa, et purus finis, gloria nempe Dei ac Virginis Deiparae, tuique ipsius bonum, et Cleri catholici decus.

<< Et sic me adjuvet Deus Optimus Maximus, tueatur immaculata Virgo Maria, aspectu excitet Ecclesia, exoptetque Clerus ut alios omnes sanctae doctrinae ramos, Biblicorum ac Theologicorum instar, magis ac magis fauste indefessus excolam! »

Ritrattazione del sig. G. Collin de Plancy.

La maggior parte de'giornali hanno già pubblicata la nobile ed edificante ritrattazione del sig. Collin de Plancy conosciuto per molti scritti antireligiosi, ed il quale ritirato da parecchi anni a Kulenburg in Olanda, ha solennemente abbiurato le dottrine filosofiche lunga pezza da lui professate. Sebbene questa ritrattazione sia senza dubbio passata sotto gli occhi de'nostri lettori, nondimeno essi brameranno di vederla registrata ne'nostri Annali, come perenne monumento di verità e di edificazione pel mondo cattolico.

Daremo innanzi tratto una brieve notizia intorno al sig. di Plancy, che ricaviamo dal num. 4 della Biblio- . grafia Cattolica di Parigi, giornale che è incominciato ad apparire l'agosto dell'anno spirante, e che è destinato a propagare i buoni libri e ad indicare i cattivi.

Egli adunque nacque vicino ad Arcis-sur-Aube, e fece a Troyes i suoi studj. Parecchi ecclesiasiastici suoi parenti vollero indirizzarlo verso la carriera da loro abbracciata; ma egli dichiarò che avrebbe preferito quella di letterato; e si portò nel 1814 a Parigi, e d'indi in poi sviato dal filosofismo, pubblicò a riprese le seguenti opere:

« ÖncekiDevam »