Sayfadaki görseller
PDF
ePub

RUBRICÆ GENERALES.

DE OFFICIO IN GENERE.

1o Officium fit vel de Feria, vel de Dominica, vel de Festo; Vigiliæ inter Ferias annumerantur, et Octavæ inter Festa.

20 Officium dividitur in octo Horas, et Horæ in varias partes; quæ omnia videre est in Ordina rio cujusque partis Breviarii, et disponere ut ibidem præscribitur, juxta speciem Officii de quo fit.

3o Regulis in Ordinario præscriptis habentur excipienda pro variis temporibus: præcipue pro Tempore Adventus a die 15 Decembris, pro Tempore Passionis usque ad Pascha; pro toto Tempore Paschali; pro Natali Do mini, ejusque Vigilia et Octava; pro Epiphania, et Officiis pro Defunctis; quæ quidem requirenda sunt in propriis locis.

DE FERIIS ET VIGILIIS. 4oInter Ferias, aliæ sunt communes, aliæ privilegiatæ, inter quas recensentur Vigilia.

5o Feriæ communes sunt Septuagesimales, Paschales, et aliæ quæ dicuntur per annum. Eæ cedunt cuilibet Officio occurrenti.

6o Inter Ferias privilegiatas, aliæ excludunt Simplicia, cedunt vero Semiduplicibus et supra: videlicet Feriæ Adventus, ante diem 15 Decembris; et Vigilia SS. Petri et Pauli.

7° Aliæ Semiduplicia et infra excludunt; nempe Feria VI post Octavam Ascensionis, Feriæ Qua

tuor Temporum Septembris, ViVigilia Festi Omnium SS. gilia Assumptionis B. M. V. et

8 Aliæ excludunt Duplicia'minora et infra; nempe Feriæ Adventus post diem 15 Decembris, Vigilia Epiphaniæ, Feriæ Rogationum.

9° Aliæ excludunt quodcumque Festum de Sancto, nisi sit Annuale; nempe Feriæ inter diem Cinerum, et Majorem-Hebdomadam.

10° Aliæ tandem excludunt quodcumque Festum, etiam AnDuale; videlicet dies Cinerum, Feriæ Majoris-Hebdomadæ, Vigiliæ Natalis Domini et Pente

costes.

11o Exceptis Feriis quæ per Adventum dicuntur et Feria VI post Octavam Ascensionis, omnes Feriæ privilegiatæ habent Evangelium ad Nocturnum.

120 Vigilia Assumptionis et Omnium SS., quando incidunt in Dominicam, anticipantur in Sabbatum antecedens cum suo jejunio.

13° Officium Feriale incipit a Nocturno, et terminatur ad Completorium, nisi interveniat alterum Officium primas habens Vesperas: aliquando tamen contingit ut Officium Feriæ communis a Vesperis tantum incipiat; videlicet quando sequitur Festivitatem Simplicem.

14° Ad Nocturnum tres Lectiones sunt de Scriptura, nisi tertia sit de Evangelio cum sua Homilia.

150 Unica habetur Antiphona ad Laudes et ad Vesperas post Psalmos; quinque tamen ad Laudes Vigiliarum Festorum Annualium.

DE DOMINICIS.

DE FESTIS.

24° Festum est vel Simplex, vel Semiduplex, vel Duplex-minus, vel Duplex-majus, vel Solemne-minus, vel Solemue-majus, vel Annuale-minus, vel Annuale-majus.

25° Inter Simplicia adscribendum est Officium B. M. V. in

16o Inter Dominicas, aliæ sunt communes, aliæ sunt privile- Sabbato, quod quidem habet

giatæ.

170 Communes sunt omnes Dominicæ, quæ inter privilegiatas infra non numerantur: eæ admittunt Duplicia-majora et supra, exclusis inferioribus Festis. 180 Inter privilegiatas, aliæ excludunt tantum Duplicia-majora, nempe Dominicæ secunda, tertia, et quarta Adventus; necnon Dominicæ Septuagesimæ, Sexagesimæ et Quinquagesimæ.

19° Quodlibet Solemne et infra excludunt Dominicæ secunda, tertia, et quarta Quadragesima. 20o Dominica Passionis solum Incarnationis Domini Festum admittit.

21° Nulli tandem Festo cedunt Dominicæ prima Adventus et prima Quadragesima; necnon Dominicæ Palmarum, Pascha cum sua tota Octava, Pentecostes cum sua Octava, et prima post Pentecosten quæ est SS. Trinitatis.

22° Secundis Vesperis Incarnationis Domini cedunt primæ de Dominica Palmarum; et primis ejusdem Festi cedunt secundæ de Dominica in Albis.

23° Dominicale Officium tres habet Nocturnos; in primo tres habentur Lectiones e Scriptura; in secundo, tres sunt e SS. Patribus; in tertio, duæ priores sunt e SS. Patribus, tertia autem de Evangelio cum Homilia.

Verna.

suum proprium locum et Rubricas.

26° Inter Annualia-minora habetur Festum primarium de S. Patrono; secundarium vulgo habetur inter Solemnia-majora, juxta consuetudinem loci.

270 Videre est in Calendario,

juxta diem aut tempus, seriem in Breviario. et gradum Festorum de quibus fit

[blocks in formation]

RUBRICE GENERALES.

nori, hoc addito, quod ad Officium Nocturnum tres habeat Nocturnos ut in Dominica; in secundo autem, quando fit de Sancto, Lectiones non sunt semper e SS. Patribus, sed sæpe sæpius ex ipsius historia.

320 In Duplicibus-majoribus et infra, Psalmi semper dicuntur ut in Psalterio, juxta diem Hebdomadæ in qua Festum celebratur.

DE SOLEMNI-MINORI.

330 Omnia ut in Duplici-majori, his additis: In primis Vesperis et in primoCompletorio,Psalmi sunt de Feria, ut in inferioribus Officiis; sunt tamen Dominicales, 'si tales fuerint ad Laudes et ad Horas præcedentis Officii. In ipso autem die, Psalmi sunt Dominicales ad Laudes, ad Horas minores, et ad Completorium; ad Officium vero Nocturnum et ad II Vesperas Psalmi sunt vel proprii vel Dominicales.

34° Extra Septuagesimam duplex Alleluia additur in fine . . . br. Tertiæ, Sextæ et Nonæ.

DE SOLEMNI-MAJORI.. 35° Omnia ut in Solemni-mi

Solemni-majori modo dicendi Responsoria; etenim in Officiis Annuali inferioribus, duo priora cujusque Nocturni Responsoria non habent Gloria Patri, sed post Versum repetitur usque ad eumdem Reclamatio quæ designatur per Asteriscum *, et in tertio Responsorio cujusque Nocturni sicut et in Responsorio priorum Vesperarum de Solemnibus-majoribus, post Reclamationem dicitur Gloria Patri; et deinde repetitur usque ad ✯ Reclamatio quæ designatur per Asteriscum *, vel per Cruciculum +. In Officiis vero Annualibus duo priora cujusque Nocturni Responsoria habent Gloria Patri, et Reclamationem ut supra; in ultimo autem cujusque Nocturni post Gloria Patri, omissa Reclamatione, repetitur integrum Responsorium usque ad Versum.

39° Juxta hunc posteriorem modum dicitur nonum Responsorium in Officiis novem Lectionum in quibus non dicitur Te Deum, omisso tamen Gloria Patri Tempore Passionis.

DE ANNUALI-MAJORI.

40° Quodlibet Officium An

nori, his additis: Dicitur Re-nuale-majus habet Rubricas sibi sponsorium in primis Vesperis speciales quas videre est in Proante Hymnum.

36" Invitatorium dicitur integrum post quemlibet Versiculum Psalmi Venite; dum e contra in omnibus supra dictis Officiis repetitur tantum a Reclamatione.

37° In utroque Completorio habentur Antiphonæ propriæ 'post Psalmos et post Canticum Nunc dimittis.

DE ANNUALI-MINORI. 38 Annuale-minus differt a

prio.

DE OCTAVIS.

41° Officium dierum intra Octavas incipit a Nocturno, et terminatur ad Completorium.

42° Quatuor sunt ordines Octavarum.

43° Quarti ordinis est sola Nativitas B. M. V. Dies intra hanc Octavam pertinent ad ritum Simplicis, additis Vesperis.

44° Tertii ordinis sunt Octa

RUBRICE GENERALES.

væ Assumptionis B. M. V., et Omnium SS. Dies intra has Octavas Semiduplicis ritum sequuntur: cedunt autem Festo Semiduplici occurrenti a Nocturno ad Nonam inclusive, totaliter vero Duplicibus et supra.

45° Secundi ordinis sunt Octavæ Natalis Domini, Epiphaniæ, Ascensionis et SS. Corporis Christi. Dies intra bas Octavas Duplicisminoris ritum sequuntur; nec nisi Duplicibus-majoribus aut supra cedunt. (Vide excepta ad no 61.) 46° Dominicæ intra has Octavas Officium habent proprium. 47° Primi ordinis sunt Octavæ Paschæ et Pentecostes; quæ quidem nullum Festum admittunt. Dies intra has Octavas habent proprias Pubricas, et pertinent ad ritum Duplicis-majoris; attamen Feria secunda fit in Choro cum apparatu Solemnium-mi

norum.

480 Dies ipsa Octava est Du plex-minus pro Nativitate B. M. V.; Duplex-majus pro Annualibus-minoribus; et Solemne-minus pro Annualibus-majoribus.

Ab hac Rubrica excipiuntur: Octava Corporis Christi, quæ est Solemne-minus propter Festum Sacerdotii D. N. J. C. ipsi annexum; et Octava Pentecostes quæ tota cedit occurrenti Festo SS. Trinitatis.

49° Per totas Octavas Annualium, etiam in Dom. et in Festis occurrentibus, additur duplex Alleluia in ... br. Tertiæ, Sextæ et Nonæ ; sic in Festis SS. Rochi, Bernardi, Caroli, etc.

DE CONCURRENTIA OFFI

CIORUM.

50° Dicuntur Officia coneurrere, quoties secundæ Vespera

desinentis Officii, cum primis Vesperis alterius incipientis forent recitandæ; sed, quia id fieri non potest, unum alteri cedat necesse est, Porro hæc est regula generalis, quod Vesperæ præcedentis Officii cedere debent primis Vesperis Officii sequentis, nisi præcedens Officium sit superioris gradus.

51° Attamen Festum S. Marci, quamvis sit ejusdem gradus ac Festum SS. Jacobi et Philippi et Inventionis SS. Crucis, non habet primas Vesperas, quando transfertur post hæc Festa; propter ipsius inferiorem dignitatem.

Pariter Festum SS. Philippi et Jacobi non habet primas Vesperas, quando transfertur post Inventionem SS. Crucis; et Festum S. Joannis Baptistæ, quando celebratur Feria VI post Octavam Corporis Christi: sic tandem I Vesperæ S. Faronis cedunt II Vesp. SS, Simonis et Judæ. DE OFFICIORUM OCCURRENTIA, TRANSLATIONE, ET COMMEMORATIONE.

52° Occurrere dicuntur Officia, quæ in eamdem diem incidunt. Ex his unum, aut alterum vel omnino omittitur, vel habet Commem., vel transfertur,

53° Feriæ communes omnino omittuntur, quando alteri Officio cedunt; Feriæ privilegiatæ Evangelium habentes ad Noct. semper obtinent Commemorationem, ceteræ obtinent tantum quando cedunt Duplici-minori aut infra.

54° Omnino prætermittitur Of ficium Dominicæ intra Octavanı Natalis Domini, et Officium Dominicæ inter Circumcisionem et Epiphaniam, quando prædicta Festa in Dominicam incidunt,

pariter Officium Dominicæ intra Octavam Epiphaniæ, quando talis Dominica non intercedit.

55° Eadem regula servatur pro Dominicis, quæ supersunt post Epiphaniam et post Pentecosten, quando occurrit Septuagesima, vel Adventus.

560 In quolibet alio casu, Of ficium Dominicale obtinet Commemorationem, quando alteri Officio cedit.

57° Officium Simplex vel Semiduplex obtinet Commemorationem, quando cedit Officio Evangelium non habenti 'ad Nocturnum; nequaquam vero in aliis casibus.

58° Dies intra Octavas secundi ordinis (ritus Duplicis-min.), semper obtinet Commemorationem, quando alteri Officio cedit.

59° Idem dicendum est de quolibet alio Duplici-minori; nisi cedat Solemni-majori aut supra, vel Officio Solemnia-majora aut Annualia excludenti.

60° Attamen Festum S. Barnabæ, propter honorem ejus Apc stolatus, obtinet Commemorationem in Festo SS. Trinitatis, et in diebus intra Octavam Pentecostes. Festum S. Francisci Xaverii obtinet Commemorationem in Dominica prima Adventus.

61° Quando Festuin S. Barnabæ et Commemoratio S. Pauli occurrunt in Fer. intra Octavam Corporis Christi, de iis fit a Nocturno ad Nonam inclusive, cum Memoria de Octava; (et his additur Allel. ad .. Tertiæ, Sextæ et Nonæ juxta Rubr. 49.)

62 Duplex-majus aut supra alteri Officio cedeus, transfertur vel anticipatur in diem non impeditam Duplici-majori velOfficio Duplex-majus excludente.

163 Commemoratio Officii alteri cedentis fit ad Laudes tantum, et quidem per solam ipsius Orationem, atque modo apud Ordinarium præscripto

64° Quando contingit plures fieri Commemorationes, semper Commemoratio Festi de quo fieret Officium, præcedit Commemorationem ejus de quo facienda tantum esset Memoria.

65° Reperiuntur in Calendario aliquot Commemorationes quibusdam Festis annexæ; quæ quidem prætermittuntur in iisdem casibus ac Simplicia et Semiduplicia.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« ÖncekiDevam »