Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sponsum obtinere licuisset, sed unum hoc tantum per eos, qui missi fuerant, renunciasset: Rem perpendam et, si ita visum fuerit adero! Cum igitur sequenti die in sancta et magna ecclesia, quae appellatur Maria convenissemus, sanctumque evangelium, quod ipsum Christum praesentem nobis monstrabat, in throno propositum esset, canonum forma servata tres rursus alios sanctissimos episcopos ad ipsum misimus, monentes ut sanctae synodo sese sisteret, suaeque doctrinae defensionem proferret. At ille domo, in qua diversabatur, frequenti milite circumvallata, cum nullus tamen per id tempus in civitate tumultus esset, sicut nec ante quoque ullus exstiterat, ne responso quidem legatos nostros dignatus est. Porro autem cum Canones praescribant tertio quoque contumacem esse admonendum missis iterum aliis ad illum episcopis, durum et immorigerum eundem invenimus, eosque, qui missi ad illum fuerant, multa cum ignominia remittentem. — Hujus itaque rei causa ipsum quidem a sacerdotio perversaeque doctrinae cathedra removimus canoniceque exauctoravimus."*) Simili modo et concilium Chalcedonense Dioscurum nonnisi trina monitione praemissa poena affecit, quippe quod legibus ecclesiasticis conveniret **) Comprobatam vero talem procedendi rationem etiam a potestate seculari, atque adjutam esse Edictum quoddam Lotharii Imperatoris demonstrat: ***) „Placuit nobis, ut si pro cujuslibet culpis atque criminibus quaecumque persona toties fuerit correpta, ut etiam excommunicatione episcopali pro contemptu dignus habeatur, comitem suum episcopus sibi consociet et peramborum consensum hujuscemodi distringatur contemptor, ut jussionibus episcopi sui obediens existat. Si verum assensum non dederit bannum nobis persolvat. Quodsi adhuc contumax perstiterit tunc ab Episcopo excommunicetur. Si vero excommunicatus corrigi nequiverit a comite vinculis constringatur." Antiquissimum autem de admonitione nostra praeceptum, quod Gratianus recepit †), a

*) cf. c. 6. C. 24. q. 3.

[ocr errors]

**) Hard. II. p.340.377.: ἀπόκολουθὸν ἐστι καὶ κανονικὸν καὶ δεύτερον αὐτὸν κληθῆναι.

***) Pertz, Mon. III. p. 248.

+) c. 8. C. 11. q. 3.

Concilio Agathensi, a. 506. hab., profectum esse apparet. Etenim ad consuetudinem valde periculosam temere innocentes excommunicandi refraenandam, statuitur, ut Episcopi, qui innocentes excommunicare praesumpserint, a communione Christiana repellantur, nisi moniti a vicinis Episcopis paruerint. Verum enim vero nostram admonitionis theoriam in commune, ut dicitur receptam esse, permultis locis Corporis juris Canonici probatur. *) E quibus unum tantummodo neque tamen levissimum commemorasse sufficiet. **) Dicit igitur Innocentius IV.: „Caeterum interdicti, suspensionis, vel excommunicationis sententias latas ab officialibus Archidiaconorum, seu quibuslibet aliis jurisdictionem habentibus suffraganeorum Remen. ecclesiae subditis, Remensis Archiepiscopus et ejus officiales omissis ipsis excommunicationibus non relaxent: salva contraria super hoc consuetudine, si quam habent. Porro excommunicationum sententiae a Remen. Archiepiscopo suisque officialibus generaliter promulgatae, subjectos ejusdem jurisdictioni Archiepiscopi tantum ligant. Sed nec in specie nec in genere pro culpis et offensis praeteritis vel praesentibus, excommunicationum sententias absque competenti monitione praemissa promulgeant, et si contra praesumpserint injustas noverint esse illas."

II.

Praeceptum cap. V. De Sententia Excommunicationis in VI. 5.11. quatenus pateat?

Jam vero, cum regula admonendum eum esse, in quem censuris animadvertere velit judex ecclesiasticus, satis constet, quaerere libet, cui admonendi officium incumbat. Auctoritate

*) c. 2. C. 5. q. 2; c. 8. Č. 11. q. 3; c. 21. C. 12. q. 2; c. 5. C. 16. q. 7; c. 23. C. 17. q. 4; c. 26. C. 23. q. 5; c. 6. C. 24. q. 3; c. 4. 6. X. De cohab. cler. 3. 2; c. 26. X. De appellationibus 2. 28; c. 61. eodem; c. 25. X. De Sent. Exc. 5. 39; c. 30. 45. 48. eodem; c. 3. 5. 9. 13. De Sent. Exc. In VI. 5. 11. 2. Clem. 5. 8. Cap. unicum Extrav. De Poenis 5. 9. sub voce: Praeterea.

**) c. 5. De Sent, Exc. In VI. 5, 11.

autem et nomine ipsius judicis, qui censuram laturus est, et admonitionem fieri debere, quis est, quin videat? Etenim manifesto talis esse debet admonitio, ut si quis non pareat, contumax et inobediens existat; quod esse non potest, nisi admonitio auctoritate superioris facta sit.*)

Profecto citatis **) ex verbis, Christum jus a communione segregandi Apostolis ca lege dedisse apparet, ut quasi vice totius ecclesiasticae communionis eo fungerentur. Sequentibus hinc seculis antistites episcopique loco communionis, vim censurarum infligendarum secundum sacramentum poenitentiae exercebant. Attamen quo tempore forum pœnitentiale sive internum a foro externo sive judiciali separabatur, jus censurarum infligendarum, quippe cum sacramento poenitentiae diutius non cohaerens, ad forum judiciale solummodo spectabat. Quapropter ei, qui clave jurisdictionis praeditus est, censuras ferre, eidemque admonere licebit. Quod de judice ordinario et de judice delegato pariter valet, cum judicem delegatum plus juris (sive potius licentiae) exercere posse quam eum, qui clavem jurisdictionis ei concesserit, contra omnem juris naturam ***) repugnet. Canones praeterea hoc loco inter judicem delegatum et judicem ordinarium nullo pacto distinguunt. †)

Jamvero quamvis frequentius de Excommunicatione tradatur, sufficientem ei admonitionem praemittendam esse, tamen

*) Gonzalez Tellez, Comm. ad Cap. 48. X. De sent. excom. Suarez, De censuris ecclesiasticis Disp. III. Sectio XI. 1. Quod si quis denunciationem juris Canonici, de qua tot controversiae inter Ictos celeberrimos moventur, afferat, atque denuntiantem certe monitione caritativa uti debere contendat; primum aliam hanc esse monitionem quam denuntians delinquenti faciat atque monitionem censuris praemissam; respondemus; porro autem ne requiri quidem caritativam illam monitionem ad valorem denunciationis judicialis permultis testimoniis firmatum probatumque esse. Etenim cum finis denuntiationis non sit bonum seu emendatio delinquentis, sed vindicta publica ad exemplum aliorum instituta, cui bono secreta quadam monitio delinquenti facta? Reiffenstuel, Jus Can. lib. V. tit. I. 98. Bouix, de judiciis ecclesiasticis p. II. pag. 49.

**) Math. 18. v. 15—18.

***) I. 175. Dig. De divers. Reg. Juris. Non debeo melioris conditionis esse, quam auctor meus, a quo jus in me transit.

+) Ugolinus, lib. de cens. tab. I. c. 18. pag. 250. Eadem dicenda erunt sive ex officio sive aliis petentibus judex censuram laturus sit. Ugol., 1. c.

regula Capitis V. cit. etiam ad alias censurae species exten→ ditur. Quod de interdicto et suspensione patet ex Cap. Statutum De Sent. Excom.*) Cujus verba sunt haec: „Statutum Gregorii Papae decimi factum ad declarationem constitutionis Innocentianeae, quae prohibet participantes excommunicatis ea participatione, quae solum minorem inducit, ligari majore excommunicatione monitione canonica non promissa: in suspensionis et interdicti sententiis (quae pro hujusmodi participatione plerunque ab ordinariis vel delegatis judicibus promulgantur) praecipimus inviolabiliter observari. Decernentes easdem sententias non tenere aliter promulgatas. **) Solum circa interdictum animadvertendum erit ***) quod interdum propter unius culpam toti universitati imponitur („mixtum" vulgo sic dictum), tunc etenim admonitio non omnibus sed solum ei, ob cujus culpam censura fertur, facienda erit; cum alii non sint contumaces, neque puniendi.

[ocr errors]

Sed ut ad eos, quibus admonitio facienda erit, transeamus, parum refert, num universitates an singuli censurae gladio feriri debeant; praeceptum Cap. V. cit. inviolabiter observandum erit. †) Attamen spectant haec solummodo ad interdictum atque ad suspensionem. Etenim summopere judici cavendum est, ne excommunicationis sententiam contra universitates sive collegia proferat. De qua re Innocentius IV.: ++) ,,In universitatem vel collegium proferri excommunicationis sententiam penitus prohibemus: volentes animarum periculum vitare, quod exinde sequi posset, cum nonnumquam contingeret innoxios hujusmodi sententia irretiri, sed in illos duntaxat de collegio vel universitate, quos culpabiles esse con

*) c. 13. De Sent. Exc. In VI. 5. 11. **) Fallunt autem haec ea de suspensione, quam Episcopus ex informata sententia, ut dicitur, secundum cap. „cum honestius“ ferat. Molitor, „das Kanonische Gerichtsverfahren", p. 226. Tunc etenim nulla legali solennitate observata, reus censura distringi potest, frustraque conquesturus est, quod suspensio absque monitione canonica lata sit. Utilius sane tale quid ambitionique praela

torum magis inserviens, quam consonum videtur esse, non solum cum pristina illa, verum etiam cum omni ecclesiastica disciplina!

***) Suarez, Disp. III. Sect. VIII. 2.

+) Ugolinus, 1. c.

+) Cap. 5. De Sent. Excom. in VI. In fine,

stiterit, promulgentur." - Talis vero admonitio universitatis congregationi non syndico soli facienda erit. Qua in re difficultas quadam oriri potest, cum universitas convenire nolit. Clementia disciplinae ecclesiasticae poscere tum videtur, ut judex ad Syndicum sese conferat, eumque, ut singulos quibuscumque modis legalibus, convocet, roget. Quodsi et hac ratione convenire nolint, admonitionem omnibus factam esse, fingi debet. De quibus omnibus fusius latiusque Ugolinus loco citato.

III.

Quando monitio omittenda sit.

Accedimus ad materiam difficilem atque ingratam, tum quia subtiliora quaedam quam vera a Canonistis hic afferuntur, tum quia omnes exceptiones quae regulam Capitis V cit. infirmant, discrepare a pristina Christi institutione videntur. Etenim cum initio omnibus in poenis admonitionis praeceptum esset fundatum, postea id non solum ad censuras arctari, sed ne in illis quidem plerumque locum habere voluit disciplina ecclesiastica.

CO

I. Principio igitur, quid censes de argumentatione eorum qui admonitionem necessariam non esse dicant, cum vel excommunicatio, vel suspensio, vel interdictum per modum poenae vindicativae imponantur ? *)

Quod contradictionem quandam continere et ad perturbationem illam ante tridecimum seculum summorum poenae principiorum spectare videtur, quam cum molestam fortasse judici justo ac severo, tum seductricem prorsus atque perniciosam ei fuisse exposuimus, qui inimicitiam persequi, quam recte judicare mallet. Nimia, mehercle, haec est subtilitas, distinguendi inter censuras, quae formaliter in ratione censurae, interque eas, quae quasi poenae vindicativae irrogentur. Aut enim punimus emendationis causa, censuram

*) Ugolinus, tab. I. cap. 18. 2. Schmalzgrueber, Jus Can. lib. V tit. XXXIX 30 dub. 1.

2

« ÖncekiDevam »