Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

nimirum ferimus, aut non; neque censuram eam censuram esse dicemus, quae censurae ipsius indoli, utquae maxime contraria est.*) Attamen suspensionem in modum poenae vindicativae imponi posse, argumento est constitutio Innocentii tertii**), qua Archipresbyterum Lucanum et sacristam quendam, qui literas ei sub nomine majoris partis capituli destinaverint, quamvis constet longe majorem partem capituli non fuisse consciam hujusmodi literarum, ab officio et beneficio nulla satisfactione aut resipiscentia eorum exspectata suspendit. Idem certe a fortiori de Interdicto statuendum erit.***) Quodsi et excommunicationem quasi poenam mere sic dictam irrogari posse, statuere non audeant viri doctissimi, eruditissimique, quippe cujus finis solummodo sit emendatio peccatoris; †) objiciendum iis erit cap. 6. C. 24. q. 2.; quod etiam defunctos excommunicari posse docet, excommunicationem quidem sane vindictam spirantem instituit. Profecto jam inde ab ipsa hac quintae synodi constitutione discrimen inter poenas mere sic dictas et inter censuras clarum et apertum haudquaquam erat, neque definitione quadam certatt), poenam hanc esse censuram, illam vero poenam vindicativam, sancitum erat, ita ut et in iis poenis, quarum indoles ac natura praecipue fini atque scopo medicinali consentanea esset, veluti in excommunicatione, saepenumero viam poenae vindicativae judices, quippe gratiorem brevioremqne, ingrederentur, atque censurae verbum tantummodo, non rem sequerentur. Admonitionem autem canonicam, quam cum intima poenae medicinalis natura cohaerere ostendimus, tum necessariam non esse, cum contumacia peccatoris omnino neglecta solummodo puniatur in modum vindictae, dubium nemini esse potest.

II. Jam vero nihil est in scholis theologorum et Canonistarum frequentius et decantatum magis, quam duplicem

*) Quod et Suarezius sentire videtur Disp. III. Sect. IX: Supponit autem haec exceptio censuram posse ferri illo modo pro delicto commisso sine nova contumacia, quod difficile est.

***) c. 33. X. De test. 2. 30.

***) Suarez, Disp. III. S. X 4.
+) cap. 1. In VI. De sent excom.
++) cap. 20 De Verb. Signif. In VI.

esse Censuram, unam ab homine, alteram latam a jure. Quarum primam crimen notorium aut legitime probatum atque insuper rei admonitionem postulare, ut juste infligatur, alteram aut sententiae ferendae esse, ita ut judex legem non exequi possit nisi judicio in modum censurae ab homine habito, aut latae sententiae, ita ut ipsa criminis perpetratione inferatur. Hic vero nodus vindice dignus occurrere videtur;*) etenim trina admonitio jure divino ad irrogandam censuram necessaria, non bene convenit cum censura latae sententiae, qua innodamur nulla praevia admonitione, statim ac crimen sub ea poena vetitum committimus. Quam difficultatem evasuri permulti Canonistae **) legem ipsam sufficienter ac quasi continue admonere, ideoque rationem vel necessitatem alterius monitionis cessare docent. Sed nescio, an haec, elegantius magis quam ad persuadendum accommodate dicta, nodum solvant. Hanc etenim ratiocinationem adhibentes generaliter possumus dicere omnem legem legi subjectos admonere, ut pareant; attamen Christus praeter peccatum in lege animi obstinationem postulavit. ***) Censura vero latae sententiae aliquem contumacem et obstinatum esse, temere et ex arbitrio plerumque judicis fingitur. Vidit difficultatem vir tum judicio tum libertate omnes coaequales valde antecellens Gersonius †) qui, censuras latae sententiae, lapsa videlicet ecclesiastica disciplina introducentes jugum gravissimum imponere super cervices hominum" exclamaverit! Nec minore vehementia Godescalcus Rosemundus, vir ingenii sane profundi, in censuras latae sententiae invectus est, quas cum innumeras, tum perniciosissimas statimque abrogandas esse contendit, Valde" inquit „inconsultum et periculosum est, quod episcopi in suis statutis, ceteri quoque judices, tam faciles sint in multiplicando censuras: unde expediens esset, ut etiam Gersonius dicit, ut omnes constitutiones excommunicationis latae

Cavallarii Inst. part. II. Cap. XXV. §. 17 sq.

**) Schmalzgrueber, lib. V. tit. XXXIX. 31. Suarez, Disp. III. Sect. VIII. 3. Kober, „Der Kirchenbann“. Tübingen 1857, pag. 150. ***) van Espen. De Poenis. III. tit. XI. cap. 6.

+) van Espen, Tractatus de Censuris. Cap. III. §. 4,

sententiae in Jure vel statutis contentae, quarum usus nullus est, aut plus obest, quam prodest, expressa revocatione cassarentur in provinciis et dioecesibus et in Ecclesia universali. Expediens etiam esset, ut nulla excommunicationis sententia ferretur de facto a Jure vel judice, neque pro praesenti, neque pro futuro, nisi pro manifesta contumacia, qua quis ostendit, se non paratum audire Ecclesiam." *) Quae omnia nunquam controversiam contemplatione dignam movissent, si Canonistae ab initio distinctionem illam inter poenas et censuras, quam antea ignotam Morinus **) paene detexit, acute perspexissent, clarisque verbis expressissent. Profecto nihil aliud sunt censurae latae sententiae, quam poenae mere sic dictae sive poenae vindicativae. Quid enim? quod hae finem medicinalem non habent, illae vero finem medicinalem neutiquam habere non dicantur. Ea certe poena poena medicinalis vocari nequit, quae nulla contumaciae peccatoris ratione habita ipso facto irrogatur. Objiciet fortasse quispiam nomen censurae. Respondemus, cum paullo ante censuras non formaliter in ratione censurae, sed in modum poenae vindicativae ferri posse ostenderimus, mirandum non esse, quod et censurae latae sententiae nomen tantummodo censurae non rem ipsam complectantur. Verbi gratia, si Stichus clericum quendam fuste percusserit ***) ipso facto excommunicatione innodatur, ita ut eo momento, quo, calore iracundiae incitatus, peccatum committat, ter eum a judice monitum, citatum, inquisitionem factam esse fingatur. Fingitur nihil aliud profecto, quam dignum eum esse, qui poena vindicativa plectaObstare quidem videtur „ignorantia juris invincibilis“, quae dicitur. Etenim si Stichus ignoret invincibiliter, prohibitum esse ab Ecclesia sub anathematis poena, ne quis clericum violenter laedat, anathematis vinculo non subjacebit, quippe quem nec contumacem vocare possimus. †) Attamen quaeramus licet, nonne idem quoque in poena vindicativa

tur.

*) v. Espen 1. c.

**) Morinus 1. c. VI. 25.

***) c. 2. C. 17. q. 4. cf. et c. 14. X. De sent. Exc. 5. 39.

†) Suarez, Disp. IV. S. VIII. 20.

valeat? Etenim ignorantem invincibiliter severa legis poena afficere semper judicis duri atque inhumani videtur esse.

Quae cum ita sint, controversiam motam inter viros doctissimos de origine censurae latae sententiae, haud difficulter dijudicabimus. Sunt enim, qui decem per saecula ignotam fuisse hanc censurae speciem, iidem haud leniter totam ecclesiae rationem perstringentes contendant *), sunt quoque, qui contra, quarto jam saeculo ecclesiam regulam, neminem causa indiscussa censura afficiendum esse, infregisse teneant. **) Quod si idem esse censuras latae sententiae atque poenas vindicativas concedimus, censuras latae sententiae jam inde a quinta illa synodo Constantinopolitana introductas, postea demum paene in infinitum auctas esse censebimus. Jam vero, ut ad propositum redeamus, monitionem juris Canonici, iis censuris, quae latae sententiae dicuntur, quae quidem nihil aliud sunt, quam poenae vindicativae, non esse praemittendam satis patet ex ipsa rerum natura. Attamen legem quoque afferre possumus, quae idem firmat probatque. Praecipit enim Alexander tertius in Concilio Lateranensi (a. 1159 hab.): ***) „Praesenti decreto statuimus, ut nec praelati, nisi canonica monitione praemissa suspensionis vel excommunicationis sententiam ferant in subjectos, nisi forte talis sit culpa, quae ipso suo genere suspensionis vel excommunicationis poenam inducat."

III. Quibus omnibus difficultatibus sublatis, cum pateat admonitionem nonnisi iis censuris, quae ab homine ferantur, iisque censuris a jure, quae latae sententiae non sunt (ut terminis usitatis utamur) praemittendam esse, artioribus jam finibus regula nostra circumscribenda erit, quia et in censuris latis per sententias generales pro peccatis futuris admonitio non requiritur. Qua in re consentiunt omnes Canonistae. †)

*) v. Espen III. tit. XI. c. 6. n. 19. 20. Schilling 1. c. pag. 189, qui anno 1190 eam a Clemente pontifice introductam esse c. 14. X. De sent. oxcom. sustinet. Cui objici potest. c. 26. X. De appell. 2. 28; ex quo Alexandrum tertium jam respexisse a. 1159. sententiae latae censuram elucet.

**) Kober 1. c. p. 56. 57. Concilium Gangrense a. 355 hab. affert. c. 1. Dist. XXX.

***) C. 26. X. De appell. 2. 28.

+) Felicianus: Enchiridion de censuris, P. II. De Excom. IX. Ugoli

[ocr errors]

Quos omnes cum verum dicere non infitiar, rationes tamen probabiles minime afferre contendo. Vetus enim occurrit error, quem jam supra reprehendimus; cum legem ipsam quotidie admonere dicant, quando pro peccatis futuris censurae sententia feratur. Describentis quidem hoc est, non rationem afferentis. Sententiam vero nostram exemplo illustrare liceat. Si judex ecclesiasticus, verbi gratia, ita pronunciaverit: „quisquis furtum fecerit, excommunicatus sit" *) ac postea fur sit deprehensus: quis est, qui judici suadeat, ut furem admonitum e custodia liberet? Caderet tale quid in stultissimum hominem, cum furem vix liberatum audaciorem tantummodo redditum iri pateat. Praeterea autem admonitio cum edicto supra citato minime cohaeret; quod judex ecclesiasticus eum, qui furtum fecerit, excommunicatum esse voluit, nullo pacto vero quod paene ridiculum! - eum qui furtum fecerit, admoneri tantummodo. Igitur politicam quandam utilemque rationem haec sapiunt, quoniam legem prohibituram futura delicta inanem prorsus fore constet, si admonendum antea delinquentem esse dicat. Hoc quidem loco: legem „pro admonitione" esse dici potest; attamen semper animadvertendum erit hoc dicto, elegantem magis descriptionem rei, quam rationem afferri. Nostris tandem diebus haec omnia parvi momenti videbuntur esse, quia tales leges, utputa: „qui fürtum fecerit excommunicatus sit", judex ecclesiasticus sponte non feret, metu, ne jurisdictioni civili officiat. **)

Ex quibus omnibus luculentissime apparet, regulam nostram: omnibus censuris admonitionem praemitti debere, ita coarctandam esse, ut admonitio solummodo necessaria sit in censuris latis ab homine propter culpas praeteritas seu jam

nus, tab. I. cap. 18. n. 2. Suarez, Disp. III. S. VIII. n. 4. 5. 6. Didaci Couarruvias a Leyva comm. in c. alma mater. p. 1. §. 9. num. 5. Reiffenstuel, Jus Can. V. tit. XXXIX. n. 21. Schmalzgrueber, V. tit. XXXIX. n. 31. Schilling 1. c. pag. 146.

*) c. 21 Decr. De sent. excom. 5. 39. Textus cap. 5. De sent. excom. In VI. obstare videtur, veruntamen non de censuris generalibus quae feruntur propter peccata futura loquitur, sed de censuris latis pro culpis et offensis praeteritis vel praesentibus.

**) cf. cap. 3. Sèss. XXV. Conc. Trid.

« ÖncekiDevam »