Sayfadaki görseller
PDF
ePub

commissas *), atque in iis censuris latis a jure, quae ferendae sententiae dicuntur. **)

IV.

Quando monitionem omittendam esse Canonistae dicant.

Erunt profecto, qui me opus admodum supervacaneum aggressurum esse existimabunt, exceptiones innumeras singillatim confutaturum, quibus nimia Canonistarum subtilitas nostram admonitionis regulam infirmare studebat. Sed garrulasse interdum malo, quam parvi momenti rem omisisse, quae ad explicandas posteriorum temporum perturbationes vim quandam habere possit.

I. Principio igitur admonitionem tum non esse necessariam dicunt ***) cum per modum defensionis, non per modum judicii censura feratur. De qua re Innocentius IV†): „Praeterea cum omnes leges omniaque jura vim vi repellere cunctisque sese defensare permittant, licuit utique ipsi Decano (si praedictus ballivus eum bonis suis mundanis injuriose spoliare, vel ea violenter occupare praesumpserit) contra illius violentiam se tueri. Et quoniam adversus ejus nimiam potentiam sufficiens temporalis defensio sibi forte non aderat, potuit se etiam spiritualiter, gladio videlicet utendo ecclesiastico, defensare ac recurrere propter hoc ad arma spiritualia, quae sunt eccesiae propria et pro suo munimine illis uti." Cum igitur tunc excommunicatio non sit a judice, ut judex est, sed a persona privata, tuente jus suum: praemittere autem monitionem solum sit praeceptum judici, admonitionem hac in re non requiri concludunt. Attamen primum animadvertendum est, verba capitis 48. X. De sent. excom. 5. 39: „Sacro approbante concilio prohibemus, ne quis in aliquem excommunicationis sententiam, nisi competenti ad

*) Suarez, Disp. III. Sect. VIII. num. 6.

**) c. ult. Clem. 3. 10.

***) Couarr. In cast. alma mater §. 9. n. 6. Ugolinus c. 18, num. 2. +) c. 6. De Sent. Excom. In VI. 5. 11.

monitione praemissa promulgare praesumat“ — generale praeceptum continere: „nequis in aliquem censuram absque monitione promulgare praesumat", quo loco sine dubio parum refert, num judex ecclesiasticus, ut judex, an judex ecclesiasticus, ut persona privata, sententiam ferat. Jam vero captiones dialecticas has esse, distinguendi inter judicem per modum judicii et inter judicem judicantem per modum defensionis, quis est quin perspiciat? Etenim is, qui censura utitur in sui defensionem, nunquam potest ita exuere potestatem vel actum judicis, quin eis utatur; actumque jurisdictionis esse omnem censuram constat.*)

II. Eadem fere dicenda erunt de distinctione inter judicem ordinarium et executorem tantummodo simplicem. **) Nam simplex executor, cui certum ministerium datur, minime profecto ministerio illo contra juris praecepta fungi debet. Quodsi illi praeceptum sit, ut absolute et sine admonitione censuram imponat, licite tale mandatum exequi nequit: nisi ad sententiam manifeste injustam cooperari velit.

III. Attamen cum ob eandem causam judex censuram ferat, ob quam a jure jam censura ipso facto incurrenda imposita sit, dubium nemini esse potest, admonitione minime opus esse.***) Sed quaero, an haec vera sit exceptio? Verbi gratia cum is, qui literas a papa ante coronationem suam concessas impugnaverit, ideoque anathematis vinculo subjaceat,†) a judice ordinario excommunicetur, ultimam hanc censuram ab homine latam, declarationem potius, quam novam sententiam esse, quis est, quin viderit? Praetereundum autem non esse censemus, delictum tale notorium esse debere, ita ut nulla tergiversatione celari aut excusari possit. Quodsi ,,reus poenituerit", et absolutionem a „reus et absolutionem a censura postulaverit, non est denuntiandus sed potius absolvendus a censura, qua ipso jure jam affectus est.

*) Suarez: Disp. III. Sect. VIII. n. 8.

**) Ex c. 43. X. De off. 1. 29, ubi dicitur, hujusmodi executori certum ministerium, non jurisdictionem committi, non licet inferre, executorem posse ministerium suum exequi contra jus. Suarezius: Disp. III. Sect. X. n. 6.

***) Suarezius l. c. n. 13.

†) C. 4. Extravag. 4. 10.

IV. Cui similia tum statuenda erunt, cum lex aut canon praecipiant, peccato quodam commisso, judicem censuram ferre debere; sive lex ipsa, cum censuram ferendae sententiae ferendam esse statuat. *) Quod saepe fit, quando abusus contra legem illam paullatim introductus, coercendus est. Procul dubio erunt, qui hoc loco, legem ipsam admonere quasi quotidie, repetent. Attamen considerandum est jus aut canon, cum in casu quodam censuram ab homine ferendam esse statuant, nihil aliud statuere, quam; ut admonitione, citatione, inquisitione denique diligenti praemissa censura feratur,

V. Quid vero, si quis ferociter jactando se nunquam pariturum esse, etiam millics admonitum citatumve, exiguam tantummodo spem admonitione tantam contumaciam fractum iri praebeat? admonitionem tum prorsus omittendam esse judicemus? Certe autem, si parum spei superest, agere ita neutiquam debemus, ac si nulla omnino supersit; cum maximam quoque obstinationem frangi posse constet. Saepissime enim fit, ut nimia verborum pervicacia vehementiaque pusillanimitas quaedam legisve tacitus respectus tegatur, qui comminatione censurae facillime movetur. Jam vero ut concedamus hac in re nullum penitus effectum admonitionis fore, regulam cap. 5. De Sent. Exc. In VI. ideo violare non possumus; quia malum certe majus solennitate alias necessaria plane neglecta, accidere solet, quam admonitione canonica etiam tum praemissa, cum spes nulla eam efficacem fore, adsit. De qua re praeclare Suarezius **): „Neque refert quod sit parva, vel moraliter nulla spes talis mutationis (emendationis scilicet peccatoris): quia hoc non tollit, quin illi servandum sit jus suum..... Unde talis admonitio non fundatur solum in spe fructus, sed etiam in debito et juridico usu ipsius censurae."

VI. Ne tum quidem, cum delictum notorium commissum ejusque auctor notorius sit, admonitio omitti potest. Parum enim refert notorietas delicti, et id solummodo animadverten

*) Suarez: Disp. III. Sect. X. 19,- cf. et Kober, der Kirchenbann p. 155. **) Suarez 1, c. num, 8,

dum est, num incorrigibilis sit is, qui delictum, quamvis notorium, commiserit. Quod praecipue interesse inter admonitionem et inter citationem juris Canonici puto, quarum haec notoria cum sint omnia, omitti possit, *) illa nunquam.

Contrarium profecto dicendum erit, cum contumacia peccatoris notoria sit; sed hoc ipsum ne praesumat, judici cavendum, et ob id ipsum monitionem introductam esse, ut notoriam contumaciam adesse demonstret, ostendimus. **) Objici quidem potest, Paulum notorium fornicarium absque praevia monitione excommunicasse. ***) Veruntamen, ut subtilem admodum Ugolini sententiam praetereamus, †) qui „irrequisitum" idem esse atque "non iterum requisitum" contendit, Paulum hominem illum antea admonuisse constat, quippe qui eodem loco dixerit: „scripsi vobis ne commisceamini“, ita ut verisimile sit, censuram eam his verbis esse denunciatam: „Excommunicabo te, nisi statim eam relinquas". Additur, quod, cum tunc forte expediens fuerit illo rigore uti, postea Ecclesia aliud jus ordinarium statuere potuit, suavius, videlicet, et fragilitati hominum magis accomodatum. ††)

VII. Attamen exceptionem sine dubio statuendam esse, Romani juris principiis imbuti, proferent, cum periculum in mora sit. Quid enim? quod verendum saepenumero est, ne quis delictum commissurus, dum admoneatur, committat. Quamquam vero plerumque longa procedendi tarditas nocet, tamen nunquam tantam adhibendam esse celeritatem vel potius vehementiam existimaverim, ut omnia solennia sint postponenda. Ideoque ad peremptoriam potius admonitionem haec exceptio spectare videtur, quam loco trinae monitionis Gregorius X in synodo Lugdunensi †††) judicibus tum +++)

*) C. 5. §. 2. X. De appell. 2. 28.

**) Fagnani, Comm. ad Cap. Sacro §. 10. Reiffenstuel, V. tit. XXXIX. nr. 27. Schmalzgrueber, V. tit. XXXIX. n. 32.

***) 1 Cor. 5. cf. c. 5. X. de appell. 2. 28: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi eum, qui sic operatus est."

+) Ugol. 1. c. p. 250.

+) Suarez, Disp. III. Sect. XI. n. 9.

ttt) C. 9 h. t. In VI. 5. 11.

concessit, cum justa causa, periculum nimirum in mora, adsit. *)

VIII. Restat ut de explosa illorum sententia pauca afferamus, qui absolutione sub conditione promissa, eum qui conditioni illi non satisfaciat, absque monitione vetere censura irretiri, veluti novum quid et inauditum proferant. Fingamus igitur Stichum, percussorem clerici cujusdam ab excommunicatione ea conditione absolutum esse, ut Romam peregrinet, ibique coram Summo Pontifice sese praesentet. Admirabilis vero Stichus iter illud nunquam aggreditur. Num denuo eum admonendum esse censes, quem, conditione illa non adimpleta incurrisse in priorem censuram pateat? Etenim absolutionem illam conditionalem aequivalere „admonitioni de actu futuro praestando, sub poena similis censurae ipso facto incurrendae" Suarezius subtilius docet. **) Absolutione autem absolute facta nova censura, nova itidem admonitione opus erit. Quid vero? si absolutio illa injusta fuit? tum certe admonitionem praetermittemus, quippe inutilem prorsus solennitatem? Attamen c. 48. De appell. cit. minime distinguit, cur excommunicandum sit, sed generaliter prohibet, ne quis censuram ferat absque monitione. Alium insuper locum habemus, qui judici absolutionem malefactam revocanti cavendum esse, firmet, ne in revocatione solennia omittat. ***) Quo loco gravitati totius materiae me obfore existimo, si admonitionem tum omitti posse afferam, cum defuncti excommunicentur. Defunctum, scilicet, per se ipsum non esse capacem admonitionis fatebimur, aliisque rationibus non egemus. Sed nihil praetereundum erit, quod nostra de disciplina apud Canonistas legatur. †)

--

Generaliter vero, omnes quae hanc in partem proferantur exceptiones, nil nisi exceptiones esse, probasse mihi videor.

*) Suarez, Disp. III. Sect. X. n. 3. Kober 1. c. p. 152.

***Suarezius l. c. 21.

***) Ugolinus 1. c. 1. c. 18. n. 4.

+) Suarez 1. c. n. 24.

« ÖncekiDevam »