Sayfadaki görseller
PDF
ePub

X-

DE

MONITIONE CANONICA.

DISSERTATIO INAUGURALIS

QUAM CONSENSU ET AUCTORITATE AMPLISSIMI JURE CONSULTORUM
ORDINIS IN ALMA LITTERARUM UNIVERSITATE RUPERTO-CAROLA

SCRIPSIT

C. MENDELSSOHN-BARTHOLDY,

U. J. D.

HEIDELBERGAE.
SUMTIBUS J. C. B. MOHRII.

MDCCCLX.

e

CHNEN

A

Cotr M5377m

MAY 12 1921

Viris doctissimis eruditissimisque

nec non

avunculis dilectissimis

Eduardo Souchay et Carolo Jeanrenaud,

u. j. dd.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Proœmium.

Jus criminale jam apud antiquissimos populos, et apud

ipsos Romanos, eam praecipue rationem puniendi secutum est, ut, quod corporeae hominum naturae consonum magis videatur esse, irae et ultioni offensi satisfiat. *) Longe vero aliud fuit ingenium doctrinae Christianae, quae cum ad omnem hominum vitam et naturam ordinandam sese pertinere profiteatur, tum hac quoque in disciplina plurimum valens, divinam gratiam perdi non posse nequitia humana ideoque puniendum esse voluit, ut peccatores emendentur atque in gremium salutis redeant. Itaque primis seculis, ex quo Christi praecepta **) 米*) omnem antiquitatis rationem funditus subverterent, omnes poenae ecclesiasticae censurae erant; (ut posteriorem verbi significationem usurpem) poenae nimirum medicinales. ***)

*) Mejer: De diversitate summorum poenae principiorum et in jure Romano et apud Gratianum obviorum. Gött. 1841. p. 21 sqq. Tamen et aliam rationem adumbratam esse non infitior. Seneca, De clem. I. c. 22.

**) Math. V. 38 sq.

***) Contrariam sententiam defendit B. Schilling: Der Kirchenbann. Leipzig 1859. pag. 116. Qui jam a Canonibus Apostolorum poenam mere sic dictam introductam esse dicit, cum pateat ex Canone 23. excommunicationem et in certum tempus irrogatam esse. Attamen vim specialem poenae vindicativae non eo consistere invenimus, ut in certum quoddam tempus puniatur, sed ut, spe emendationis pro nihilo habita, `puniantur et non contumaces. Quis vero est, qui Can. 23: „Laicus, qui se ipsum mutilavit per tres annos a communione ejicitor, puta qui ipse vitae suae ponit insidias" eam rationem inesse sustineat, ut de emendatione criminosi prorsus desperetur? Quinimmo tribus annis elapsis contumaciam ejus

« ÖncekiDevam »