Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ར.

Quaenam forma in praemittenda monitione servanda sit.

Jam vero secundum praeceptum Domini usu receptum est, ante censuram semel, iterum, atque tertio criminosum admoneri, quamvis neque verba allegata accurate id exprimere videantur, neque congruere videatur sententia Pauli contra haereticum cum tali consuetudine. *) Quoniam autem trina ista admonitio satis erat ad probandam contumaciam, hine competens et canonica dicta est. **)

Quid vero cum nec locus nec tempus plenius deliberandi consilium patiantur; utputa, si paratae sint partes ad arma et ad monitionem Episcopi supervenientis nolint a pugna desistere. ***) Cujusmodi difficultates perspiciens Romanique fortasse juris exemplum ante oculos habens †) synodus Lugdunensis sub Gregorio decimo habita, unam sive peremtoriam pro tribus admonitionibus judicibus permisit hisce verbis +†): ,,Statuimus quoque ut inter monitiones, quas ut canonice promulgetur excommunicationis sententia statuunt jura praemitti, judices sive monitionibus tribus utantur, sive una pro omnibus, observent aliquorum dierum competentia intervalla, nisi facti necessitas aliter ea suaserit moderanda." Temere autem judices „peremtorio" illo, loco trinae admonitionis uti non debent; quam rem fusius tractat Ugolinus. +) Nam solummodo, cum necessitas vel jura aliud constituant, ubi periculum sit in mora, vel monendus nimis terribilis monenti, „peremtorium" adhiberi posse ait, Romanumque tandem pontificem

[ocr errors]

*) De quo vide supra. sub II. Forma illa trinae admonitionis tam parvi momenti videtur esse, ut et alius admonendi ordo a Sylvestro papa olim servatus commemoretur: in c. 2. C. 5. q. 2. Quinquies admoneri vult.

**) Cavall. Inst. Cap. 35. §. 17. Glossa ad Cap. 48. X. De Sent, exc.

***) Fagnani, Comm. ad C. Sacro 1. Gonzalez Tellez, Eodem.

+) 53 Dig. 42. 1.

+) 9 De sent. exc. In VI. 5. 11.

ttt) Ugolinus 1. c. p. 259.

affert quasi juri trinae monitionis non subjectum. *) Verum enim vero hac in re prudentiae et cautioni judicum omnia permissa esse, cum difficile sit, omnes casus, qui „necessitatem juris aut facti" contineant, enumerare, regulamque certam constituere, neminem effugit. Animadvertendum quoque est, in textu cap. 9 cit. nullam causam postulari, ut hoc modo fieri possit admonitio una pro trina, sed generatim et absolute concedi.**) Cum autem statuatur cap. 9 cit. ut plurium dierum intervalla intercedant, paullatim invaluit doctrina, duos ***) saltem dies inter ordinarias admonitiones, sex vero criminoso concedendos esse, si peremptorie admoneatur. Nam partim contumacia delinquentis, termino ei concesso, frustraque elapso, magis apparebit, partim et spatium habebit vel ad satisfactionem praestandam vel ad defensionem proponendam. †) Quapropter cum ter eodem tempore moneatur, veluti: „solve. solve. solve." ea canonica monitio vocari nequit. ††)— Forma vero usitatissima admonitionis erit haec „Monemus te Titium, ut intra 6 dies, quorum tibi duos pro prima, duos pro secunda, duos denique pro tertia monitione damus, Sejo satisfacias;" quamquam et ita admoneri posse constat, ut Titius primo simpliciter, ut intra duos dies solvat, duobus autem diebus elapsis iterum, ac tertio moneatur. Talem autem monitionem in scriptis fieri debere tradunt, quae causam contineant, ob quam reus censura astringatur. +++) Quae cum in 'nullo textu inveniam, tum et ideo perversa esse existimaverim, quia si sit sermo de causa, quae est ipsa materia admonitionis, per se notum erat; quomodo enim aliter admonitio fieri potest? Si vero sit sermo de causa, quae moveat judicem ad sententiam

[ocr errors]

*) Suarez, Disd. III. Sect. VIII. n. 7: Non solum lege trinae, sed omni admonitionis praecepto eum solutum esse dicit. „Tenebitur Pontifex hoc jure sicuti in universum legislator suis legibus obligari potest."

**) Suarez, Disp. III. S. IX. n. 2.

****) c. 40. De Regulis juris. In VI. 5. 12.

+) Reiffenstuel, V. tit. XXXIX. n. 24.

++) Ceterum totaliter omitti omne intervallum sive admonitionem non posse, argumento est vox illa in textu cap. 9: „moderanda." Suarez 1. c. n. 3, 4, Ugol. pag. 260.

ttt) Schmalzgrueber, V. tit. XXXIX. n. 28.

ferendam, non intelligo, cur detegenda sint, quae saepe numero secreta manere debeant. *) Sed cavendum erit judici ne nomen criminosi neve comminationem censurae ipsius in scriptis omittat, quippe quae magnopere peccatorem movere possit, ignorantem persaepe tam severe se punitum iri. Obstat quidem locus jam supra cit. Paul. 1 Cor. 5. Quamvis enim verisimile sit, illi censurae admonitionem praemissam esse, tamen eam comminationem ipsius excommunicationis continuisse, nusquam reperitur. Attamen jam hoc non esse de necessitate ita, ut nulla ratione possit Ecclesia aliter uti sua potestate absoluta" demonstravimus. **)

Personaliter vero admonere debemus, quem excommunicare aliave censura irretire volumus; tum quia de maximo criminosi praejudicio agitur, tum quia non nisi communicatione cum peccatore ipso habita contumacia ejus cognosci potest. ***) Solet tamen excipi:

I. criminosus cum latitet, aut quovis alio modo rigorem legis effugiat. Tum enim in domum ejus admonitionem mitti sufficiet. Quod si domicilium non habeat, ad ecclesiae valvas admonitio affigatur oportet.

II. cum jam antea rite admonitus sit;

III. cum admonitio ad domum facta pervenerit postea ad notitiam criminosi. Nam certo certior fieri non potest. IV. cum male absolutus sit, et agatur de reincidentia, sat erit, ut ad domum criminosi citetur.

V. cum censura generalis contra personas, quae hoc vel illud commiserint, feratur, sat erit, quod admonitio fiat in aliquo loco publico. †)

Personaliter autem peccatori admonitionem insinuatam esse antea duo saltem testes idonei++) firmare debebant.

*) Suarez, Disp. III. Sect. XI. n. 3.

**) Suarez 1. c. n. 8. 9.

***) Couarruvias, in const. alma mater I. §. IX. num. 4 sq. Quamvis et hoc in nullo textu praescriptum reperiatur. Suarez 1. c.

+) Couarr. 1. c. Reiffenstuel, T. V. tit. XXXIX. n. 25. Schmalzgrueber, V. XXXIX. num. 29. Suarez 1. c. 5. 6.

++) c. 48. X. De sent. exc. 5, 39.

vero

Quam solennitatem postea antiquatam esse van Espenius dicit, *) tum quia admonitione in scriptis facta alio testimonio opus non erat, tum quia latioribus praesertim temporibus admonitio per edictum una cum citatione fieri coepit. Quid? has omnes solennitates ad formam monitionis necessarias, vel unam tantummodo earum judex cum neglexerit? Profecto ab ingressu Ecclesiae et divinis Officiis ipso jure per mensem suspenditur, et si illo tempore Divinis se ingesserit, irregularis fieri debet, **) Itaque eadem poena manet eum, qui unam tantummodo solennitatem in forma monitionis servandam omittat, quae eum, qui admonitionem prorsus praetermiserit. De qua re nunc latius fusiusque tractabimus.

VI.

Utrum censura sit valida monitione non praemissa?

Principio igitur, cum de sanctione admonitionis agatur, inter monitionem canonicam sive trinam et inter peremtorium illud cap. 9. cit. In VI. distinguendum erit.

I. Etenim canonica monitione non praemissa, censurae sententia, quamvis injusta, nihilominus erit valida. Judex fortasse tum punietur, qui nimio studio permotus trinam monitionem neglexerit, censura tamen sine dubio reus irretitur. ***) Nam cum pateat ex verbis Cap. 48. X. De sent. exc.: quod si contra praesumpserint, etiamsi (alias) justa fuerit sententia, ingressum ecclesiae per unum mensem noverint sibi esse interdictum" sententiam absque competenti monitione latam injustam tantum esse, ponderanda esse in Cap. 9. De sent. exc. In VI. verba: si sine monitione promulgare praesumpserint, injustas sententias esse" glossa dicit. †) Cavit profecto In

*) Tractatus de Censuris, Cap. III. §. 3.

**) Nisi fuerit Episcopus. Schmalzgrueber, L. c. C. 1. In VI. De Sent,

excom.

***) Schmalzgrueber, V. tit. XXXIX. n. 27.

+) Glossa ad C. 9. cit.: Injustas, inquit, non nullas.

nocentius quartus ne voce „nullas" uteretur. Qua in re consentiunt fere omnes Canonistae. *) Duas vero exceptiones, neque eas quidem generales, afferunt, ubi trina monitione omissa, non solum judex injustus puniatur, verum etiam irrita prorsus, nullaque sententia reddatur.

a. Judex delegatus, cum alia quam trina monitione in censuris ferendis uti vetetur, mandatum certe excedere videtur, qui peremtorium loco trinae monitionis adhibet. Nihil autem facit, qui nullam potestatem habens nisi concessam a delegante, mandatum excesserit. Testis est Innocentius III, **) qui processum contra formam rescripti factum, irritum esse hisce verbis denuntiat: „Dictum insuper scholasticum et conjudices suos invenimus minus provide processisse. Cum enim in litteris nostris eisdem principaliter mandaretur, ut ad praedictam ecclesiam personaliter accedentes personae idoneae administrationem committerent Abbatiae, cui ad opus ejus fierit hincinde resignatio subtractorum: ipsi formam mandati Apostolici transponentes illo capitulo praetermisso, de aliis articulis inordinate plurimum cognoverant: propter quod processum ipsorum contra nostri formam rescripti, ac juris ordinem attentatum, irritum decernimus atque inanem, ideoque mandamus, quatenus G. et quibusdam aliis sororibus ecclesiae (sicut justum fuerit) restitutis, et formam mandati nostri exacta diligenter observata, in negotio ipso ratione praevia procedatis." Qua de causa censurae sententia, quam absque trina monitione, judex sub praedicta clausula delegatus feret, nulla omnino erit. ***)

b. Sequitur, quod secundum aliam Innocentii IV in concilio Lugdunensi constitutionem +) episcopus, qui participantem cum excommunicato ab eo, excommunicare++) velit, semper trina monitione uti jubetur. „Statuimus" inquit „ut nullus judicum participantes cum excommunicatis ab eo, in

*) Avila, Pars II. Cap. V. disp. I. dub. 9. Couarr., c. alma mater, p. 1. §. 9. num. 7. Suarez, Disp. III. Sect. XII. Schmalzgrueber, l. c. n. 26. etc. **) c. 22. X De rescriptis 1. 3.

***) Suarez, Disp. III. Sect. XII. n. 6.

+) c. 3. De Sent. Exc. In VI.

++) scil. excommunicatione majore afficere.

« ÖncekiDevam »