Sayfadaki görseller
PDF
ePub

verendum est, ne monitionem clerici unice in ipsorum utilitatem ex arbitrio cujusvis adhibeant, atque summopere desiderandum est, ut doctrina ad pristinam simplicitatem reducatur reformeturque.

VIII.

De reformatione cap. 3. Sessionis XXV Concilii
Tridentini.

Itaque cum permulta vitia, quae lapsa demum ecclesiastica disciplina, paullatim increbruerant, reformari debere, minime quidem revolutione permutari permiscerique, patres Tridentini perspexissent, tum modum quoque procedendi in poenis ecclesiasticis ferendis mutandum, immanique judicum ecclesiasticorum arbitrio occurrendum esse censuerunt. Qua de re cap. 3. Sess. vigesimae quintae*): „quamvis excommu

vel adhuc existunt, auctoritate Apostolica coram hac fidelium multitudine copiosa monemus, ut ea nobis aut ei quem ad id duximus deputandum, intra quatuor mensium spatium a die datae publicationis praesentium numerandum cum integritate restituant et absignent: ac omnes et singulos scientes, ubi vel penes quos aliqua de dicto thesauro exstiterint vel existant, ut intra terminum supradictum nobis aut ipsi deputato nostro indicare studeant: aliaquin in omnes et singulos monitionis hujusmodi contemptores cujuscunque dignitatis, status vel conditionis exstiterint etiamsi patriarchali vel superiori aut alia quacumque praemineant dignitate ex nunc auctoritate praedicta exommunicationis sententiam promulgamus: mandantes illos per dioecesanos locorum et rectores paroecialium ecclesiarum civitatum et dioecesum earundem singulis diebus dominicis et festivis pulsatis campanis et candelis extinctis excommunicatos publice nunciari: processuri ad graviora nihilominus contra eos, nec non et contra civitates universitates et singulas personas quascunque sicut protervia ipsorum exegerit et viderimuse expedire..... Ut autem hujusmodi monitio ad communem omnium notitiam deducatur, chartas sive membranas monitionem continentes eandem in ecclesia Avignion. appendi vel affigi ostiis ejusdem ecclesiae faciemus; quae monitionem ipsam suo quasi sonoro praeconio publicabunt: ita quod omnes, quos monitio contingit, nullam postea excusationem praetendere possint, quod ad eos talis monitio non pervenerit vel quod ignoraverint eandem." Johanni, videlicet, vigesimo secundo monitio nil nisi instrumentum securitatis ecclesiasticae fuisse videtur.

*) Sacros Concilii Tridentini Canones et Decreta ed. Gallemart 1672.

nicationis gladius, nervus sit ecclesiasticae disciplinae et ad continendos in officio populos valde salutaris sobrie tamen magnaque circumspectione exercendus est: cum experientia doceat, si temere aut levibus ex rebus incutiatur magis contemni, quam formidari et perniciem potius parere quam salutem. Quapropter excommunicationes illae, quae monitionibus praemissis ad finem revelationis, ut ajunt, aut pro deperditis seu subtractis rebus ferri solent, a nemine prorsus praeterquam ab Episcopo decernantur et tunc non alias, quam ex re non vulgari, causaque diligenter ac magna maturitate per Episcopum examinata quae ejus animum moveat, nec ad eas concedendas cujusvis saecularis etiam Magistratus, auctoritate adducatur sed totum hoc in ejus arbitrio et conscientia sit positum: quando ipse pro re, loco, persona aut tempore eas decernendas esse judicaverit.*) In causis vero judicialibus mandatur omnibus judicibus Ecclesiasticis, cujuscunque dignitatis existant, ut quandocunque executio realis vel personalis in qualibet parte judicii propria auctoritate ab ipsis fieri potest, abstineant se tam in procedendo quam definiendo a censuris Ecclesiasticis seu interdicto: sed liceat eis, si expedire videbitur, in causis civilibus ad forum Ecclesiasticum quomodolibet pertinentibus, contra quoscunque etiam laicos per multas pecuniarias, quae locis piis, ibi existentibus, ipso quod exactae fuerint, assignentur, seu per captionem pignorum personarumque districtionem, per suos proprios aut alienos executores faciendam, sive etiam per privationem beneficiorum, aliaque juris remedia procedere et causas definire. Quodsi executio realis vel personalis adversus reos hac ratione fieri non poterit, sitque erga judicem contumacia, tunc eos etiam anathematis mucrone arbitrio suo praeter alias poenas

eo

**Ut concessio literarum monitorialium obtineatur quinque concurrere debent: 1. Nominatim contra testes non conceduntur ratione formae, nisi praevia diligentia de exequendo realiter vel personaliter.

II. Res, pro qua hae literae conceduntur exigui momenti non debet esse.
III. Monitorium debet continere clausulam justificativam.

IV. Adversarius certus non esse debet.

V. Literae tales in subsidium, deficiente, alia probatione, dantur. Quibus omnibus tacite inesse vituperationem Johannis XXII existimaverim.

ferire poterit. In causis quoque criminalibus, ubi executio realis vel personalis. ut supra, fieri poterit, erit a censuris abstinendum, sed si dictae executioni facile locus esse non possit, licebit judici hoc spirituali gladio in delinquentes uti, si tamen delicti qualitas, praecedente bina saltem monitione etiam per edictum, id postulat. Nefas autem sit saeculari cuilibet Magistratui prohibere ecclesiastico judici, ne quem communicet, aut mandare, ut latam excommunicationem revocet sub praetextu, quod contenta in praesenti decreto non sint observata, cum non ad saeculares, sed ad Ecclesiasticos haec cognitio pertineat. Excommunicatus vero quicumque, si post legitimas monitiones non resipuerit, non solum ad Sacramenta et communionem fidelium ac familiaritatem non recipiatur: sed si obdurato animo, censuris annexus in illis per annum insorduerit, etiam contra eum, tanquam de haeresi suspectum procedi posse." Synodus igitur Tridentina duas saltem monitiones praemittendas esse censurae statuit. Qua re derogari juri cap. 9. De sent. exc. In VI. patet; atque cum trinam monitionem ordinarie diutius non esse necessariam. tum peremtorium illud, secundum Romanum quidem usum introductum, sed valde periculosum, penitus tolli. Intervallum vero saltem trium dierum interponi inter binam illam, sive Tridentinam monitionem notes. *) Item ex concilio sufficere monitionem per edictum, cum tamen de jure vetere debeat fieri personaliter, nisi in quinque casibus, de quibus supra egimus. **) Omissa autem bina illa monitione Conc. Tridentini, sententiam nullam, vel injustam tantummodo fore censebimus? Etenim patet Reformationem cap. 3 cit. et ad sanctionem admonitionis plurimum valere. Consentire vero videtur cum tota illius cap. 3. natura, quod prohibeat ne temere excommunicationis gladius stringatur, ut severissimae poenae judicibus, ira et studio incitatis, imponantur. Qua porro re judex adeo plectetur atque percutietur, ira inprimis odiumque in criminosum cum subsit, quam praecepto: sententiam illam absque solennitate binae monitionis latam nullam omnino esse.

*) Fagnani, Comm. ad Cap. Tua nobis: De testamentis. num. 9, **) Fagnani, Comm. ad Cap. Sacro. num. 19,

Quapropter bina monitione omissa sententia erit nulla. - Confirmatur resolutionibus Congreg. Card. *) Cum igitur distinctio veteris juris inter monitionem canonicam et peremtoriam, atque inter sententiam injustam ac nullam hoc capite plane tollatur, id tantummodo servandum erit de vetere jure, ut in duobus praedictis casibus, quando trina admonitio expressa juris sententia praecepta sit, **) hodie quoque trina admonitio adeo sit necessaria, ut, ea omissa, sententia nulla fiat. Quippe constitutiones ante concilium Tridentinem a Pontificibus Romanis latae minime, si severae essent, infirmari, sed eae, solummodo, quae suavius atque indulgentius dicta essent, exacui debebant.

Conclusio.

Restat, ut de conventionibus nostris diebus inter pontificem Romanum et inter varios Germaniae principes factis, pauca afferamus. Quas diligenter pervolventes, nihil fere reperimus, quod ad illustrandam seu mutandam doctrinam nostram de monitione juris Canonici vim quandam haberet. Etenim si jurisdictionis ecclesiasticae criminalis mentio fit, solet repeti, quasi axioma; poenis adversus clericos, censuris adversus laicos utendum esse; quod ad rem nostram parum spectare videtur. ***) Quapropter et hodie doctrina nostra

* Canones et decreta Conc. Trid. ex editione Romana a MDCCCXXXIV repetiti. Lips. 1853. Assumpto socio F. Schulte edidit A. Richter. cf. Resolutio 5. 6 ad cap. 3. Sess. XXV.

**) cf. supra sub V.

***) Concordatum bavaricum art. XII d): In clericos reprehensione dignos aut honestum clericalem habitum eorum ordini et dignitati congruentem non deferentes, poenas a sacro concilio Tridentino statutas, aliasque, quas convenientes judicavimus, salvo canonico recursu, infligere eosque in seminariis aut domibus ad id destinandis custodire: censuris quoque animadvertere in quoscunque fideles ecclesiasticarum legum et sacrorum canonum transgressores.

Concordatum Austriacum art. XI: „Sacrorum antistibus liberum erit, in clericos honestum habitum clericalem eorum ordini et dignitati congruentem non deferentes, aut quomodocunque reprehensione dignos poenas a sacris Canonibus constitutas et alias, quas ipsi Episcopi convenientes judicaverint, infligere. Idem

eadem prorsus est, de qua sanctum concilium Tridentinum statuit.

[ocr errors]

cum

Verum enim vero de censurarum ipsarum ratione, permultum hinc et illinc disputetur, multique sint, qui excommunicationem et inprimis interdictum, cujus naturam, mixtum illud tantummodo ante oculos habentes, penitus ignorant quasi inventionem hierarchiae pontificalis detestentur; hoc loco Lutherum ipsum commemorasse sufficiet, qui excommunicationem procul dubio servandam esse dixerit. *) Quae enim ratio est, cur jus, quo nulla non societas privata fruatur; excludendi homines nequam, qui diutius legibus nullo pacto obtemperaturi malam famam societati ipsi parturi sint - ecclesiae tantummodo denegetur? Quemadmodum autem omnem societatem, quae jure illo exclusionis a civitatis rectoribus sibi concesso, perversum in modum utatur, male agere puniendamque esse existimamus, ita et ecclesiam summa ope niti decet, ne legitimam in poenis contra laicos vel contra clericos ferendis viam deserat; cum poenae tales permagnam, non solum in rebus ecclesiasticis, sed etiam in rebus civilibus, vim habeant. **) Qua in re ingens periculum subesse animadvertendumque esse, ne jurisdictio civilis quid detrimenti capiat, quis est, quin videat? Profecto vero jurisdictio ecclesiastica, ideo a jurisdictione civili longissime sese discrepare gloriatur, quod ecclesia poenas emendationis causa imponens, nonnisi invita ad puniendum accedere potest, nunquam praesertim in modum vindictae; nulla contumaciae ratione habita, nulla inquisitionis, nulla denique admonitionis. Quodsi ad

w

nullatenus impedientur, quominus censuris animadvertant in quoscunque fideles legum et Canonum transgressores."

Mirum certe videtur, quod civitatis rectores his constitutionibus magnopere jurisdictionem civilem infirmari, non intellexerunt.

*) Quamobrem diu Lutherani excommunicationem retinuerunt, retinuerunt insuper trinam illam monitionem, quamvis diversam a monitione juris Canonici. Nam admonitio a parocho solo facta, deinde coram duobus aut tribus testibus e communione repetita, praecedere sententiam debuit. cf. Richter's Kirchenrecht. §. 213. 1.

**) Prohibitionem, puta, sepulturae christianae, communicationis cum excommunicationis, infamiam, denique, quandam civilem, quae poenam ecclesiasticam, quasi umbra, sequi solet.

« ÖncekiDevam »