Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Boehmer*) invehitur in doctrinam prorsus novam, et in cerebro scholasticorum non antiquitatum peritia, sed fecibus corruptarum doctrinarum imbuto, natam. Sed quaero, differentia illa inter censuras poenasque fundamentali existente, num melius fuerit eam detegere planeque operire, quam diutius tacere, tacendoque perturbationi fovere, quae judices, mehercle, magis expeditura sit, quam judicandos? De propriis vero notis et characteribus poenarum ecclesiasticarum mere sic dictarum et censurarum, quamquam inter omnes decretalium interpretes et theologos scholasticos non convenit, communior tamen et receptior sententia ita habet, poenam ecclesiasticam vindicativam in punitionem et vindictam criminum, censuram vero in emendationem et medicinam imponi, item illam natura sua perpetuam esse, hanc vero, utpote in emendationem impositam, ab ecclesiastica potestate jure ordinario, contumacia peccatoris fracta, tolli posse. Quaerenti igitur, quid sit censura ecclesiastica minime sola partitione, ut Innocentius III, **) ansam disputandi dabimus, utrum adaequate et complete omnes species censurarum hic relatae fuerint, sed censuram eam esse poenam spiritualem respondebimus, cujus finis et scopus sit medicinalis.

con

Quae cum ita sint, in censuris vel poenis medicinalibus ferendis summopere respiciendum esse animum criminosi, antequam crimen perpetraverit, patet; dignoscendumque, tumacia num adsit. Etenim eum, quem poena emendare volumus, psychologica quaedam experientia non prius poena afficiendum esse nos docet, quam poena re vera, ut ita dicam, dignum sese esse, contumacem nimirum se ostenderit. Graves hinc nascuntur differentiae inter poenam vindicativam et censuram quoad modum procedendi. Poenam enim ecclesiasti

*) Jus ecclesiasticum lib. V. tit. XXXVII. De Poenis 13 sq. Nec non, quamquam remissius, Joh. Morinus: De disciplina in administratione sacramenti poenitentiae. lib. VI. cap. 25. 12.

**) c. 20. X. De Verb. signif. Quaerenti, quid per censuram ecclesiasticam debeat intelligi, cum hujus modi clausulam in nostris literis apponimus, respondemus, quod per eam non solum interdicti, sed suspensionis et excommunicationis sententia valeat intelligi, nisi judex discretus, rerum et personarum circumstantiis indagatis ferat, quam magis viderit explicare.

cam, gladium, sis, spiritualem*) tam terribilem esse homini vera Christiana fide imbuto, Canonistae existimant, ut profanari debeat, cum cadat nonnisi in contumacem. Judices igitur nihil antiquius habento, quam de contumacia illa in censuris ferendis necessaria cognoscere. Inesse vero criminoso talem contumaciam, judicare qui possunt nisi antea animum ejus quasi tentaverint, quaesierintve, num penitus obduratus sit? Itaque admonitio quadam praecedere sententiam censurae debet, qua num vere contumax peccator sit demonstretur. Cujus regulae originem altius repetentes jam inde a temporihus, quibus christiana religio nata est, oriemur, principioque in omnibus poenis institutam paullatim interpretationibus exceptionibusque ita infirmatam esse, ut raro tantummodo locum habeat, ostendemus.

I.

De origine monitionis canonicae.

Dubium igitur non est, morem praemittendae trinae monitionis ad nos ex traditione Apostolica **) dimanasse in sequentibus Christi ***) verbis fundata: „Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quodsi non audierit eos, dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." Clementius profecto, consonumque magis cum indole ac natura poenae medicinalis excogitari quid non poterat! Etenim ante omnia correptione fraterna animus peccatoris tentandus erat, atque qui in fratrem peccantem extrema experiri et coram ecclesia eum arguere vult, antea iterum atque iterum eum cohortari familiari

* Cypriani Epist. LXII ad Pomp.

**) van Espen. Part. III. tit. XI. De Poenis. c. 1. Ejusdem Tractatus de censuris. c. III. §. 2.

***) Matth. 18. v. 15-18.

que colloquio ei ostendere debet, se non suo commodo inservire, sed ejus salutem spectare. Accedebunt privatae multae rationes, quas postea judex unice peccatum ante oculos habens, ne flocci quidem pendebit. Jam vero privatam hanc monitionem primis saeculis, arcta adhuc omnium Christianorum communione plurimos movisse et ad rectam viam reduxisse credibile est. Qua spreta minime de peccatoris emendatione desperandnm erit, sed duo alii ex ecclesia cohibendi erunt; quos cum primo fllo adhortatore consentire audiens, peccator, illum haudquaquam sine causa, individuam fortasse sententiam suumque commodum secutum, admonuisse intelliget. Deinde id quoque tendere secundam illam cohortationem patet, ut personae adhibitae testimonium possint reddere de peccatoris, quem non poeniteat, repugnantia, si forte delatio ad antistites ecclesiasticos necessaria fiat.*) Quid vero secundam quoque, quamvis ponderandam, admonitionem, criminosus cum contemnat? contemnat tandem admonitionem ecclesiae? Multi profecto erunt qui verba illa: ἔστω σοι ὥσπερ ὁ ἐθνικὸς καὶ ὁ τελώνης“ nullo modo ecclesiae vim a Christiana communione excludendi tribuisse neque: ἔστω σοι“ idem esse atque: „ἔστω τῇ ἐκκλησίᾳ" contendant, ita ut singuli hoc loco jubeantur, si quis injuriam agnoscere vel reparare nolit, viam inter Christianos quidem inusitatissimam ingredi, solum praeterea contra injurias ethnicorum et publicanorum remedium, nimirum actionem in foro ordinario civili instituere. Quae cum ad controversias inter catholicam ét evangelicam fidem nimis spectare videantur, in medio relinquamus. Hoc autem procul dubio nobis esse apparet, verbis illis citatis Christum minime Judaeorum quandam opinionem complexum esse, quorum consuetudo publicanos et ethnicos fugiendi et contemnendi vana admodum a Christianis habetur. Qui error Schillingii. **). Jam vero, ut verbis citatis, sequentibusque inprimis: „Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram erunt soluta et in coelo" excommunicationem aliasque poenas

*) C 4. X. de test. 2. 20.

**) Der Kirchenbann" 1. c. pag. 106 sq.

ecclesiasticas institutas esse concedamus, tamen cum sciamus Christum ab omni falso sectuariorum odio recessisse humanique nihil a se alienum putasse; verbis illis nihil aliud praefiguratum esse volumus adumbratumque, quam finem et scopum excommunicationis omnisque poenae ecclesiasticae medicinalem esse.*) Etenim de salute et correctione publicanorum et Ethnicorum Christum neutiquam desperasse, quot testimonia et exempla probant! -Tribus igitur admonitionibus, duabus quidem privatis, tertia coram congregatione communionis, pro nihilo habitis, Christus peccatorem tanquam contumacem et incorrigibilem poenae ecclesiasticae vinculo astringendum, eamque poenam medicinalem esse vult. Qui vero procedendi modus ex apostolorum sententia in ecclesia observandus sit, celeberrimus iste de haereticis locus probare videtur. Etenim Paulus si scribit **): „aiqetinòv äveоwлоv μετὰ μίαν καὶ δευτέραν νουθεσίαν παραιτοῦ manifesto admonitionis priora stadia designat. Quod autem duabus cohortationibus, tertio procedendi rationis stadio plane neglecto, totum in haereticum procedendi modum solutum esse statuit, mirum videri potest.***) Sed haereticus nisi privatis illis duabus admonitionibus permotus perversitatis viam relinquat, judicium certe christianae communionis quam deserturus est, magni haudquaquam aestimabit. Quamobrem inutilis, ne dicam perniciosa, tertia ecclesiae admonitio Paulo apparere debuit. Primis igitur seculis praeceptum trinae admonitionis, vel admonitionis saltem, generaliter in omnibus poenis ecclesiasticis fundatum esse constat. Quae cum ita sint, mirari non possumus, quod et in depositione, quam

*) Tantum autem abest, ut is, qui emendatus sit, ei, qui laesus sit, detrimentum delicto illatum non sarciat, ut quantum possit damnum expleat et compenset. **) Tit. III. 10.

***) Avila: de censuris eccles. Pars II. disp. I. dub. VII sq. Confirmantur haec exemplo Noeti haeretici, qui anno 245 p. C. n. docendo Chrístum et patrem ejus eandem esse personcm, magnam ciebat perturbationem. cf. Mansi Conc. Τ. Ι. p. 789 sq. : οἱ πρεσβύτεροι προσκαλεσάμενοι αὐτὸν ἐξήταζον περὶ τούτων ἁπάντων ὁ δὲ τὰ πρῶτα μὲν ἠρνεῖτο ἐπὶ τοῦ πρεσβυτερίου ἀγόμενος ... καὶ ὡς ἐν τούτοις ἔμενεν ἐξέωσαν αὐτὸν τῆς ἐκκλησίας αμα tois loinois. cf. Hippolytus contra Noetum. n. 1. (Opera ed. Joh. a Fabricius. Hamb. 1716. vol. II. p. 6.)

...

postea in modum poenae vindicativae imponi inveniemus, *) hanc regulam locum habere Canones Apostolorum dicant; Qua de re Can. 30**): „Si quis Presbyter proprium aspernatus Episcopum seorsum conventicula egerit et altare erexerit, cum de nullo crimine Episcopum in pietate ac justitia condemnarit, deponitor, quasi qui principatum ambiat: tyrannus enim est. Consimiliter et reliqui clerici, qui suum illi calculum opponunt: laici vero a communione segregantor. Atque haec post unam et item alteram ac tertiam Episcopi exhortationem fiunto." Inde patet ecclesiam correptionem illam fraternam ac privatam diutius non retinuisse, singulisque solummodo permisisse ut praeceptum cohortationis fraternae, antequam lites ad judicem ecclesiasticum deferrent, sequerentur. Attamen ipsam ecclesiam trinam monitionem, antequam judicaret, praemittere. Quam doctrinam ad intimam Christianae religionis indolem pertinere, ideoque semper servandam esse sequentium quoque saeculorum legislatio censuit, extatque relatio sacrae synodi Ephesinae ad religiosissimos Imperatores de Nestorii depositione, quae Canones Apostolorum in memoriam nobis revocat. Cujus verba sunt haec***): „Cum ex Nestorii praedicatione et doctrina a.sanctorum patrum et sanctissimorum apostolorum traditione prorsus aliena exorta fuisset perturbatio non solum in magna illa civitate, verum etiam in toto terrarum orbe, vestra majestas sanctas ecclesias turbari fideique et verae pietatis dogmata adulterari non est passa: verum ex omni metropoli piissimos metropolitanos, qui Episcopos adducerent et aliquos aliarum civitatum episcopos ad diem Pentecostes convenire jussit, quod utique temporis spatium ad eum conventum satis futurum videbatur. .... Vigesimo secundo die mensis Junii secundum Romanos congregati sumus, cum pridie per religiosissimos quosdam episcopos admirabilem illum Nestorium, ut nostro consessui sese adjungeret, pietatisque et fidei examinationi una nobiscum interesset, rogavissemus, nullumque ab eo re

*) Schilling 1. c. pag. 37. 38. Nisi excipias communionem peregrinam" quae vocatur.

**) Harduin: Acta Conc I. p. 15. ***) Harduin l. c. I. p. 1439 sq.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »