Sayfadaki görseller
PDF
ePub

X-

DE

MONITIONE CANONICA.

DISSERTATIO INAUGURALIS

QUAM CONSENSU ET AUCTORITATE AMPLISSIMI JURE CONSULTORUM

ORDINIS IN ALMA LITTERARUM UNIVERSITATE RUPERTO-CAROLA

SCRIPSIT

C. MENDELSSOHN-BARTHOLDY,

U. J. D.

HEIDELBERGAE.

SUMTIBUS J. C. B. MOHRII.

MDCCCLX,

CHAN

Cote 15377m

MAY 12 1921

Viris doctissimis eruditissimisque

nec non

avunculis dilectissimis

Eduardo Souchay et Carolo Jeanrenaud,

u. j. dd.

hunc libellum academicum

pio animo

dicat

auctor.

Proæmium.

Jus criminale jam apud antiquissimos populos, et apud

, ipsos Romanos, eam praecipue rationem puniendi secutum est, ut, quod corporeae hominum naturae consonum magis videatur esse, irae et ultioni offensi satisfiat. *) Longe vero aliud fuit ingenium doctrinae Christianae, quae cum ad omnem hominum vitam et naturam ordinandam sese pertinere profiteatur, tum hac quoque in disciplina plurimum valens, divinam gratiam perdi non posse nequitia humana ideoque puniendum esse voluit, ut peccatores emendentur atque in gremium salutis redeant. Itaque primis seculis, ex quo Christi praecepta **) omnem antiquitatis rationem funditus subverterent, omnes poenae ecclesiasticae censurae erant; (ut posteriorem verbi significationem usurpem) poenae nimirum medicinales. ***)

[ocr errors]

*) Mojer: De diversitate summorum poenae principiorum et in jure Romano et apud Gratianum obviorum. Gött. 1841. p. 21 sqq. Tamen et aliam rationem adumbratam esso non infitior. Seneca, De clem. I. c. 22.

**) Math. V. 38 sq. ***) Contrariam sententiam defendit B. Schilling: Der Kirchenbann. Leipzig 1859. pag. 116. Qui jam a Canonibus Apostolorum poonam mero sic dictam introductam esse dicit, cum pateat ex Canone 23. excommunicationem et in certum tempus irrogatam esse. Attamen vim specialem poenae vindicativae non eo consistere invenimus, ut in certum quoddam tempus puniatur, sed ut, spo emendationis pro nihilo habita, “puniantur et non contumaces. Quis vero est, qui Can. 23: „Laicus, qui se ipsum mutilavit per tres annos a communione ejicitor, puta qui ipse vitao suae ponit insidias“ eam rationem inesse sustineat, ut de ennendatione criminosi prorsus desperetur? Quinimmo tribus annis elapsis contumaciam ejus

« ÖncekiDevam »