Sayfadaki görseller
PDF
ePub

NOMENCLATOR LITERARIUS

RECENTIORIS THEOLOGIE CATHOLICE

THEOLOGOS EXHIBENS

QUI INDE A CONCILIO TRIDENTINO FLORUERUNT

AETATE, NATIONE, DISCIPLINIS

DISTINCTOS.

TOMUS III.

EDIDIT ET COMMENTARIIS AUXIT

H. HURTER S. J.

S. THEOLOG. ET PHILOS. DOCTOR, EJUSDEMQUE S. THEOL. IN C. R.
UNIVERS, OENIPONT. PROFESSOR P. O.

CUM APPROBATIONE CELSISSIMI Et reverendISSIMI EPISCOPI BRIXINENSIS ET
FACULTATE SUPERIORUM.

OENIPONTE.

LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA.

THEOLOGIE CATHOLICE

SECULUM TERTIUM

POST CELEBRATUM CONCILIUM TRIDENTINUM.

FASCICULUS I. et II.

AB ANNO 1764-1800.

OENIPONTE.

LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA.

1883.
C

[blocks in formation]

607.

I. Theologia scholastica.

Seculum tertium theologiae catholicae post celebratum concilium tridentinum ingredimur, atque initio quidem theologiae scholasticae nonnisi reliquias colligimus, cum ea fere periisse dici possit in hac periodo. Rari enim sunt, qui quaestiones theologicas more tantum scholastico tractent: plerumque probationes prolixas addunt proprias theologiae positivae, quaestiones patrologicas et historicas interserunt, haereticorum objectiones diluunt, ut possint theologis sequentis sectionis haud immerito adnumerari. Ex italis in primis nominandus est Joannes Laurentius Berti 1). Natus est Laurentius 28. Maji 1696. Servavetiae, quod est oppidum Etruriae, parentibus humilis quidem, sed honestae conditionis. Annos natus 15 ordinem s. Augustini est ingressus, a quo tempore illius mens antea adeo obvoluta et velut obligata, ut vix legere didicerit, explicari et solvi coepit ita, ut mirantibus magistris laetissimos fecerit in philosophicis et theologicis disciplinis profectus. Nondum expleverat 22. aetatis annum, cum jussu majorum de rebus divinis ad populum dicere coepit non sine auditorum

1) Alius a Paulino Berti ejusdem O. S. Aug. lucensi, qui floruit sec. ineunte XVII., ediditque opera Aegidii romani, Venetiis 1617 in f.; Alberti M. theatrum omnium scientiarum artiumque i. e. opera omnia impressa et manu scripta in unum collegit, ib. 1613. in f.; quaestiones in 4 ll. sententiarum et quodlibeticas Scoti cum resolutionibus, ib. 1617. t. 6. in 8; tr. de monialibus, Placentiae 1616; Coloniae 1617. in f. Cf. Ossinger bibl. augustinianae p. 128.

Hurter, Theolog. t. III.

1

« ÖncekiDevam »