Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PARISIIS,

EXCUDEBANT FIKMIN DIDOT FRATRES, VIA JACOB, 56.

Clemens XIV, pope

PONT. MAX.

EPISTOLÆ ET BREVIA

SELECTIORA

AC NONNULLA ALIA ACTA PONTIFICATUM EJUS

ILLUSTRANTIA

QUÆ EX SECRETIORIBUS TABULARIIS VATICANIS

DEPROMSIT ET NUNC PRIMUM EDIDIT

AUGUSTINUS THEINER,

CONGREGATIONIS ORATORII ROMANÆ PRESBYTER,
CONSULTÓR SACRARUM CONGREGATIONUM INDICIS LIBRORUM PROHIBITORUM,

EPISCOPORUM ET REGULARIUM AC SANCTI OFFICII, SOCIUS
CONGREGATIONIS SPECIALIS DE IMMACULATA BEATE MARIÆ VIRGINIS CONCEPTIONE,

COLLEGII TAEOLOGORUM ARCHIGYMNASII ROMANI, ET ACADEMIE

PONTIFICI E ARCHÆOLOGIÆ, PRÆFECTUS COADJUTOR
SECRETIORIS ARCHIVI SANCTÆ ROMANÆ SEDIS, ETC., ETC.

PARISIIS,
APUD FIRMIN DIDOT FRATRES, BIBLIOPOLAS,

INSTITUTI FRANCIÆ TYPOGRAPHOS,

VIA JACOB, 56.

1852.

BX 1357 А2 T38

Sen hib
Exch.

Law Library

11-14-1930

PRÆFATIO.

Validissimis rationibus permoti consilium inivimus annales gloriosissimi pontificatus Clementis XIV Pontificis Maximi separatim edere ac vernaculo idiomate conscribere, quarum illa præcipua fuit, ut ita utilitati omnium magis consuleretur. Satis disseruimus hac de re in præfatione, quam ipsis annalibus præmisimus, quo fit ut supervacaneum omnino esset quæ ibi diximus denuo repetere.

Consilium hoc nostrum exigit et rationi rerum prorsus consentaneum esse videtur, ut singulare volumen quod dicunt Documentorum adornaremus, quæ mirifice faciunt ad corroboranda, quæ in annalibus Clementinis narravimus nec non ad degustandum magis magisque illum pietatis, mansuetudinis ac caritatis spiritum, quem omnes Clementis XIV

Pontificis Optimi Maximi epistolæ singulari quodam modo redolent, quique vere seraphicus dici potest.

Subjunximus denique alia quædam haud adspernanda documenta, quæ historiam istius temporis adprime dilucidant.

Utere itaque, humanissime lector, hac qualicunque documentorum supellectili, quæ tibi et Pontificis Opt. Max. et sui temporis imaginem summa fide depingunt.

Dabamus Romæ ex Museo Vallicelleano presbyterorum congregationis Oratori S. Philippi Nerii, Idib, februar. A. Dom. M DCCC.LII.

« ÖncekiDevam »