Sayfadaki görseller
PDF
ePub

No. I.

Sanctissimi in Christo patris, et domini nostri domini Pii, divind providentia, Papæ septimi constitutio qua Societas Jesu in statum pristinum in universo orbe catholico restituitur.

PIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, AD PERPETUAM REI

MEMORIAM.

Sollicitudo omnium ecclesiarum humilitati nostræ meritis licet et viribus impari, Deo sic disponente concredita, nos cogit omnia illa subsidia adhibere, quæ in nostra sunt potestate, quæque à divinâ Providentià nobis misericorditer subministrantur, ut spiritualibus christiani orbis necessitatibus, quantum quidem diverse, multiplicesque temporum, locorumque vicissitudines ferunt, nullo populorum et nationum habito discrimine, opportune subveniamus.

Hujus nostri pastoralis officii oneri satisfacere cupientes statim ac tunc in vivis agens Franciscus Kareu, et alii sæculares presbyteri à pluribus annis in amplissimo Russiaco imperio existentes et olim addicti Societati Jesu à felicis recordationis Clemente XIV. Prædecessore nostro suppressæ, preces nobis obtulerunt, quibus facultatem sibi fieri supplicabant, ut auctoritate nostrâ in unum corpus coalescerent, quo faciliùs juventuti fidei rudimentis erudiendæ, et bonis moribus imbuendæ ex proprii instituti ratione operam darent, munus prædicationis obirent, confessionibus excipiendis incumberent, et alia sacramenta administrarent: eorum precibus eo libentiùs annuendum nobis esse duximus, quod imperator Paulus primus tunc temporis regnans eosdem presbyteros impense nobis commendavisset humanissimis litteris suis die undecimâ augusti anni Domini millesimi octingentesimi ad nos datis, quibus singularem

suam erga ipsos benevolentiam significans, gratum sibi fore declarabat, si catholicorum imperii sui bono Societas Jesu auctoritate nostrâ ibidem constitueretur.

Quapropter nos attento animo perpendentes quam ingentes utilitates in amplissimas illas regiones, evangelicis operariis propemodum destitutas, essent proventuræ, quantumque incrementum ejusmodi ecclesiastici viri, quorum probati mores tantis laudum præconiis commendabantur, assiduo labore, intenso salutis animarum procurandæ studio, et indefessa verbi divini prædicatione catholicæ religioni essent allaturi, tanti tamque benefici principis votis obsecundare rationi consentaneum existimavimus, nostris itaque in formâ brevis litteris datis die septimâ martii anni Domini millesimi octingentesimi primi prædicto Francisco Kareu, aliisque ejus sodalibus in Russiaco imperio degentibus, aut qui aliunde illuc se conferre possent, facultatem concessimus, ut in unum corpus seu congregationem Societatis Jesu conjungi, unirique liberum ipsis esset, in unâ vel pluribus domibus arbitrio superioris, intra fines dumtaxat imperii Russiaci designandis ; atque ejus congregationis præpositum generalem eumdem presbyterum Franciscum Kareu ad nostrum et sedis apostolicæ beneplacitum deputavimus cum facultatibus necessariis et opportunis, ut sancti Ignatii de Loyola regulam à felicis recordationis Paulo tertio prædecessore nostro apostolicis suis constitutionibus approbatam et confirmatam retinerent et sequerentur: atque ut hoc pacto socii in uno religioso coetu congregati juventuti religioni, ac bonis artibus imbuendæ operam dare, seminaria, collegia regere, et probantibus ac consentientibus locorum ordinariis confessiones excipere, verbum Dei annunciare, et sacramenta administrare liberè possent; et congregationem Societati Jesu sub nostrâ et apostolicæ sedis immediatâ tutelâ et subjectione recepimus, et quæ ad illam firmandam et communiendam, atque ab abusibus et corruptelis, quæ forte irrepsissent, repurgandam visum fuisset in Domino expedire, nobis ac successoribus nostris præscribenda et sancienda reservavimus: atque ad hunc effectum constitutionibus apostolicis, statutis, consuetudinibus, privilegiis, et indultis quomodolibet in contrarium præmissorum concessis et confirmatis, præsertim litteris apostolicis memorati Clementis XIV, prædecessoris nostri incipientibus Dominus, ac redemptor noster expressè derogavimus in iis tantum quæ contraria essent dictis nostris in formâ brevis litteris, quarum initium Catholicæ et dumtaxat pro Russiaco imperio elargitis.

Consilia, quæ pro imperio Russiaco capienda decrevimus,

in

ad utriusque Siciliæ regnum non ita multo post extendenda censuimus ad preces charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi regis, qui à nobis postulavit ut Societas Jesu eo modo quo præfato imperio stabilita à nobis fuerat, in suâ quoque ditione ac statibus stabiliretur; quoniam luctuosissimis illis temporibus ad juvenes christianâ pietate ac timore Domini, qui est initium sapientiæ, informandos, doctrinâque, et scientiis instruendos præcipuè in collegiis, scholisque publicis clericorum regularium Societatis Jesu opera uti in primis opportunum sibi arbitrabatur. Nos ex muneris nostri pastoralis debito piis tam illustris principis desideriis, quæ ad majorem Dei gloriam, animarumque salutem unice spectabant, morem gerere exoptantes, nostras litteras pro russiaco imperio datas ad utriusque Siciliæ regnum extendimus novis in simili formâ brevis litteris incipientibus Per alias, expeditis die trigesimâ julii anni Domini millesimi octingentesimi quarti.

Pro ejusdem Societatis Jesu restitutione unanimi ferè totius christiani orbis consensu instantes, urgentesque petitiones à venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, atque ab omnium insignium personarum ordine et coetu quotidiè ad nos deferuntur: præsertim postquam fama ubique vulgata est uberrimorum fructuum, quos hæc Societas in memoratis regionibus protulerat, quæque prolis in dies crescentis fœcunda, Dominicum agrum latissime ornatura et dilatatura putabatur.

Dispersio ipsa lapidum sanctuarii ob recentes calamitates et vicissitudines, quas deflere potiùs juvat, quam in memoriam revocare, fatiscens disciplina regularium ordinum (religionis et ecclesiæ catholicæ splendor, et columen) quibus nunc reparandis cogitationes curæque nostræ diriguntur, efflagitant, ut tam æquis et communibus votis assensum nostrum præbeamus. Gravissimi enim criminis in conspectu Dei reos nos esse crederemus, si in tantis reipublicæ necessitatibus ea salutaria auxilia adhibere negligeremus, quæ singulari Providentiâ Deus nobis suppeditat, et si nos in Petri naviculâ assiduis turbinibus agitatâ et concussâ collocati, expertes et validos, qui sese nobis offe-runt, remiges ad frangendos pelagi naufragium et exitium quovis momento minitantis fluctus respueremus.

Tot ac tantis rationum momentis, tamque gravibus causis animum nostrum moventibus id exequi tandem statuimus, quod in ipso pontificatus nostri exordio vehementer optabamus. Postquam igitur divinum auxilium ferventibus precibus imploravimus, suffragiis et consiliis plurium venerabilium fratrum nostrorum sanctæ romanæ ecclesiæ cardinalium auditis, certâ scientiâ, deque apostolicæ potestatis plenitudine ordinare

ex

et statuere decrevimas, utì reverà hâc nostra perpetuo valiturâ constitutione ordinamus et statuimus, ut omnes concessiones et facultates à nobis pro Russiaco imperio et utriusque Siciliæ regno unice datæ, nunc extensa intelligantur et pro extensis habeantur, sicut verè eas extendimus ad totum nostrum statum ecclesiasticum, æquè ac ad omnes alios status et ditiones.

Quare concedimus et indulgemus dilecto filio presbytero Thaddao Borzozowski, moderno præposito generali Societatis Jesu, aliisque ab eo legitimè deputatis, omnes necessarias et opportunas facultates ad nostrum et sedis apostolicæ beneplacitum, ut in cunctis præfatis statibus, et ditionibus omnes illos qui in regularem ordinem Societatis Jesu admitti et cooptari petent, admittere et cooptare liberè ac licitè valeant; qui in unà vel pluribus domiibus, in uno vel pluribus collegiis, in unà vel pluribus provinciis sub præpositi generalis prò tempore existentis obedientia conjuncti, et, prout res feret, distributi, ad prescriptum regulæ sancti Ignatii de Loyola, apostolicis Pauli tertii constitutionibus approbatæ et confirmata suam accomodent vivendi rationem : concedimus etiam, et declaramus quod pariter juventuti catholicæ religionis rudimentis erudiendæ ac probis moribus instituendæ operam dare, nec non seminaria et collegia regere, et consentientibus atque adprobantibus ordinariis locorum in quibus eos degere contigerit, confessiones audire, verbum Dei prædicare, et sacramenta administrare liberè et licitè valeant: omnia verò collegia, domus, provincias, sociosque sic conjunctos, et quos in posterum conjungi et aggregari contigerit, jam nunc sub immediatâ nostrâ et hujus apostolicæ sedis tutela, præsidio, et obedientiâ 'recipimus; nobis et romanis Pontificibus successoribus nostris reservantes ea statuere ac præscribere, quæ ad eamdem Societatem magis magisque constabiliendam et communiendam, et ab abusibus, si fortè (quod Deus avertat) irrepserint, repurgandam, statuere ac præscribere visum fuerit expedire,

Omnes vero et singulos superiores, præpositos, rectores, et alumnos qualescumque hujus restituta Societatis quantùm in Domino possumus commonefacimus, et exhortamur, ut in omni loco ac tempore sese fideles asseclas et imitatores tanti sui parentis et institutoris exhibeant, regulam ab ipso conditam et præscriptam accuratè observent, et utilia monita ac consilia quæ filiis suis tradidit summo studio exequi conentur.

Denique dilectis in Christo filiis, illustribus et nobilibus viris, principibus, ac Dominis temporalibus, nec non venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, aliisque in quavis dignitate constitutis sæpedictam Societatem Jesu, et singulos illius socios

plurimùm in Domino commendamus, eosque exhortamur, ac rogamus non solùm ne eos inquietari à quocumque permittant, ac patiantur, sed ut benignè illos, ut decet, et cum charitate suscipiant.

Decernentes præsentes litteras, et in eis contenta quæcumque semper ac perpetuo firma, valida, et efficacia existere, et fore, suosque plenarios, et intregos effectus sortiri et obtinere, et ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumquè spectabit inviolabiliter observari debere; sicque, et non aliter per quoscumque judices quâvis potestate fungentes judicari et definiri pariter debere; ac irritum, et inane si secus super his à quoquam quâvis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit at

tentari.

Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac præsertim supra memoratis litteris in formâ brevis felicis recordationis Clementis decimiquarti incipient. Dominus ac Redemptor noster, sub annulo piscatoris expeditis die vigesimâprimâ julii anni Domini millesimi septingentesimi septuagesimi tertii, quibus ad præmissorum effectum expressè ac speciatim intendimus derogare, cæterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem, ut earumdem præsentium litterarum transumptis, sive exemplis, etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo persona in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis eadem prorsus fides in judicio et extra adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ vel ostenşæ.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ ordinationis, statuti, extentionis, concessionis, indulti, declarationis, facultatis, receptionis, reservationis, monitis, exhortationis, decreti, et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romæ apud Sanctam-Mariam-Majorem anno incarnationis Dominicæ millesimo octingentesimo quartodecimo, septimo idûs augusti, pontificatûs nostri anno quintodecimo. A. card. pro-datarius. R. card. BRASCHI HONESTI.

VISA

De curia D. TESTA.

Loco plumbi.

F. LAVIZZARIUS.

Registrata in secretariâ brevium.

« ÖncekiDevam »