Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX.

N°. II.

ILLE, AC RE DNE.

NON sine maximâ voluptate accepimus facile esse futurum ut lex, quæ superiore anno rogata fuit pro Catholicorum istius florentissimi regni emancipatione à pœnalibus legibus, quæque ex modico suffragiorum defectu rejecta fuit, in novis hujus anni comitiis iterùm proponatur. Utinam hæc tam optata lex aliquando feratur, et Catholici, qui præclara semper præbuerunt obedientiæ, ac fidelitatis suæ argumenta, à gravissimo, quo jamdiù premuntur, jugo tandem emergant; ut absque ullo honorum ac facultatum detrimento ad ea possint alacrius incumbere, quæ et Religio, et patriæ bonum ab iis expostulat quod quidem sperare juvat à beneficentissimo Rege, atque ab inclytâ natione, quæ æquitate, prudentiâ, cæterisque virtutibus, tum anteactis, tum maxime postremis hisce temporibus tantam sibi apud omnes populos gloriam comparavit. Et quoniam delatum est, aliquas inter Episcopos obortas esse quæstiones, atque discrimina circa conditiones, quæ Catholicis apposita sunt, ut cæteris equiparentur; Nos, qui summo absente Pastore sacris Missionibus præfecti sumus, et Pontificiis omnibus facultatibus ad id communiti, muneris nostri partes esse putavimus omnem ambiguitatem, atque obicem removere, qui optatæ conciliationi possit obsistere, et quo non pervenit Episcoporum facultas, S. Sedis auctoritate, et consensione supplere. Habito igitur doctissimorum Præsulum, ac Theologorum consilio, perspectis litteris, tum ab Ample. Tuâ, tum ab Archiepiscopo Dublinensi huc missis, ac re in peculiari Congregatione maturè perpensa, decretum est, ut Catholici legem, quæ superiore anno rogata fuit pro illorum emancipatione juxta formam, quæ ab Ample. Tuâ relata est, æquo, gratoque animo excipiant, et amplectantur. Unum est, quod aliquâ declaratione eget, scilicet secunda jurisjurandi pars, quâ Clerus obstringitur nullam habere se posse cum Summo Pontifice, ejusque Ministris communicationem, quæ directè, vel indirectè valeat Protestantium

regimen, sive Ecclesiam subvertere, aut quomodolibet perturbare. Satis exploratum est, id jure divino præcipuum esse Ministrorum Ecclesiæ munus, ut Catholicam fidem, quæ una potest ad æternam felicitatem perducere, undique prcpagare curent, erroresque depellere. Hoc Evangelii præcepta, docent, hoc Apostolorum, eorumque Successorum exempla. Jam si Catholicus Protestantem aliquem ad Orthodoxam Religionem revocaverit, perjurii reus poterit judicari, quia nempe illo avocando Protestantem Ecclesiam aliquo modo turbasse videretur. Si res ita intelligatur, juramentum hoc præstare non licet, utpote quod catholico dogmati reluctatur. Sin ea sit Legislatorum mens, ut Catholicæ Ecclesiæ ministris non interdicta sit prædicatio, suasio, consilium, sed tantum ne liceat ipsis Protestantem Ecclesiam, seu regimen vi, et armis, aut malis quibusque artibus perturbare, hoc rectum est, notrisque principiis apprimè cohæret. Tuum itaque erit excelsum istud regimen omni animi demissione, ac studio deprecari, ut ad sedandas, tutandasque Catholici Cleri conscientias modificationem, aut declarationem aliquam ejusmodi juramenti formula dare velit, quæ, omni ambiguitate sublata, pacificæ prædicationi, ac persuasioni locum relinquat. Quod si vel lata jam fuerit rogata lex iisdem verbis, vel nihil in iis immutari voluerit, Clerus acquiescat; ac satis erit, ut palam ipse denunciet, eam esse suam jurandi mentem, ut Orthodoxa in ejusmodi juramento doctrina salva remaneat, ac non aliter; atque ut protestatio ista omnibus innotescat, et sit etiam pos, teris exemplo, in acta relata servabitur. Optandum quoque foret, ut ab aliquibus etiam publici concilii membris, si fieri posset, declaratio fieret, hoc plane sensu, ac non alio, Britan, nicum regimen à Catholico Clero juramentum exigere. Cæ, tera verò, quæ in propositâ lege contineri scripsisti, ea quidem poterunt ex Apostolicæ sedis indulgentiâ tollerari,

Tua

Quod rex certior fieri velit de illorum fidelitate, qui Episcopatum, vel Decanatum promoventur, ac tutus esse, num iis dotibus instructi sint, quæ bonum civem decent; quod ipse prætereà ad hæc investiganda Comitatum instituat, qui in corum mores inquirat, ac referat regi, prout Ampl. nobis significavit : quod demùm câ ipsâ de causâ rex ab his dignitatibus exclusos in posterum velit tum alienigenas, tum eos qui à quinquennio domicilium in regno non habuerunt; hæc omnia cum id tantum respiciant, quod civile est, omnem mereri tolerantiam possunt. Præstat quidem ut nostri Antistites grati acceptique sint regi, ut plenâ illius consensione suum ministerium exerceant, ut denique de illorum probitate

2

constet etiam apud eos qui de Ecclesiæ gremio non sunt; Episcopum enim (ut docet Apostolus I ad Timoth. 3.7) oportet, et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt. Hæc cum ita sint, ex tradità nobis auctoritate indulgemus, ut qui ad Episcopatum, vel Decanatum designati, ac propositi sunt à Clero, admitti vel rejici à rege possint juxta rogatam legem. Postquam igitur Clerus illos de more delegerit, quos ad occupandas hujusmodi dignitates digniores in Dno judicaverit, Metropolita provinciæ in Hibernia, Vicarius verò Apostolicus Senior in Anglia et Scotiâ, illos Comitatui denunciabunt, ut regia inde approbatio sive dissensio habeatur. Si candidati rejecti fuerint, alii proponentur, qui regi placeant; si verò probati, Metropolitanus, aut Vicarius Apostolicus, ut supra, acta mittet ad sacram hanc Congregationem, quæ singulorum meritis ritè perpensis, Canonicam à Summo Pontifice institutionem obtinendam curabit. Illud quoque video commissum esse eidem Comitatui munus, ut nempe litteras examinare debeat, quæ alicui ex Clero Britannico ab Ecclesiasticâ potestate scribuntur, ac diligenter inquirere, an aliquid illæ contineant, quod Gubernio officere, aut publicam tranquillitatem perturturbare aliquo modo possit. Cum in Ecclesiasticis, ac spiritualibus rebus non interdicta sit cum Capite Ecclesiæ communicatio, sed Comitatûs inspectio ad politicum tantùm referatur, erit etiam in hoc acquiescendum. Bonum est ut regimen istud nullam plane concipere possit de nostrâ communicatione suspicionem. Cunctis patere possunt ea quæ scribimus; non enim nos ullo pacto miscemus in iis quæ civilia sunt, sed ea tantum inquirimus, quæ Divina et Ecclesiastica lex, ac bonus Ecclesiæ ordo postulare videntur. Ea tantùm secreto servanda erint, quæ internum conscientiæ forum officiunt at in iis satis cautum fuisse video per regulas ab eâdem lege traditas; ac satis nobis persuasum est, sapiens istud regimen, dum publicæ securitati consulere vult, nunquam proindè exigere velle, ut Catholici religioni desint suæ ; imo potiùs gratum habere, ut illam sedulo observent; hæc enim sancta, et planè divina Religio publicæ potestati favet, solia firmat, subditosque facit obtemperantes, fideles, studiososque patriæ. Nihil proptereà potest Apostolica sedi gratiùs ac jucundiùs accidere, quam ut inter gubernium istud, et Catholicos illi subjectos, plena concordia, mutuaque fiducia servetur ; ut rei publicæ moderatores de Catholicorum fidelitate, obedientiâ, atque adhæsione dubitare numquam possint; ut denique Catholici ipsi omni planè studio, candore alacritate, patriæ deserviant. Quapropter omnes in Domino hortamur, præsertim

;

verò Episcopos, ut omni contentione seposità, ad cæterorum edificationem, omnes unanimiter idipsum sapiant, ac sentiant, ut nullus detur schismati locus, nec ullum rei Catholicæ damnum inferatur ; verùm si lata fuerit lex, quâ Catholici à pœnis, quibus obstricti sunt, liberentur, eam non modo æquo animo amplectantur juxta ea quæ dicta sunt, sed etiam Majestati suæ, et magnificentissimo ejus Concilio maximas agant pro tanto beneficio gratias eoque se dignos exhibeant. Denique Amplem. Tuam rogamus, ut cunctis istius regni Episcopis Vicariisque Apostolicis epistolam hanc communicari curet; ac fore sperantes, ut his, quæ ex tributâ nobis potestate decreta sunt, promptè, plenèque se conforment. Deum O. M. precor, ut Amplite. Tuam diutissimè sospitet, atque interim omni cum observantiâ me tibi obstrictum profiteor.

Obsequentissimus Famulus,

J. B. QUARANTOTTI, Vice Præf.

MICHAEL ADEODATUS GALEASSI, Subst

Datum Romæ, ex Ædibus de Propagandâ
Fide, 16 Februari, 1815.*

IIImo, ac Rmo Dmo GUILLELMO POYNTER,
Epis. Haliensi, Vicario Londini
Apostolico, Londinum.

APPENDIX.

N°. II.

Copy of a Letter from Monsgr. QUARANTOTTI to the Right Reverend Dr. POYNTER, V. A.

Most Illustrious and Right Reverend Lord,

WITH great pleasure we have learned, that a Bill, for the Emancipation of the Catholics of your flourishing kingdom from Penal Laws, which was proposed in the last year, and lost by a small minority, may probably be again presented in this session of Parliament. It is our ardent wish, that this Act, so much desired, may at length be passed; and that the Catholics, who have ever given such distinguished proofs of their obedience and fidelity, may at length be delivered from the heavy yoke, by which they have so long been oppressed; and that, without detriment to their honours or estates, they may give full scope to those exertions, which both religion and the good of their country require of them and this may be surely expected from your most beneficent Sovereign, and from that illustrious nation, which on former occasions, and especially in these latter times, has acquired so much glory in the esti mation of the whole world for its equity, prudence, and other virtues. And, since it has been represented, that, among the Bishops, certain questions and differences have arisen, relative to the conditins, on which the Catholics are to be placed on an equality with their fellow-subjects-We, who, in the absence of the supreme Pastor, are placed over the concerns of the sacred missions, and for that purpose, are invested with

« ÖncekiDevam »