Sayfadaki görseller
PDF
ePub

» trinam per beatum Petrum, unde apostolatûs et » episcopatûs initium est (1) ».

Hæc ergo tam nobilis formula non sufficit. Additam volunt excommunicationem. Atqui Alexander III excommunicationem addidit ei decreto, cujus doctrinam tanquam ex Scripturâ proditam exponens, haud minùs fallebatur, ut vidimus (2).

Ergo Romani Pontifices edicant oportet doceri à se omnes; aut ab omnibus, quæ doceant, teneri oportere, siquidem se infallibiles esse voluerint. Quo ictu quot acta bona probaque concidunt? Quid si reverâ doceant omnem Ecclesiam, nec docere se dicant? Cassi erunt? Quis has ferat insanias? hos de tanto officio, de tantâ personâ ludos? At si licet adversariis hæc ex cerebro comminisci, atque his explicare, quid sit ex cathedrâ ; et nobis licebit, ex cathedrâ id dicere, quod ex communi traditione et consensione sit proditum.

Ac reverâ patet via, quâ omne verum decretum pontificium ab omni erroris notâ eximamus. Nempe confitentur omnes, multa decreta ipso jure esse nulla, quòd sint contra canones: quantò magis si fidei adversentur? Non ergo habebuntur pro veris pontificiis decretis, ea quæ ipso jure nulla sint.

Quin et illud in promptu est cum quibusdam dicere; nullum Romanum Pontificem, falsum contra fidem profiteri ac pronuntiare posse; quando professus ac pronuntians cessat esse Pontifex.

Ac saltem licebit dicere, nullum certum Pontificem falsa pronuntiare, cùm falsa pronuntians

(1) Sup. lib. 1x, cap. xxxvш: et Greg. II ep. x111, ad Bonif. tom. vi Conc. col. 1448. — (2) Sup. ibid. c. xxxix.

BOSSUET. XXXIII.

19

statim sit dubius; quippe quem multi gravesque Doctores, nullum ipso facto esse doceant.

Quid, quod Turrecremata docuit, Papam hæreticum, occultum licèt, ipso facto cessare esse Papam: quo casu contra fidem pronuntians, ipso consensu in hæresim, Papa esse desierit.

Quòd si hæc Ecclesiæ catholicæ gravitate parum digna videantur, jam omnes eo pariter consistamus gradu, ut Ecclesiam Romanam, Sedemque apostolicam, summamque ipsam ac seriem Romanorum Pontificum, sanam, integram stare, ac Romanam fidem vigere statuamus; quidquid, quocumque modo quidam fortè Pontifices doceant, judicent, definiant.

LIBER UNDECIMUS.

De pontificia potestatis usu per Canones moderando; ad Caput tertium Gallicana Declarationis.

CAPUT PRIMUM.

Refertur Caput tertium Gallicana Declarationis.

HINC apostolicæ potestatis usum moderandum per canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentiâ consecratos. Valere etiam regulas, mores et instituta à regno et Ecclesiâ Gallicanâ recepta, Patrumque terminos manere inconcussos: atque id pertinere ad amplitudinem apostolicæ Sedis, ut statuta et consuetudines tantæ sedis et Ecclesiarum consensione firmatæ propriam stabilitatem obti

neant.

CAPUT II.

Exponitur tertium caput Gallicanæ Declarationis: hujus duæ partes: id probandum suscipitur, ecclesiasticam disciplinam, sive universam, sive particulares spectet Ecclesias, à Romano Pontifice regi, adhibitis regulis, sive universim, sive particulatim receptis.

TERTIUM caput Declarationis Gallicanæ versatur circa usum apostolicæ potestatis, quoad ecclesiasti

cam diciplinam; ac secundo ejusdem Declarationis capiti, Constantiensique decreto meritò annectitur.

Postquàm enim erat positum ex ejus decreti auctoritate, pontificiam potestatem conciliari subesse, etiam quoad fidem ac reformationem, quâ ecclesiastica disciplina continetur : exponendum restabat, quæ esset illius subjectionis ratio in utrâque istâ re: quod tertio quartoque capite Gallicani Patres exequuntur.

Et Galli quidem nostri, æquè ac cæteri agnoverunt semper in Petro et successoribus plenitudinem ecclesiastica potestatis, « quam nemo hominum » præter Christum, imò nec Ecclesia tota conferre » potuit et auferre »; sed simul docuerunt hujus potestatis exercitium et usum canonibus moderandum: quod à Gersone dictum (1), non modò Academia Parisiensis, atque Ecclesia Gallicana, nostrique omnes; sed etiam per universum orbem optimi quique magno studio celebrarunt.

Hanc ergo doctrinam, quâ ecclesiasticæ disciplinæ ratio, Ecclesiæque Gallicanæ libertates constant, Patres Gallicani tertio capite profitentur.

Dividitur autem caput illud bifariam. Cùm enim ecclesiastica disciplina, vel universim spectetur, vel particulatim; hoc est, vel universam Ecclesiam, vel particulares respiciat Ecclesias, puta Gallicanam; exponunt Gallicani Patres, utroque respectu Ecclesiam, non ad arbitrium regi à Romano Pontifice; sed universam quidem per canones ubique recep

(1) Gers. de Potest. Eccles. cons. 1 et x. tom. 11, p. 227, 240. Serm. cont. Bull. Mendic. ibid. pag. 432. De stat. Eccl. de stat. Præl. consid. iv; ibid. p. 53a.

tos, ac totius mundi reverentiá consecratos: particulares verò Ecclesias, verbi causâ Gallicanam, per regulas in hâc Ecclesiâ receptas. Regularum verò nomine etiam consuetudines approbatas comprehendunt.

Ac ne qua sit difficultas, exponunt, recepta ea, seu approbata haberi, quæ Sedis apostolicæ atque Ecclesiarum consensione et usu obtinuerint: quæ usque adeo sana sunt, ut de iis ferè ipsi etiam adversarii conticescant.

CAPUT III.

Ecclesia Romana iisdem canonibus regit Ecclesias, quibus ipsa regitur: probatur ex Romanis Pontificibus.

Hæc igitur singillatim exponere potiùs, quàm probare nos oportet. Exponimus autem maximè ex Sedis apostolicæ decretis, quæ obvia, ac toties amplis voluminibus memorata, nunc compendiosè recensere placet.

Id fundamenti loco ponimus, Ecclesiam Romanam eò maximè eminere cæteris, quòd canones, et sequatur, et aliis sequendos suâ auctoritate præscribat.

Id sanctus Gelasius profitetur loco celebri, quo docet (1): « Uniuscujusque Synodi. constitutum, » quod universalis Ecclesiæ probavit assensus, non aliquam magis exequi Sedem præ cæteris opor» tere, quàm primam, quæ et unamquamque Sy

() Gelas. ep. xi, ad Ep. Dard, tom. IV Conc. col. 1200,

« ÖncekiDevam »