Sayfadaki görseller
PDF
ePub

:

clara sunt, vel ex antè dictis facilè elucescunt. Ac Dioscorum quidem « Sedes apostolica suâ auctori>> tate damnavit »; quòd auctor fuerit ejus sententiæ, quam, facto deinde examine, Chalcedonensis Synodus confirmaret, ut vidimus. De Episcopis verò, qui Dioscoro consenserunt, hæc scribit (1) Sedes apostolica «< hos in suâ perfidiâ permanentes suâ >> auctoritate prostravit, quam congregatio, quæ » illic (Chalcedone scilicet) collecta fuerat, est se» cuta : quoniam sicut id quod prima Sedes non » probaverat, constare non potuit; sic quod illa » censuit judicandum, Ecclesia tota suscepit ». Quæ ad Sedis apostolicæ auctoritatem ideo referuntur, quòd eam præeuntem Chalcedonensis Synodus sit secuta ut profectò constet, in eo esse vim maximam et ineluctabilem, quòd Sedis apostolicæ judicia Ecclesia tota suscepit, habitâ quidem quæstione, et novâ discussione, ut ex gestis constitit.

Ita vel in iis, quæ à solis Romanis Pontificibus facta, Gelasius memorat, Ecclesiæ universalis potior auctoritas elucescit; cujus illi, in iis quidem rebus quæ universam Ecclesiam conturbarent, vel judicia exequuntur, vel sanè cùm præeunt, ab ejusdem Ecclesiæ sententiâ ultimum ac perfectum robur accipiunt.

(1) Gel. loc. cit.

CAPUT XVI.

Propositio, UNUS TRINITATIS CRUCIFIXUS, à Scythis Monachis Constantinopoli agitatur: Monachi Hormisdam consulturi pergunt: professio Justiniani, eddem de re Romanum Pontificem consulentis, pro ejus infallibilitate objicitur.

ANNO 519, sub sancto Hormisdâ summo Pontifice, quæstio suborta est ingens, quam diligenter evolvere oportet, quoniam inde ab utrâque parte argumenta repetuntur.

Agebatur de propositione hâc : Unus Trinitatis, seu, unus ex Trinitate crucifixus est. Hanc beatus Proclus Constantinopolitanus in epistolâ ad Armenos (1), paulò post sanctam Synodum Ephesinam, novis Nestorianis objecerat; cùm excommunicato Nestorio sub antiquiore Theodori Mopsuesteni nomine patrocinarentur. Hi ergo Theodori publici laudatores, Nestorii verò occulti defensores, unum filium in duos dividebant; Mariæ filium à Dei filio segregabant; pro Trinitate quaternitatem invehebant: quos beatus Proclus aptissimè redargui arbitrabatur, si Mariæ filium non aliquem extra Trinitatem, sed unum Trinitatis esse faterentur..

Procli epistola ab Orientali Synodo approbata, et ab ipso Synodo Chalcedonensi laudata (2), toto etiam Occidente nobilis habebatur, postquam eam

(1) Ep Procli C. P. ad Arm. tom. v1 Bibl. Patr. p. 615; et tom. 111 Conc. col. 117. (2) Vid. nov. coll. Conc. Baluz. p. 94: Facund. lib. viii, c. IV: Conc. Chal. part. 111, C. 828.

col. 827, 1;

CAPUT XVII.

Viri boni sanctique consulendos docent per orbem terrarum Episcopos : quæstionis finem ab Ecclesiæ universalis auctoritate expectandum.

Quis esset interim Catholicorum eâ de re sensus, exponere juvat. Ac primum Scythæ Monachi fidem suam diligenter expositam (1) sancto Fulgentio ejusque collegis sanctis Christi Confessoribus (*), ac Ferrando Diacono, viris eo ævo sanctissimis ac doctissimis approbarunt.

Id tantùm in Fulgentio notaveris, malle eum dicere, unam ex Trinitate personam, quàm unum Trinitatis, vel unum ex Trinitate (2). Quæ diversitas tam est levis, ut qui eâ re tantùm differant, eos unanimes et ubique consentaneos meritò pronuntiaveris. Unde nec illi Monachi, à tantis Episcopis ritè interrogatis, reprehensionis quidquam, sed fraternæ charitatis testimonia retulerunt.

Ac reverâ unus ille Trinitatis indefinitè dictus, quis est alius quàm una persona Trinitatis, ut etiam Joannes Maxentius et Ferrandus Diaconus ac postea Facundus Episcopus Africanus, ejus ævi nobilis scriptor, luculentissimè declararunt (3).

(1) Vid. ep. seu lib. Petri Diac. de Incarn. int. Op. Fulg. Ep. xvi, p. 217 et seq. (2) Fulg. lib. de Incarn. etc. ad Pet. Diac. ibid. ep. xv 1,c. x, n. 18; p. 296. . (3) Maxent. Resp. ad epist. Horm. tom. 1x Bibl. Pat. p. 542. Ferr. epist. ad Anat. Diac. n. 14, 16; p. 506. Facund. pro defens. trium Capit. lib. 1, c. 111; ibid. tom. x, p. 6.

(*) Tum in Sardiniâ exulibus, persecutione Vandalorum grassante. (Edit. Paris.)

Sanè

Sanè Ferrandus Diaconus pravos sensus tres memorat (1), quibus dici posset, unus de Trinitate; verùm eos sensus Monachi apertissimè respuebant. Quare Ferrandus Diaconus offensioni quorumdam tribuit, ut una de Trinitate persona dicatur potiùs quàm unus de Trinitate; cùm utrumque indifferenter aptèque et innoxiè dici possit.

Sed cùm Nestoriani persona nomine abuterentur, Christumque ut Legatum, Verbi personam exhibuisse dicerent; ideo Nestorianarum fraudum gnari, unum Trinitatis malebant dici; anteponebantque eam locutionem, in quâ Nestorianorum dolus minùs abscondi posse videretur. Hæc Maxentius; hæc Facundus (2); notantque omnes hujus ævi scriptores, ipsam Trinitatem ita esse locutam : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est (3): non dixit, quasi una ex nobis persona; sed quasi unus ex nobis; cùm tamen, ut ait idem Facundus, « nullus' » de Trinitate meliùs loqui possit, quàm ipsa de se

>> locuta est Trinitas ».

Addebat Joannes Maxentius beati Augustini locum, quo Christum appellabat, unum trium; quod quidem, quid est aliud, quàm unum Trinitatis (4)?

Neque, quod objiciebat Dioscorus Diaconus, Monachi Scythæ inserere fidei Chalcedonensi nitebantur eam locutionem; aut, quòd illa deesset, imperTectam Synodum arguebant; sed profectò asserebant, quod res est, licere ad hæreticorum fraudes refellendas multa extra Synodos usurpare; præ

(1) Ferr. ibid. n. 16. (2) Max. et Facund. loc. cit. - (3) Gen. 111. 22. Fac. loc. cit. (4) Maxent. profess. fid. tom. 1x Bibl. Patr. p. 535. Aug. Enchir. cap. xxxvIII, n, 12; tom. vi, col. 211.

BOSSUET. XXXIII.

4

sertim verò ea, quæ Patrum usu probata esse vide

rentur.

Cæterùm Chalcedonensem Synodum, ac beati Leonis epistolam ubique celebrabant; neque tantùm Eutychen, sed etiam Alexandrinum Dioscorum ejusque sequaces condemnabant : et Christum non tantùm ex duabus, Eutychianorum more; sed etiam in duabus naturis subsistere : unumque Trinitatis passum quidem, sed carne tantùm, non autem divinitate, omnibus paginis testabantur (1).

Hæc igitur quæstio cùm magnâ animorum contentione inter Ecclesiasticos tractaretur, Ferrandus Diaconus à Severo Scholastico Constantinopolitano rogatus quid sentiret, jubet interrogari non se quidem, verùm eos « quibus honor sacerdotii docendi >> auctoritatem tribuit. Interroga, inquit, princi

[ocr errors]

paliter apostolicæ Sedis Antistitem, cujus sana >> doctrina constat judicio veritatis, et fulcitur mu»nimine auctoritatis. Interroga plurimos per di» versa terrarum loca Pontifices, quibus scientia » cœlestium præceptorum divinitus inspirata, famanı grandem suî cum veneratione collegit (2) ». Hos quidem omnes interrogandos monet, sed principaliter Romanum Pontificem. Cæterùm post quæstionem diligentissimè pertractatam, quo tandem loco certissimè figat pedem his verbis explicat : «< Unde » desistendum à contentionibus reor: expectandum » potiùs persuadens, patienterque hanc dubitatio» nem ferendam, donec universalis Ecclesiæ aucto» ritate, vel pronuntietur suscipienda, vel prodatur

(1) Max. ep. ad Germ, Joan. etc. loc. sup. cit. p. 534, col. 2. — (2) Ferr. ep. ad Sev. tom. 1x Bibl. Patr. p. 509.

« ÖncekiDevam »