Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Potentior veritas de unitate veniens»; et illud :

Cypriani sententiam «< catholicus orbis terrarum ro-

»bustissimâ firmitate consensionis exclusit (1) ».

En quam auctoritatem, post Papæ decretum, non

hæretici et pertinaces, sed sancti Sacerdotes Cy-

prianus et Augustinus expectent.

Quòd autem auctor anonymus Cypriano tribuit (2),

tolerari omnino non potest: nempe ut quoniam
sanctus Martyr dixit, se non ab altero, sed tantùm
à Christo judicari posse (3), ideo existimarit se ab
omni non modò Romani Pontificis, sed etiam Con-
cilii œcumenici correptione immunem ; quod si Cy-
prianus sensisset, inexcusabilis proterviæ reus esset.
Hæc ergo ad certos casus extraordinarios redigenda;
neque cùm ab alio se judicari posse negat, existi-
mandum est, eâ voce, alio, Ecclesiæ catholicæ aut
etiam Concilii generalis excludi auctoritatem. Certè
Augustinus ei auctoritati cessurum Cyprianum do-
cet; atque in hâc quæstione, non alteri auctoritati
cedentem, non modò ipse probat, sed etiam imitatur.

Quæstionem rebaptizationis à Cypriano et asseclis inter
adiaphora non fuisse repositam.

AUCTOR libelli de Doctrina Lovaniensium aliter
expedire se conatur (4) : nempe ait, Cyprianum,

(1) Aug. de Bapt. contra Donat. lib. 111, c. 11, n. 2; col. 108.

(2) Anon. lib. v11, c. vi, n. 9.— (3) Cypr. in Præf. Conc. Carth. 111;

inter ejus Oper. pag. 330; et tom. 1 Conc. col. 786. —(4) Doct. Lor.

P. 56.

[ocr errors]

Firmilianum, & aliosque sequaces Episcopos, per» suasos fuisse quòd Stephani rescriptum non fuerat judicium definitivum, eo quòd rem illam habe» rent pro adiaphorâ ». Atque iterum : « Hoc sibi » voluerunt Cyprianus, Firmilianus et alii, Hele» nus, Dionysius, Augustinus, qui affirmant Ste>> phanum non de dogmate, sed de aliarum gentium » moribus et factis judicasse potuisse illic labi, ideoque ejus usque ad Synodum Nicænam judicio » impunè atque innoxiè non fuisse obeditum ».

[ocr errors]

1

Hæccine à doctis viris proferri potuisse? Habebant hæc Cyprianus, Firmilianus et eorum sequaces pro adiaphoris atque indifferentibus; nempe cùm, facto Concilio LXXXVII Episcoporum, pro sententiâ hæc dicerent (1): Episcopus quidem ordine tertius : « Qui hæreticorum baptisma probant, nos»trum evacuant»: Octavus decimus : « Secundo » baptismate (in Ecclesiâ dato scilicet) qui non » fuerit baptizatus, regno cœlorum fiet alienus » : Vigesimus : « Qui hæreticorum baptisma probat, » quid aliud quàm hæreticis communicat»? Vigesimus primus: «< Quot sint baptismi, viderint aut » præsumptores, aut fautores hæreticorum. Nos » unum baptisma, quod non nisi in Ecclesiâ datum » novimus, Ecclesiæ vindicamus » Vigesimus tertius « Si non obtemperat error veritati, multò >> magis veritas non consentit errori » : Quadragesimus septimus : « Me non movet, si aliquis Eccle» siæ fidem et veritatem non vindicat, quando apostolus dicat: Quid enim si exciderunt à fide

>>

(1) Conc. Carthag. 11, int. Cypr. oper. pag. 330 et seq.

» quidam illorum (1) »? Quinquagesimus octavus : «Non sibi blandiantur qui hæreticis patrocinan» tur: qui pro hæreticis ecclesiastico baptismo in» tercedit, illos christianos et nos hæreticos facit »>: Sexagesimus primus : « Qui hæreticis Ecclesiæ bap» tisma concedit et prodit, quid aliud sponsæ Christi » quàm Judas existit »? Sic eam quæstionem inter indifferentia reponebant.

[ocr errors]

Huc accedit, quòd suam sententiam non humanis ratiociniis, sed divinis testimoniis muniebant. Legant Cyprianum quicumque dubitaverint; audiant Episcopos in Concilio Carthaginensi ita decernentes : Quintum : « Baptisma, quod dant hære» tici et schismatici, non esse verum, ubique in Scripturis sanctis declaratum est; et secundùm Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno, >> hæreticos omnes baptizandos » : Octavum : « Lec»tis litteris Cypriani dilectissimi nostri, quæ tan» tùm in se sanctorum testimoniorum descendentium >> ex Scripturis deificis continent, ut meritò omnes » per Dei gratiam adunati consentire debeamus; » censeo omnes hæreticos et schismaticos, qui ad » Ecclesiam catholicam venire voluerint, non antè >> ingredi, nisi exorcizati et baptizati fuerint ». Quare cùm errorem damnant, cùm veritatem inculcant, non nisi veritatem in Scripturis revelatam, nec nisi errorem in Scripturis damnatum intelligi volunt, qui hæc pro adiaphoris habere dicuntur.

(1) Rom. 111. 3.

CAPUT VII.

An Augustinus aliique Patres eam quæstionem inter adiaphora habuerint.

QUOD autem idem auctor etiam Augustinum recenset inter eos qui hæc pro adiaphoris habuerint, quis crederet ab homine in Augustini lectione versato dici potuisse? Nempe Augustinus hæc ubique profitetur : Cyprianum quidem in errore fuisse, sed ideo excusatum, quòd res nondum fuisset Concilii generalis totiusque Ecclesiæ catholicæ auctoritate firmata (1). Non ille ad hæc levia et falsa confugit : Stephanum noluisse rem de fide facere, aut in disciplinæ factique quæstione labi potuisse; sed errasse Cyprianum, atque id vel postea correxisse «< in regulâ veritatis; quod supressum sit ab eis, » qui hoc errore nimiùm delectati sunt (2) » : vel << hunc nævum candidissimi pectoris cooperuisse >> ubere charitatis, ac passionis falce purgasse (3) » : et nunc aliud quàm hîc senserat videre, «< in æternâ » illâ luce veritatis, ubi certissimè cernit quod hîc » pacatissimè requirebat (4) ». Quæ planè demonstrant, non adiaphoram ac variabilem disciplinam, sed à Deo revelatam, certissimam et inconcussam veritatem..

(1) Aug. de unic. Bapt. cap. x111, n. 22; tom. ix, col. 553. et pass. de Bapt. contra Donat. et aliis lib. et ep. de hær. Don. tom. 11 et 1x. (2) Id. ep. ad Vinc. xcш, n. 38; tom. 11, col. 246. — (3) Lib. de unic. Bapt. c. x111, num. 22, et alibi pass. (4) Lib. v de Bapt. contra Donat. cap. xv11, n. 23; col. 152.

Nempe hanc veritatem Augustinus tuebatur : verba Christi, quibus baptismus consecratur, tantæ esse virtutis, ut etiam inter hæreticos valeant: signum militum Christi etiam in desertoribus recognoscendum esse: Sacramenta Christi etiam inter hæreticos, non ipsorum, sed Christi et Ecclesiæ esse : remedium vulneri, non sanitati adhibendum, adeoque corrigendum in hæreticis id quod pervertissent, nempe fidem; non id quod ab Ecclesiâ integrum abstulissent, nempe baptismum, hoc est, fidei sacramentum (1). Hæc qui negarent, recurrere jubebat « ad stateram dominicam, ubi non ex humano >> sensu, sed ex divinâ auctoritate rerum momenta » pensantur (1) ».

Et quidem permulta causæ munimenta promebat ex Scripturis quòd autem de baptismo hæreticorum nihil peculiariter scriptum esset, allegabat cum Stephano Ecclesiæ consuetudinem, universalem illam quidem, quæ per totam Ecclesiam ab ipsâ origine propagata, « non nisi ab Apostolis tra>> dita meritò crederetur (3) ».

Neque verò aliud Stephanus prædicabat. Et quidem urgebat consuetudinem, sed universalem, sed ab Apostolis constantissimo tenore ad nos usque deductam, quam liber anonymus (4), apud Rigaltium',

(1) Vid. ep. cv, ad Don. cap. 11, n. 12; tom. 11, col. 300, 302: et lib. IV cont. Cresc. cap. xIII, n. 15; tom. IX, col. 492: et pass. Cont. epist. Parm. lib. 11, c. x111, n. 29, 30; col. 45, 46: et Serm. ad pleb. Cæs. n. 2; tom. 1x, col. 619, et passim. Lib. 1 de Bapt. cont. Don. c. xiv, n. 22; col. 91: de unic. Bapt. c. 111, n. 4; p. 528. — (2) Lib. n de Bapt. cont. Donat. cap. xiv, n. 19; col. 107. (3) Ibid. lib. iv, cap. xxiv, n. 30; col. 140. — (4) Int. op. Cypr. edit. 1679, post epist. LXXIV: in edit. Baluz. 1726, pag.

Prior. et Rigall 353 et seq.

« ÖncekiDevam »