Comparative Darstellung des Lehrbegriffs der verschiedenen christlichen Kirchenpartheien: nebst vollständigen Belegen aus den symbolischen Schriften derselben in der Ursprache

Ön Kapak
C.H. Reclam, 1824 - 122 sayfa

Kitabın içinden

Seçilmiş sayfalar

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 9 - Insuper eadem sacrosancta Synodus considerans non parum utilitatis accedere posse Ecclesiae Dei , si ex omnibus Latinis editionibus , quae circumferuntur sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat : statuit et declarat, ut haec ipsa vetus, et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus , praedicationibus , et expositionibus pro authentica habeatur; et ut nemo illam rejicere quovis praetextu audeat, vel...
Sayfa 18 - Deo hominibus praestantur: ita ut affirmantes, Sanctorum Reliquiis venerationem , atque honorem non deberi; vel eas, aliaque sacra monumenta a fidelibus inutiliter honorari; atque eorum opis impetrandae causa Sanctorum memorias frustra frequentari; omnino damnandos esse, pront jam pridem eos damnavit, et nunc etiam damnat Ecclesia.
Sayfa 35 - Earn ob causam ipsius obedientia (non ea tantum, qua Patri paruit in tota sua passione et morte, verum etiam, qua nostra causa sponte sese legi subjecit, eamque obedientia illa sua implevit) nobis ad justitiam imputatur, ita ut Deus propter totam obedientiam, quam...
Sayfa 70 - Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quae in Baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat; aut etiam asserit non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet ; sed illud dicit tantum radi, aut non imputari ; anathema sit.
Sayfa 117 - Scripturam, juxta eum sensum quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu, et interpretatione sacrarum Scripturarum admitto : nee eam unquam, nisi juxta unanimem consensum Patrum, accipiam et interpretabor.
Sayfa 84 - Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis ' semel se ipsum cruente obtulit...
Sayfa 18 - Imagines porro Christi, deiparae Virginis et aliorum sanctorum, in templis praesertim habendas et retinendas, eisque debitum honorem et venerationem impertiendam, non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas vel virtus, propter quam sint colendae, vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant: sed quoniam honos, qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quae illae repraesentant...
Sayfa 75 - Quoniam autem Christus redemptor noster corpus suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec Synodus declarat: per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis eius. Quae conversio convenienter et proprie a Sancta Catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata.
Sayfa 90 - Debent ergo Sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate , salutares et convenientes satisfactiones injungere: ne, si forte peccatis conniveant, et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur.
Sayfa 103 - Si quis dixerit, in Ecclesia Catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex episcop-is, presbyteris et ministris : anathema sit.

Kaynakça bilgileri