Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vestes puellis inter sponsas Christi versantibus disconveniant.” Quae de celebratione synodorum, quae de visitatione dioecesium praecipiuntur a Concilio Tridentino partes ducite muneris vestri gravissimas. Ea ut praescriptis ab eo temporibus modoque religiose impleantur, Vobis etiam atque etiam commendamus. Inde enim et cognoscetis oves vestras, et quibus earum malis medendum sit, quibus commodis consulendum intelligetis. Omnium ordinum cura Vobis commissa est, sed praecipue pauperum, quibus ad evangelizandum se missum a Patre professus est Christus, in quos adeo praeclara singularis praebuit argumenta voluntatis. Probe autem intelligitus quam facile sit, ut, egestate impellente, omnem praesentis Dei beneficentiae fructum

Bonis igitur Ecclesiae ita utimini, ut praeceptum Domini in exemplum impleatis, quod superest date eleemosynam, eaque fideliter praestetis, quae de bonorum illorum usu Episcopis praescribit Ecclesia : aditum habeant ad Vos facilem egentium gemitus, divitum opem, eleemosynae praecepto quam saepissime proposito, pro eis implorate ; eosque ab omni oppressione atque iniuria pro virili parte defendite. Contra foeneratorum iniquitatem, qui, ut ait Catechis. Rom. miseram plebem compilant et trucidant usuris, inter cetera vehementer invehatur zelus vester, quod malum adeo miseris hisce temporibus invaluit. ....

Inter pauperes autem eos praesertim caritati vestrae commendamus, quorum egestati vel orbitas, vel aegritudo veluti cumulus accedit, ut domus utriusque sexus adolescentibus alendis educandisque, invalidis aegrisque recipiendis tum quod ad corpus remque familiarem pertinet, tum quod ad animum, quam diligentissime accurentur.

Ne multa : pastores Vos estis ac magistri populorum. Vestrum idcirco est Venerabiles Fratres non modo vigilare, ne quos crediti Vobis greges spiritualium bestiarum patiantur incursus, sed eos caelestis doctrinae pabulo nutrire monitis quidem legibusque salutaribus, at exemplo potissimum ; quo spectant quae et Vobis dicta sunt a Domino : vos estis lux mundi .... sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est;" quod unum maxime valet tum ad movendos animos, tum ad obstruendum os loquentium iniqua, secundum illud Apostoli: “In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est, vereatur nihil habens malum dicere de vobis.” Ita fiet, ut non modo quid agendum sit videant populi, sed ut agant re

1.Idem graviter agatur contra furti scelus quod tot modis totque damnis societatem conturbat.

ipsa, ac tanquam Apostoli, sic et Vos sal terrae sitis : hoc est, putore adempto peccatorum, qua semel imbuti per Vos fuerint homines, vitae morumque integritas diutissime incorrupta servetur. Haec sunt vota nostra, hoc freti virtute studiisque vestris, Deo adiuvante, confidimus consecuturos, ut erroribus vitiisque profligatis, pietate corroborata, induant fideles, ut hortatur Apostolus, “sicut electi Dei sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam supportantes invicem, et donantes sibimetipsis, sicut et Dominus donavit nobis : super omnia autem caritatem habeant, quod est vinculum perfectionis ;" quod scilicet Christianas omnes simul iunctas secum fert, et conservat virtutes, atque hominem Deo coniungit, in quo tota hominis perfectio est. Hunc fructum sacri Iubilaei maximum ex Christi Iesu Dei ac Redemptoris nostri meritis, Sanctorumque omnium ut capere Vobis contingat laborum vestrorum ; huius ut Nos voti compotes faciat misericordiarum Pater et Deus totius consolationis per eumdem Filium suum Redemptorem nostrum, cuius eadem fuit precatio cum ait : rogo, Pater, ut unum sint sicut et nos, quanta possumus animi contentione obsecrantes Apostolicam Benedictionem Vobis, et commissis curae vestrae gregibus peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum Octavo Kal. Ianuarii Anno incarnationis Dominicae Millesimo octingentesimo vigesimo quinto Pontificatus Nostri Anno Tertio.

III.—DECREE OF THE SACRED CONGREGATION OF THE

COUNCIL REGARDING THE “HONORARIA” FOR MASSES. Cum circa eleemosynas Missarum graves quaedam quaestiones S. Sedi propositae fuerint, eas SSmus. D. N. D. Pius divina providentia Papa IX. Emis. ac Rmis. DD. S. Rom. Ecclesiae Cardinalibus Concilio Tridentino interpretando ac vindicando praepositis expendendas ac resolvendas mandavit. Itaque iniuncto sibi muneri, ea qua par est diligentia et consilii maturitate iidem Emi. Patres satisfacere cupientes, infrascripta dubia desuper concinnari voluerunt.

I. An turpe mercimonium sapiat, ideoque improbanda, et poenis etiam ecclesiasticis, si opus fuerit, coercenda sit ab Episcopis eorum Bibliopolarum vel mercatorum agendi ratio, qui adhibitis publicis invitamentis et praemiis, vel alio quocumque

odo Missarum eleemosynas colligunt, et Sacerdotibus, quibus eas celebrandas committunt, non pecuniam sed libros aliasve merces rependunt?

II. An haec agendi ratio ideo cohonestari valeat, vel quia nulla facta imminutione, tot Missae a memoratis collectoribus

celebrandae committantur, quot collectis eleemosynis respondeant, vel quia per eam pauperibus Sacerdotibus, eleemosynis Missarum carentibus subvenitur?

III. An hujusmodi eleemosynarum collectiones et erogationes tunc etiam improbandae et coercendae, ut supra, sint ab Episcopis, quando lucrum, quod ex mercium cum eleemosynis permutatione hauritur, non in proprium colligentium commodum, sed in piarum institutionum et bonorum operum usum vel incrementum impenditur?

IV. An turpi mercimonio concurrant, ideoque improbandi atque etiam coercendi, ut supra, sint ii, qui acceptas a fidelibus vel locis piis eleemosynas Missarum tradunt Bibliopolis, mercatoribus, aliisque earum collectoribus, sive recipiant, sive non recipiant quidquam ab iisdem praemii nomine ?

V. An turpi mercimonio concurrant, ideoque improbandi et coercendi, ut supra, sint ii, qui a dictis Bibliopolis et mercatoribus recipiunt pro Missis celebrandis libros, aliasve merces harum pretio sive imminuto, sive integro?

VI. An illicite agant ii, qui pro Missis celebratis recipiunt stipendii loco libros vel alias merces, seclusa quavis negotiationis, vel turpis lucri specie?

VII. An liceat Episcopis sine speciali S. Sedis venia ex eleemosynis Missarum, quas fideles celebrioribus Sanctuariis tradere solent, aliquid detrahere, ut eorum decori et ornamento consulatur, quando praesertim ea propriis reditibus careant ?

VIII. An et quid agendum ab Episcopis, ne in iisdem Sanctuariis plures Missarum eleemosynae congerantur, quam quae ibi intra praescriptum, seu breve tempus absolvi queant ?

IX. An et quid agendum ab Episcopis, ut Missae, sive quae singulis Sacerdotibus, sive quae Ecclesiis et locis piis a fidelibus celebrandae committuntur, accurate et fideliter persolvantur ?

Quibus dubiis non semel in propriis comitiis sedulo et accurate perpensis, tandem in Congregatione Generali habita in Palatio Apostolico Vaticano die 25 Iulii 1874, iidem Emi. Patres in hunc modum respondendum censuerunt, videlicet :

Ad I. Affirmative.
Ad II. Negative.
Ad III. Affirmative.
Ad IV. Affirmative,
Ad V. Affirmative.
Ad VI. Negative.
Ad VII. Negative, nisi de consensu oblatorum.

Ad VIII. et IX. Standum Constitutionibus Apostolicis et Decretis alias datis.1

Factaque die 31 Augusti 1874 de his omnibus SSmo. D. N. per me infrascriptum Secretarium relatione, Sanctitas Sua resolutiones S. Congregationis Apostolica sua auctoritate adprobavit et confirmavit, atque ad Episcopos transmitti iussit, ut ipsi eas intra propriae iurisdictionis limites exequendas, perpetuoque et inviolabiliter servandas curent. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae ex Secretaria S. Congregationis Concilii die 9 Septembris 1874.

P. CARD. CATERINI Praef.
P. ARCHIEPISCOPUS SARDIANUS Secr.

IV.-ALLOCUTION OF HIS HOLINESS ON THE OCCASION OF

CONFIRMING THE ELECTION OF MONSIGNOR SCHELHOT AS SYRIAC PATRIARCH OF ANTIOCH. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA

PAPÆ IX., ALLOCUTIO HABITA DIE XXI DECEMBRIS MDCCCLXXIV., AD S.R.E. CARDINALES IN ÆDIBUS VATI

CANIS. VENERABILES FRATRES :

Conspicientes Nos quo acerbitatis et gravitatis tribulationis Ecclesiae Dei in dies progrediantur, eo adigi sentimus, ut lacrimis potius, quam verbis super tanta veritatis et iustitiae oppugnatione, super calamitatibus humanae societatis, super coecitate improborum uti debeamus. Impietas enim insano libertatis spiritu instincta et arcto coniuncta foedere late dominatur, quae consociatos habens consiliis suis schismaticos, haereticos et infideles, consociatam malitiae suae potestatem, violentiam et dolos, ac spe et metu obnoxias sibi hominum mentes efficiens eo tendit, ut Catholica Religione, si id posset, eversa, vota expleat regni sui constituendi, regni scilicet ethnicae corruptionis, a qua Christus Dominus humanum genus eruit, et transtulit in Dei lumen et regnum. Sub hac inimicorum Dei conspiratione graviter omnino gemit Catholica Ecclesia ; nec opus est, ut luctuosam eius conditionem in Germanico Imperio, in Helvetia, in Americae centralis et meridionalis regionibus Vobis commemoremus,

tot

eius aerumnarum conscii sitis, et doloris etiam Nostri consortes. Verum acturi hodierna die cum Vobis de Patriarchae Antiocheni Syrorum confirmatione, facere non possumus, Venerabiles Fratres, quin intimo moeroris sensu deploremus

1 Vide Benedict. XIV., Instit. Eccl. 56 ; De Synodo Dioeces. lib. 5, cap. 8, seq. De Sacrif. Miss. lib. 3, cap. 21, seq.

cum

acerbam eam persecutionem, qua in Turcico Imperio Catholici Armeni premuntur. Ibi enim legitimo Armenorum Ciciliae Patriarcha indigne expulso, eos ex ecclesiasticis et laicis publica potestas tanquam catholicos habere praesumit, qui Nostrae Auctoritati rebelles, et debitam obedientiam praedicto Patriarchae detrectantes, ovile Christi deseruerunt, et ab unitate catholica misere defecerunt. Iis publica protectio attributa est; veri autem Christifideles, qui pro avita religione servanda adversa quaeque magna virtute sustinent, Neo-schismaticorum odiis et furori permittuntur, eorum bona et Ecclesiae militari manu, Neo-schismaticis ducibus et actoribus, violenter pluribus in locis occupatae fuere, ipsique in privatorum aedes ad sacra officia et mysteria convenire compulsi sunt. Nec eos defendunt illa ipsa huius saeculi placita, quorum vi dum conscientiae libertas proclamatur, liberum iis esse deberet suas habere ecclesias, suam profiteri fidem, suis adhaerere Pastoribus, nec defendunt solemnes conventiones inter potentes principes initae, quibus praeter cetera quae in illis acta fuere, catholicorum quoque in Othomanico Imperio degentium libertati, securitati, ac possessionibus plene consultum fuit. Ubi nunc datae fidei et acceptae sanctitas? Ubi eam tuendi et oppressos sublevandi studium in iis, qui vocem attollere et possent et deberent ?

Haec mala recensentes, non possimus, Venerabiles Fratres, non intimo dolore cruciari, videntes ex una parte quantum bellum impii et infideles callida impietatis dissimulatione moverint contra Deum et contra Divinum opus quod ipse fundavit in terris, quod suo spiritu regit, quod eius promissa tuentur ; ex altera autem parte non modo nullos tam nefariae coniurationi obices opponi, sed etiam adiumenta ac incitamenta addi, nec cogitari quod Ecclesiae causa et iuribus oppressis, caetera humana iura et civilis societatis tranquillitas incolumis esse non possit.

At in tantae tempestatis fluctibus omnis fiducia Nostra, Venerabiles Fratres, firmiter in Deo perseveret. Causa enim quam tuemur, Dei causa est, et licet a Divino Magistro pressurae nobis in hoc mundo praenutiatae fuerint, idem tamen in se sperantes non deserit, seque nobiscum usque

ad consummationem saeculi futurum esse promisit. Nonne enim divinae eius gratiae virtus fuit, quae usque ad hanc diem in tanto certamine, tum Venerabiles Fratres Episcopos, tum Sacerdotes et fideles in Germania, in Helvetia, in Orientis regionibus, in Americae plagis ita sustentavit, ut admirabilia exempla constantiae, zeli, fidei, invictae patientiae et virtutis magna cum gloria religionis ediderint ? Deo itaque Clementissimo gratias habeamus, qui Ecclesiae suae in tantis tribula

« ÖncekiDevam »