Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Et ideo, si non exprimatur actus baptismi, vel per modum nostrum, vel per modum Græcorum, non perficitur sacramentum, secundùm illam Decretalem Alexandri III (Extra. de Baptismo et ejus effectu): « Si quis puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, amen, et non dixerit : « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, amen, » non est puer baptizatus. >>

Ad tertium dicendum, quòd verba quæ proferuntur in formis sacramentorum, non pronuntiantur solùm causâ significandi, sed etiam causâ efficiendi, in quantum habent efficaciam ab illo Verbo per quod facta sunt omnia. Et ideo convenienter diriguntur, non solùm ad homines non intelligentes, sed etiam ad creaturas insensibiles, ut cùm dicitur : « Exorcizo te, creatura salis. >>

Ad quartum dicendum, quòd plures simul non possunt unum baptizare, quia actus multiplicatur secundùm multiplicationem agentium, si perfectè ab unoquoque agatur. Et sic, si convenirent duo, quorum unus esset mutus, qui non posset proferre verba, et alius carens manibus, qui non posset exercere actum, non possent ambo simul baptizare, uno dicente verba, et alio exercente actum. Possunt autem (si necessitas exigit), plures simul baptizari, quia nullus eorum reciperet nisi unum baptismum. Sed tunc oportebit dicere: «Ego baptizo vos. » Nec erit mutatio formæ, quia vos nihil aliud est quàm le et te. Quod autem dicitur, nos, non est idem dicere quod ego et ego, sed ego et tu; et sic jam mutaretur forma. Similiter autem mutaretur, si diceretur: « Ego baptizo me. » Et ideo nullus potest baptizare seipsum, propter quod et Christus à Joanne voluit baptizari, ut dicitur (Extra. de Baptismo et ejus effectu, cap. Debitum).

Ad quintum dicendum, quòd passio Christi, etsi sit principalis causa respectu ministri, est tamen causa instrumentalis respectu sanctæ Trinitatis. Et ideo potiùs commemoratur Trinitas quàm passio Christi.

Ad sextum dicendum, quòd, etsi sint tria nomina personalia trium personarum, est tamen nomen unum essentiale. Virtus autem divina quæ operatur in baptismo, ad essentiam pertinet. Et ideo dicitur, « in nomine, » et non «< in nominibus. >>

Ad septimum dicendum, quòd, sicut aqua sumitur ad baptismum quia ejus usus est communior ad abluendum, ita ad significandum tres personas, in forma baptismi assumuntur illa nomina quibus communiùs consueverunt nominari personæ in illa lingua. Nec in aliis nominibus perficitur sacramentum.

ARTICULUS VI.

Utrùm in nomine Christi possit dari baptismus.

Ad sextum sic proceditur (1). Videtur quòd in nomine Christi possit dari baptismus. Sicut enim una est fides, ita est unum baptisma, ut dicitur Ephes., IV. Sed Act., VIII, dicitur quòd « in nomine Christi baptizabantur viri et mulieres.>> Ergo etiam nunc potest dari baptismus in nomine Christi.

2. Præterea, Ambrosius dicit (lib. I. De Spiritu sancto, cap. 3): « Si Christum dicas, et Patrem à quo unctus est, et ipsum qui unctus est Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est, designasti. » Sed in nomine Trinitatis potest fieri baptismus. Ergo et in nomine Christi.

3. Præterea, Nicolaus Papa, ad consulta Bulgarorum respondens, dicit: «Qui in nomine sanctæ Trinitatis, vel tantùm in nomine Christi, sicut in Actibus Apostolorum legitur, baptizati sunt ( unum quippe idemque est, ut ait S. Ambrosius), rebaptizari non debent. » Rebaptizarentur autem, si in hac forma baptizati sacramentum baptismi non reciperent. Ergo potest conferri baptismus in nomine Christi sub hac forma: «Ego te baptizo in nomine Christi. >>

Sed contra est, quod Pelagius Papa scribit Gaudentio Episcopo: «Si hi qui in locis dilectioni tuæ vicinis commorari dicuntur, se solummodò in nomine Domini baptizatos fuisse confitentur, sine cujuscumque dubitationis ambiguo, eos ad fidem catholicam venientes, in sanctæ Trinitatis nomine baptizabis. » Didymus etiam dicit in lib. De Spiritu sancto: << Licèt quis possit existere saxei, ut ita dicam, cordis, et

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 3, qu. 1, art. 2, quæstiunc. 2, ad 3; et I. Cor., I, lect. 2, col. 4.

penitus mentis alienæ, qui ita baptizare conetur, ut unum de præceptis nominibus (scilicet trium personarum), prætermittat, tamen sine perfectione baptizabit. »

(CONCLUSIO. Cùm instituerit Christus baptismi sacramentum cum Trinitatis invocatione dari, consequens est sacramenti hujus integritatem tolli, si quid ad plenam Trinitatis invocationem pertinens desit.)

Respondeo dicendum, quòd sicut suprà dictum est (art. 2), sacramenta habent efficaciam ab institutione Christi. Et ideo, si prætermittatur aliquid eorum quæ Christus instituit circa aliquod sacramentum, efficacia caret, nisi ex speciali dispensatione ejus qui virtutem suam sacramentis non alligavit. Christus autem instituit sacramentum baptismi dari cum invocatione Trinitatis. Et ideo quicquid desit ad plenam invocationem Trinitatis, tollit integritatem baptismi. Nec obstat quòd in nomine unius personæ intelligitur alia (sicut in nomine Patris intelligitur Filius), aut quòd ille qui nominat unam solam personam, potest habere rectam fidem de tribus; quia, sicut ad sacramentum requiritur materia sensibilis, ita et formà sensibilis. Unde non sufficit intellectus vel fides Trinitatis ad perfectionem sacramenti, nisi sensibilibus verbis Trinitas exprimatur. Unde et in baptismo Christi, ubi fuit origo sanctificationis nostri baptismi, affuit Trinitas in sensibilibus signis, scilicet Pater in voce, Filius in humana natura, Spiritus sanctus in columba.

Ad primum ergo dicendum, quòd ex speciali Christi revelatione, apostoli in primitiva Ecclesia in nomine Christi baptizabant, ut nomen Christi, quod erat odiosum Judæis et Gentilibus, honorabile redderetur, per hoc quòd ad ejus invocationem Spiritus sanctus dabatur in baptismo.

Ad secundum dicendum, quòd Ambrosius assignat rationem quare convenienter talis dispensatio fieri potuit in primitiva Ecclesia; quia scilicet in nomine Christi tota Trinitas intelligitur. Et ideo servabatur, ad minus integritate intelligibili, forma quam Christus tradidit in Evangelio.

Ad tertium dicendum, quòd Nicolaus Papa dictum suum confirmat ex duobus præmissis. Et ideo ejus responsio pate t ex primis duabus solutionibus.

ARTICULUS VII.

Utrùm immersio in aqua sit de necessitute baptismi.

Ad septimum sic proceditur (1). Videtur quòd immersio in aqua sit de necessitate baptismi. Ut enim dicitur Ephes., IV: <«< Una fides, unum baptisma. » Sed apud multos communis modus baptizandi est per immersionem. Ergo videtur quòd non possit esse baptismus sine immersione.

2. Præterea, Apostolus dicit, Rom., VI: « Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. » Sed hoc fit per immersionem; dicit enim Chyosostomus, Homil. XXIV. super illud Joan., III : « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, » etc. : « Sicut in quodam sepulchro in aqua submergentibus nobis capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur, deinde novus rursus ascendit. » Ergo videtur quòd immersio sit de necessitate baptismi.

3. Præterea, si sine immersione totius corporis posset fieri baptismus, sequeretur quòd pari ratione sufficeret quamlibet partem aquâ perfundi. Sed hoc videtur inconveniens, quia originale peccatum, contra quod præcipuè datur baptismus, non est in una tantùm corporis parte. Ergo videtur quòd requiratur immersio ad baptismum, et non sufficiat sola aspersio.

Sed contra est, quod Hebr., X, dicitur : « Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda à conscientia mala, abluti corpus aquâ mundâ. »

(CONCLUSIO.Cùm in baptismo assumatur aqua ad corporis ablutionem, non modò per immersionem, verùm etiam per aspersionem vel effusionem aquæ baptismus dari potest, tutiùs tamen est (quia hoc habet communior usus), per modum immersionis baptizare.)

Respondeo dicendum, quòd aqua assumitur in sacramento baptismi ad usum ablutionis corporalis, per quam significatur

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 3, 'qu. 1, art. 4.

interior ablutio peccatorum. Ablutio autem fieri potest per aquam, non solùm per modum immersionis, sed etiam per modum aspersionis vel effusionis. Et ideo, quamvis tutiùs sit baptizare per modum immersionis (quia hoc habet communior usus), potest tamen fieri baptismus per modum aspersionis, vel etiam per modum effusionis, secundùm illud Ezech., XXXVI: « Effundam super vos aquam mundam; » sicut B. Laurentius legitur baptizasse: et hoc præcipuè propter necessitatem, vel quia est magna multitudo baptizandorum, ut patet Act., II et IV, ubi dicitur quòd crediderunt unâ die tria millia, et aliâ die quinque millia. Quandoque autem potest imminere necessitas propter paucitatem aquæ, vel propter debilitatem ministri, quia non potest sustentare baptizandum; vel propter debilitatem baptizandi, cui potest imminere periculum mortis ex immersione. Et ideo dicendum est quòd immersio non est de necessitate baptismi.

Ad primum ergo dicendum, quòd ea quæ sunt per accidens, non variant substantiam rei. Per se autem requiritur ad baptismum corporalis ablutio per aquam; unde et baptismus lavacrum nominatur, secundùm illud Ephes., V: « Mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ; » sed quòd fiat ablutio hoc vel illo modo, accidit baptismo. Et ideo talis diversitas non tollit unitatem baptismi.

Ad secundum dicendum, quòd in immersione expressiùs repræsentatur figura sepulturæ Christi; et ideo hic modus baptizandi est communior et laudabilior. Sed in aliis modis baptizandi repræsentatur aliquo modo, licèt non ita expressè; nam quocumque modo fiat ablutio, corpus hominis vel aliqua pars ejus aquæ supponitur, sicut corpus Christi sub terra fuit positum.

Ad tertium dicendum, quòd principalis pars corporis, præcipuè quantùm ad exteriora membra, est caput, in quo vigent omnes sensus et interiores et exteriores. Et ideo, si totum corpus aquâ non possit perfundi, propter aquæ paucitatem, vel propter aliquam aliam causam, oportet caput perfundere, in quo manifestatur principium animalis vitæ. Et licèt per membra quæ generationi deserviunt, peccatum originale traducatur, non tamen sunt membra illa potiùs aspergenda quàm caput,

« ÖncekiDevam »