Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mentum. 3o Utrùm sacramentum sit signum unius rei tantùm vel plurium. 4° Utrùm sacramentum sit signum quod est res sensibilis. 50 Utrùm ad sacramentum requirantur determinatæ res sensibiles. 6° Utrùm ad sacramentum requiratur significatio quæ est per verba. 7o Utrùm requirantur determinata verba. 8° Utrùm illis verbis possit aliquid addi vel subtrahi.

ARTICULUS I.

Utrùm sacramentum sit in genere signi.

Ad primum sic proceditur (1). Videtur quòd sacramentum non sit in genere signi. Videtur enim sacramentum dici à sacrando, sicut medicamentum à medicando. Sed hoc magis videtur pertinere ad rationem causæ quàm ad rationem signi. Ergo sacramentum magis est in genere causæ quàm in genere signi.

2. Præterea, sacramentum videtur aliquid occultum significare, secundùm illud Tob., XII: «Sacramentum regis abscondere bonum est; » et Ephes., III: « Quæ sit dispensatio sacramenti absconditi à sæculis in Deo. » Sed illud quod est absconditum videtur esse contra rationem signi; nam signum est « quod præter speciem quam ingerit sensibus, facit aliquid aliud in cognitionem venire, » ut patet per Augustinum in II. De doctrina Christi (cap. 1). Ergo videtur quòd sacramentum non sit in genere signi.

3. Præterea, juramentum quandoque sacramentum nominatur; dicitur enim in Decret., XXII, qu. 5 (2) : « Parvuli qui sine ætate rationabili sunt, non cogantur jurare; et qui semel perjuratus fuerit, nec testis sit post hoc, nec ad sacramentum (id est juramentum) accedat. » Sed juramentum non pertinet ad rationem signi. Ergo videtur quòd sacramentum non sit in genere signi.

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 1, qu. 1, art. 1, quæstiunc. 1; et art. 3, ad 1; et art. 4, quæstiunc. 1, ad 1.

(2) Hic textus, qui haberi dicitur in Decretis, Causâ XXII, ex lib. I. Capitul. Caroli Magni, cap. 63, sumitur.

Sed contra est, quod Augustinus dicit, X. De Civit. Dei (cap. 15): «Sacrificium visibile invisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum, est. »

(CONCLUSIO.

Cùm à theologis sacramentum usurpetur ut signi quamdam denotet habitudinem, perspicuum est sacramentum in genere signi esse.)

Respondeo dicendum, quòd omnia quæ habent ordinem ad unum aliquid, licèt diversimodè, ab illo denominari possunt; sicut à sanitate, quæ est in animali, denominatur sanum, non solùm animal, quod est sanitatis objectum, sed dicitur medicina sana, in quantum est sanitatis effectiva, diæta verò, in quantum est conservativa ejusdem, et urina, in quantum est significativa ipsius. Sic igitur sacramentum potest aliquid dici, vel quia in se habet aliquam sanctitatem occultam, et secundùm hoc sacramentum idem est quod sacrum secretum; vel quia habet aliquem ordinem ad hanc sanctitatem, vel causæ vel signi; vel secundùm quamcunque aliam habitudinem. Specialiter autem nunc loquimur de sacramentis, secundùm quòd important habitudinem signi; et secundùm hoc sacramentum ponitur in genere signi.

Ad primum ergo dicendum, quòd, quia medicina se habet ut causa effectiva sanitatis, inde est quòd omnia denominata à medicina, dicuntur per ordinem ad unum primum agens; et propter hoc medicamentum importat causalitatem quamdam. Sed sanctitas, à qua denominatur sacramentum, non significatur per modum causæ efficientis, sed magis per modum causæ formalis vel finalis. Et ideo non oportet quòd sacramentum semper importet causalitatem.

Ad secundum dicendum, quòd ratio illa procedit secundùm quòd sacramentum idem est quod sacrum secretum. Dicitur autem non solùm Dei secretum, sed etiam regis esse sacrum et sacramentum, quia, secundùm antiquos, sancta vel sacrosancta dicebantur quæcumque violari non licebat, sicut etiam muri civitatis et personæ in dignitatibus constitutæ; unde imperatorum epistolæ appellabantur vulgò sacræ, sive sacra imperatoris pro epistola imperatoris ponebatur, ut in antiquis conciliis, ubi aliquæ referuntur, patet, propter personæ quæ mittebat reverentiam et inviolabilem dignitatem.

Et ideo illa secreta, sive divina sive humana, quæ non licet violari, quibuslibet publicando, dicuntur sacra vel sacramenta. Ad tertium dicendum, quòd etiam juramentum habet quamdam habitudinem ad res sacras, in quantum scilicet est quædam contestatio facta per aliquid sacrum. Et secundùm hoc dicitur juramentum esse sacramentum, non eadem ratione qua nunc loquimur de sacramentis, non tamen æquivocè sumpto nomine sacramenti, sed analogicè, scilicet secundùm diversam habitudinem ad aliquid unum, quod est res sacra.

ARTICULUS II.

Utrùm omne signum rei sacræ sit sacramentum.

Ad secundum sic proceditur (1). Videtur quòd non omne signum rei sacræ sit sacramentum. Omnes enim creaturæ sensibiles sunt signa rerum sacrarum, secundùm illud Rom., I : << Invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur.» Nec tamen omnes res sensibiles possunt dici sacramenta. Non ergo omne signum rei sacræ est sacramentum.

2. Præterea, omnia quæ in veteri lege fiebant Christum figurabant, qui est Sanctus sanctorum, secundùm illud I. Cor., X: «Omnia in figura contingebant illis; » et Coloss., II: « Quæ sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. » Nec tamen omnia gesta patrum veteris Testamenti, vel etiam omnes ceremoniæ legis sunt sacramentum, sed quædam specialiter, sicut in II. part. habitum est (1, 2, qu. 101, art. 4). Ergo videtur quòd non omne signum rei sacræ sit sacramentum.

3. Præterea, etiam in novo Testamento multa geruntur in signum alicujus rei sacræ, quæ tamen non dicuntur sacramenta sicut aspersio aquæ benedictæ, consecratio altaris et similia. Non ergo omne signum rei sacræ est sacramentum.

Sed contra est, quòd definitio convertitur cum definito. Sed quidam definiunt sacramentum per hoc quòd est «sacræ rei

(1) De his etiam infrà, qu. 64, art. 2; et 1, 2 , qu. 101, art. 4; et qu. 102, art. 5; et IV, Sent., dist. 1, qu. 1, art. 1, quæstiunc. 1.

signum, » et hoc etiam videtur ex auctoritate Augustini suprà inducta (in art. præced., argum. Sed contra ). Ergo videtur quòd omne signum rei sacræ sit sacramentum.

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Cùm signa propriè hominibus dentur, non quodvis rei sacræ signum sacramentum est, sed illud tantùm quod signum est rei sacræ quatenus homines sanctificat.)

Respondeo dicendum, quòd signa propriè dantur hominibus, quorum est per nota ad ignota pervenire. Et ideo propriè dicitur sacramentum, quod est signum alicujus rei sacræ ad homines pertinentis, ut scilicet propriè dicatur sacramentum, secundùm quòd nunc de sacramentis loquimur, quod est « signum rei sacræ, in quantum est sanctificans homines. >>

Ad primum ergo dicendum, quòd creaturæ sensibiles significant aliquid sacrum, scilicet sapientiam et bonitatem divinam, in quantum sunt in seipsis sacra, non autem in quantum nos per ea sanctificamur. Et ideo non possunt dici sacramenta, secundùm quòd nunc loquimur de sacramentis; ut nec << sacramentum stellarum septem, » Apocal., I, quod Richardus de S. Victore, lib. I. super Apoc., cap. IV, «signum rei sacræ » appellat.

Ad secundum dicendum, quòd quædam ad vetus Testamentum pertinentia significabant sanctitatem Christi, secundùm quòd in se sanctus est. Quædam verò significabant sanctitatem ejus in quantum per ea nos sanctificamur, sicut immolatio agni paschalis significabat immolationem Christi, qua sanctificati sumus; et talia dicuntur propriè veteris legis sacramenta.

Ad tertium dicendum, quòd res denominatur à fine et complemento. Dispositio autem non est finis neque perfectio. Et ideo quæ significant dispositionem ad sanctitatem, non dicuntur sacramenta (de quibus procedit objectio), sed solùm ea quæ significant perfectionem sanctitatis humanæ.

ARTICULUS III.

Utrùm sacramentum sit signum unius rei tantùm.

Ad tertium sic proceditur (1). Videtur quòd sacramentum non sit signum nisi unius rei. Id enim quo multa significantur, est signum ambiguum, et, per consequens, fallendi occasio, sicut patet de nominibus æquivocis. Sed omnis fallacia debet removeri à christiana religione, secundùm illud Coloss., II : « Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam. » Ergo videtur quòd sacramentum non sit signum plurium rerum.

2. Præterea, sicut dictum est (art. præced.), sacramentum significat rem sacram in quantum est humanæ sanctificationis causa. Sed una sola est causa humanæ sanctificationis, scilicet sanguis Christi, secundùm illud Hebr., ult.: « Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. >> Ergo videtur quòd sacramentum non significet plura.

3. Præterea, dictum est (art. præced., ad 3), quòd sacramentum propriè significat ipsum finem sanctificationis. Sed finis sanctificationis est vita æterna, secundùm illud Rom., VI « Habetis fructum vestrum in sanctificatione (2), finem verò vitam æternam. » Ergo videtur quòd sacramentum non significet nisi unam rem, scilicet vitam æternam.

Sed contra est, quòd in sacramento altaris est duplex res significata, scilicet corpus Christi verum et mysticum, ut Augustinus dicit in lib. Sentent. Prosperi.

(CONCLUSIO.

Sacramentum est signum rememorativum passionis Christi, et divinæ gratiæ demonstrativum, ac futuræ gloriæ prognosticum.)

Respondeo dicendum, quòd sicut dictum est (art. præced.), sacramentum propriè dicitur quod ordinatur ad significandam

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 1, qu. 1, art. 1, quæstiunc. 1, ad 4; et art. 3, in corp.

(2) Meliùs et correctiùs, ut in Vulgata habetur, in sanctificationem; græce verò εὶς ἁγιασμόν.

« ÖncekiDevam »