Sayfadaki görseller
PDF
ePub

municare, videtur quòd melioris conditionis sint peccatores quàm justi; quod est inconveniens. Ergo videtur quòd etiam justis liceat à communione cessare.

Sed contra est, quod Dominus dicit, Joan., VI: «Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. >>

(CONCLUSIO.

Cùm spiritualis eucharistiæ sumptio, quæ ad salutem necessaria est, percipiendi sacramenti votum includat, votum autem frustra sit, nisi, cùm adest opportunitas, impleatur; perspicuum est non solùm ex statuto Ecclesiæ, sed etiam ex Christi mandato homines ad eucharistiam sumendam obligari.)

Respondeo dicendum, quòd sicut suprà dictum est (art. 1, et qu. 73, art. 3, ad 1), duplex est modus percipiendi hoc sacramentum, scilicet spiritualis et sacramentalis. Manifestum est autem quòd omnes tenentur saltem spiritualiter manducare, quia hoc est Christo incorporari, ut suprà dictum est (qu. 73, art. 3). Spiritualis autem manducatio includit votum seu desiderium percipiendi hoc sacramentum, ut suprà dictum est. Et ideo sine voto percipiendi hoc sacramentum, non potest homini esse salus. Frustra autem esset votum, nisi impleretur, quando opportunitas adesset. Et ideo manifestum est quòd homo tenetur hoc sacramentum sumere, non solùm ex statuto Ecclesiæ, sed ex mandato Domini dicentis, Luc., XXII : « Học facite in meam commemorationem. » Ex statuto autem Ecclesiæ sunt determinata tempora exequendi Christi præceptum. Ad primum ergo dicendum, quòd sicut Gregorius dicit in Pastorali (part. I, cap. 6), « illa est vera humilitas, cùm ad respuendum quod utiliter præcipitur, pertinax non est. » Et ideo non potest esse laudabilis humilitas, si contra præceptum Christi et Ecclesiæ aliquis omnino à communione abstineat; neque enim Centurioni præceptum fuit, ut Christum in sua domo reciperet.

Ad secundum dicendum, quòd hoc sacramentum dicitur non esse necessitatis, sicut baptismus, quantùm ad pueros, quibus potest esse salus sine hoc sacramento, non autem sine sacramento baptismi; quantùm verò ad adultos, utrumque est necessitatis.

Ad tertium dicendum, quòd peccatores magnum detrimentum patiuntur, ex hoc quòd repelluntur à perceptione hujus sacramenti, unde per hoc non sunt melioris conditionis. Et licèt in peccatis permanentes non excusentur propter hoc à transgressione præcepti, pœnitentes tamen, qui, ut Innocentius dicit, secundùm consilium sacerdotis abstinent, excusantur.

ARTICULUS XII.

Utrùm liceat sumere corpus Christi sine sanguine.

Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quòd non liceat sumere corpus Christi sine sanguine. Dicit enim Gelasius Papa, et habetur De consecrat., dist. 2: «Comperimus quòd quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione, à calice sacramenti cruoris abstinent; qui procul dubio, quoniam nescio qua superstitione docentur astringi, aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur. » Non ergo licet sumere corpus Christi sine ejus sanguine.

2. Præterea, ad perfectionem hujus sacramenti concurrit et manducatio corporis et potatio sanguinis, ut suprà habitum est. Si ergo sumatur corpus sine sanguine, erit sacramentum imperfectum; quod ad sacrilegium pertinere videtur. Unde ibidem Gelasius subdit: «< Quia divisio unius ejusdemque mys terii sine grandi sacrilegio provenire non potest. >>

3. Præterea, hoc sacramentum celebratur in memoriam Dominicæ passionis (ut suprà dictum est), et sumitur pro animæ salute. Sed passio Christi magis exprimitur in sanguine quàm in corpore; sanguis etiam pro salute animæ offertur, ut suprà habitum est. Potiùs ergo esset abstinendum à sumptione cor poris, quàm à sumptione sanguinis. Ergo accedentes ad hoc sacramentum non debent sumere corpus Christi sine ejus sanguine.

Sed contra est multarum Ecclesiarum usus; in quibus populo communicanti datur corpus Christi sumendum, non autem sanguis.

(CONCLUSIO.Cùm ad sacerdotem pertineat consecrare et perficere hoc sacramentum, cujus perfectio in utroque consistit,

nullo modo corpus Christi sine sanguine sumere debet; aliis verò propter irreverentiæ periculum solum Christi corpus Ecclesiæ quædam exhibere prudenter consueverunt.)

Respondeo dicendum, quòd circa usum hujus sacramenti duo possunt considerari: unum ex parte ipsius sacramenti; aliud ex parte sumentium. Ex parte quidem ipsius sacramenti convenit quòd utrumque sumatur, scilicet et corpus et sanguis, quia in utroque consistit perfectio sacramenti; et ideo, quia ad sacerdotem pertinet hoc sacramentum consecrare et perficere, nullo modo debet corpus Christi sumere sine sanguine. Ex parte autem sumentium requiritur summa reverentia, et cautela, ne aliquid accidat quod vergat ad injuriam tanti mysterii. Quod præcipuè posset accidere in sanguinis sumptione, qui quidem si incautè sumeretur, de facili posset effundi. Et quia crevit multitudo populi christiani, in qua continentur senes et juvenes et parvuli, quorum quidam non sunt tantæ discretionis, ut cautelam debitam circa usum hujus sacramenti adhibeant, ideo providè in quibusdam Ecclesiis observatur, ut populo sanguis sumendus non detur, sed solùm à sacerdote sumatur.

Ad primum ergo dicendum, quòd Gelasius loquitur quantùm ad sacerdotes, qui sicut totum consecrant sacramentum, ita etiam toti communicare debent; ut enim legitur in Concilio Toletano (cap. 5, et cap. Relatum, dist. 2, De consecrat.), « quale erit sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps esse dignoscitur. >>

Ad secundum dicendum, quòd perfectio hujus sacramenti non est in usu fidelium, sed in consecratione materiæ. Et ideo nihil derogat perfectioni hujus sacramenti, si populus sumat corpus sine sanguine, dummodo sacerdos consecrans sumat utrumque.

Ad tertium dicendum, quòd repræsentatio Dominicæ passionis agitur in ipsa consecratione hujus sacramenti, in qua non debet corpus sine sanguine consecrari; potest autem à populo corpus sine sanguine sumi. Nec exinde sequitur aliquod detrimentum, quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert et sumit, et sub utraque specie totus Christus continetur, ut suprà habitum est (qu. 76, art. 2).

QUESTIO LXXXI.

De modo quo Christus usus est hoc sacramento, in quatuor articulos divisa.

Deinde considerandum est de uşu hujus sacramenti, quo Christus usus est in prima sui institutione.

Et circa hoc quæruntur quatuor: 1o Utrùm Christus sumpserit suum corpus et sanguinem. 20 Utrùm Judæ dederit. 3o Quale corpus sumpserit aut dederit, utrùm scilicet passibile vel impassibile. 4° Quomodo se habuisset Christus sub hoc sacramento, si fuisset in triduo mortis reservatum aut consecratum.

ARTICULUS I.

Utrùm Christus sumpserit suum corpus et sanguinem.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd Christus non sumpserit corpus suum et sanguinem. Non enim de factis Christi et dictis asseri debet, quod auctoritate sacræ Scripturæ non traditur. Sed in Evangeliis non habetur quòd Christus corpus suum manducaverit, aut sanguinem suum biberit. Non ergo est hoc asserendum.

2. Præterea, nihil potest esse in seipso, nisi fortè ratione partium, prout scilicet una pars ejus est in alia, ut habetur IV. Phys. (text. 34). Sed illud quod manducatur et bibitur, est in manducante et bibente. Cùm igitur totus Christus sit sub utraque specie sacramenti, videtur impossibile fuisse quòd ipse sumpserit hoc sacramentum.

3. Præterea, duplex est sumptio hujus sacramenti, scilicet spiritualis et sacramentalis. Sed spiritualis non competebat Christo, quia nihil à sacramento accepit, et per consequens nec sacramentalis, quæ sine spirituali est imperfecta, ut suprà habitum est (qu. 80, art. 1). Ergo Christus nullo modo hoc sacramentum sumpsit.

Sed contra est, quod Hieronymus dicit ad Hedibiam

(Epist. CL): «Dominus Jesus Christus ipse conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur (1). »

(CONCLUSIO.- Christus, cùm quæ aliis observanda instituit, ipse primus observare consueverit, non modò sui corporis sacramentum instituit sumendum aliis, sed ipsum etiam sumpsit.)

Respondeo dicendum, quòd quidam dixerunt quòd Christus in cœna corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit, non tamen ipse sumpsit. Sed hoc non videtur convenienter dici, quia Christus ea quæ aliis observanda instituit, ipse primitùs observavit; unde et ipse priùs baptizari voluit, quàm aliis baptismum imponeret, secundùm illud Act., I: «< Cœpit Jesus facere et docere. » Unde et primò ipse corpus suum et sanguinem sumpsit, et postea discipulis sumendum tradidit. Et hoc est quod Ruth, III, super illud : « Cùmque comedisset et bibisset, etc., » dicit Glossa, quòd « Christus comedit et bibit in cœna, cùm corporis et sanguinis sui sacramentum discipulis tradidit. » Unde « quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse participavit eisdem. >>

Ad primum ergo dicendum, quòd in Evangeliis legitur quòd Christus accepit panem et calicem; non est autem intelligendum quòd acceperit solùm in manibus, ut quidam dicunt, sed eo modo accepit quo aliis accipiendum tradidit. Unde cùm discipulis dixerit : « Accipite et comedite, » et iterum : « Accipite et bibite,» intelligendum est quòd ipse accipiens comederit et biberit. Unde et quidam metricè dixerunt :

« Rex sedet in eœna, turba cinctus duodena,
Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus. >>

Ad secundum dicendum, quòd sicut suprà dictum est (qu. 76, art. 5), Christus, secundùm quòd est sub hoc sacramento, comparatur ad locum, non secundùm proprias dimensiones, sed secundùm dimensiones specierum sacramentalium; ita quòd in quocumque loco ubi sunt illæ species, est ipse Christus. Et quia species illæ potuerunt esse in manibus et in ore Christi,

(1) Quæst. 2, ad Hedib., refertur in Decretis, dist. 2, De consecrat., cap. Nec Moyses.

« ÖncekiDevam »