Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sed contra est, quod Augustinus dicit super Joan. (Tract. LXXX): « Unde tanta vis aquæ, ut corpus tangat et cor abluat? » Et Beda dicit (c. 10 in Luc.), quòd « Dominus tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam contulit aquis. >>

(CONCLUSIO.-Est in sacramentis quædam instrumentalis virtus ad inducendum gratiam, quæ est sacramenti effectus, proportionata instrumento; non permanens quidem, sed transiens, sicnt instrumentum, nisi à principali agente motum, non operatur.) Respondeo dicendum, quòd illi qui ponunt quòd sacramenta non causant gratiam nisi per quamdam concomitantiam, ponunt quòd in sacramento non sit aliqua virtus quæ operetur ad sacramenti effectum; est tamen virtus divina sacramento assistens, quæ sacramentalem effectum operatur. Sed ponendo quod sacramentum est instrumentalis causa gratiæ, necesse est simul ponere quòd in sacramento sit quædam virtus instrumentalis ad inducendum sacramentalem effectum. Et hæc quidem virtus proportionatur instrumento; unde comparatur ad virtutem absolutam et perfectam alicujus rei, sicut comparatur instrumentum ad agens principale; instrumentum enim, ut dictum est (art. 1), non operatur nisi in quantum est motum à principali agente, quod per se operatur. Et ideo virtus principalis agentis habet permanens et completum esse in natura; virtus autem instrumentalis habet esse transiens ex uno in aliud et incompletum, sicut et motus est actus imperfectus ab agente in patiens.

Ad primum ergo dicendum, quòd virtus spiritualis non potest esse in re corporea per modum virtutis permanentis et completæ, sicut ratio probat. Nihil tamen prohibet in corpore esse virtutem spiritualem instrumentaliter, in quantum scilicet corpus potest moveri ab aliqua substantia spirituali, ad aliquem effectum spiritualem inducendum; sicut et in ipsa voce sensibili est quædam vis spiritualis ad excitandum intellectum hominis, in quantum procedit à conceptione mentis. Et hoc modo vis spiritualis est in sacramentis, in quantum ordinatur à Deo ad effectum spiritualem.

mediis bonis subjungitur, ex Augustino eruitur, De lib. arbit., II, 19.

Ad secundum dicendum, quòd, sicut motus, eo quòd est actus imperfectus, non propriè est in aliquo genere, sed reducitur ad genus actûs perfecti, sicut alteratio ad qualitatem, ita virtus instrumentalis non est, propriè loquendo, in aliquo genere, sed reducitur ad genus et speciem virtutis perfectæ.

Ad tertium dicendum, quòd, sicut virtus instrumentalis acquiritur instrumento ex hoc ipso quòd movetur ab agente principali, ita et sacramentum consequitur spiritualem virtutem ex benedictione Christi, et applicatione ministri ad usum sacramenti. Unde Augustinus dicit in quodam sermone De Epiphania: « Nec mirum quòd aquam, hoc est substantiam corporalem, ad purificandam animam dicimus pervenire. Pervenit planè, et penetrat conscientiæ universa latibula; quamvis enim ipsa sit subtilis et tenuis, benedictione tamen Christi facta subtilior, occultas vitæ causas ac secreta mentis subtili rore pertransit. »>

Ad quartum dicendum, quòd, sicut eadem vis principalis agentis instrumentaliter invenitur in omnibus instrumentis ad effectum, prout sunt quodam ordine unum; ita etiam eadem vis sacramentalis invenitur in verbis et rebus, prout ex verbis et rebus perficitur unum sacramentum.

ARTICULUS V.

Utrùm sacramenta novæ legis habeant virtutem ex passione Christi.

Ad quintum sic proceditur (1). Videtur quòd sacramenta novæ legis non habeant virtutem ex passione Christi. Virtus enim sacramentorum est ad gratiam causandam in anima, per quam spiritualiter vivit. Sed, sicut Augustinus dicit super Joan. (Tract. XIX), « Verbum, prout erat in principio apud Deum, vivificat animas; secundùm autem quòd est caro factum, vivificat corpora. » Cùm igitur passio Christi pertineat

(1) De his etiam infrà, qu. 64, art. 2; et IV, Sent., dist. 1, qu. 1, art. 4, quæstiunc. 3; et dist. 5, qu. 2, art. 2, quæstiunc. 1.

ad Verbum secundùm quòd est caro factum, videtur quòd non possit causare virtutem sacramentorum.

2. Præterea, virtus sacramentorum videtur ex fide dependere, quia, sicut dicit Augustinus super Joan. (Tract. LXXX) (1), « Verbum Dei perficit sacramentum, non quia dicitur, sed quia creditur. » Sed fides nostra non solùm respicit passionem Christi, sed etiam alia mysteria humanitatis ipsius, et principaliùs etiam divinitatem ejus. Ergo videtur quòd sacramenta non habeant specialiter virtutem à passione Christi. 3. Præterea, sacramenta ordinantur ad hominum justificationem, secundùm illud I. Cor., VI: « Abluti estis, et justificati estis.» Sed justificatio attribuitur resurrectioni, secundùm illud Rom., IV: « Resurrexit propter justificationem nostram.» Ergo videtur quòd sacramenta magis habeant virtutem à resurrectione Christi quàm ab ejus passione.

Sed contra est, quod super illud Rom., V: «< In similitudinem prævaricationis Ada, etc.,» dicit Glossa : « Ex latere Christi dormientis in cruce fluxerunt sacramenta, per quæ salvata est Ecclesia. » Sic ergo sacramenta videntur habere virtutem ex passione Christi.

(CONCLUSIO.-Cùm per Christi humanitatem et passionem, non modò meritoriè, sed etiam satisfactoriè operatus fuerit Deus nostram à peccatis liberationem et sanctificationem, omnem suam efficaciam habere oportet novæ legis sacramenta à passione Christi.)

Respondeo dicendum, quòd, sicut dictum est (art. 1), sacramentum operatur ad gratiam causandam per modum instrumenti. Est autem duplex instrumentum : unum quidem separatum, ut baculus; aliud autem conjunctum, ut manus. Per instrumentum autem conjunctum movetur instrumentum separatum, sicut baculus per manum. Principalis autem causa efficiens gratiæ est ipse Deus, ad quem comparatur humanitas Christi sicut instrumentum conjunctum, sacramentum autem

(1) Ut ex Tract. LXXX jam superiùs notatum est, qu. 60, art. 6. Nempe sic : Unde tanta virtus aquæ ut corpus tangat et cor abluat? nisi faciente verbo, non quia, dicitur, sed quia creditur.

sicut instrumentum separatum. Et ideo oportet quòd virtus salutifera à divinitate Christi per ejus humanitatem in ipsa sacramenta derivetur. Gratia autem sacramentalis ad duo præcipuè ordinari videtur, videlicet ad tollendos defectus præteritorum peccatorum, in quantum transeunt actu et remanent reatu; et iterum ad perficiendam animam in his quæ pertinent ad cultum Dei, secundùm religionem vitæ christianæ. Manifestum est autem ex his quæ suprà dicta sunt (qu. 48 et 49), quòd Christus liberavit nos à peccatis nostris præcipuè per suam passionem, non solùm efficienter et meritoriè, sed etiam satisfactoriè. Similiter etiam per suam passionem initiavit ritum christianæ religionis, « offerens seipsum oblationem et hostiam Deo,» ut dicitur Ephes., V. Unde manifestum est quòd sacramenta Ecclesiæ specialiter habent virtutem ex passione Christi, cujus virtus quodammodo nobis copulatur per susceptionem sacramentorum; in cujus signum de latere Christi pendentis in cruce fluxerunt aqua et sanguis, quorum unum pertinet ad baptismum, aliud ad Eucharistiam, quæ sunt potissima sacramenta.

Ad primum ergo dicendum, quòd « Verbum, prout erat in principio apud Deum, vivificat animas,» sicut agens principale; caro tamen ejus et mysteria in ea perpetrata operantur instrumentaliter ad animæ vitam; ad vitam autem corporis non solùm instrumentaliter, sed etiam per quamdam exemplaritatem, ut suprà dictum est (qu. 56, art. 1, ad 3).

Ad secundum dicendum, quòd per fidem Christus habitat in nobis, ut dicitur Ephes., III; et ideo virtus Christi copulatur nobis per fidem. Virtus autem remissiva peccatorum speciali quodam modo pertinet ad passionem ipsius Christi; et ideo per fidem passionis ejus specialiter homines liberantur à peccatis, secundùm illud Rom., III : « Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. » Et ideo virtus sacramentorum, quæ ordinatur ad tollenda peccata, præcipuè est ex fide passionis Christi.

Ad tertium dicendum, quòd justificatio attribuitur resurrectioni ratione termini ad quem, qui est novitas vitæ per gratiam. Attribuitur tamen passioni ratione termini à quo, scilicet quantùm ad dimissionem culpæ.

ARTICULUS VI.

Utrùm sacramenta veteris legis gratiam causarent.

Ad sextum sic proceditur (1). Videtur quòd etiam sacramenta veteris legis gratiam causarent. Quia, sicut dictum est (art. 5), sacramenta novæ legis habent efficaciam. ex fide passionis Christi. Sed fides passionis Christi fuit in veteri lege, sicut et in nova; habemus enim «< eumdem Spiritum fidei, »> ut habetur II. ad Cor., IV. Sicut ergo sacramenta novæ legis conferunt gratiam, ita etiam sacramenta veteris legis gratiam conferebant.

2. Præterea, sanctificatio non fit nisi per gratiam. Sed per sacramenta veteris legis homines sanctificabantur; dicitur enim Levit., VIII: « Cùmque sanctificasset Moyses Aaron et filios ejus in vestitu suo, etc. » Ergo videtur quòd sacramenta veteris legis gratiam conferebant.

3. Præterea, sicut Beda dicit in Homil. Circumcisionis, «idem salutiferæ curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod baptismus agere revelatæ tempore gratiæ consuevit. » Sed baptismus nunc confert gratiam. Ergo circumcisio gratiam conferebat; et, pari ratione, alia sacramenta legalia, quia, sicut baptismus est janua sacramentorum novæ legis, ita et circumcisio erat janua sacramentorum veteris legis; propter quod et Apostolus dicit, Galat., V: « Testificor omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. »

Sed contra est, quod Galat., IV, dicitur: « Convertimini iterum ad infirma et egena elementa? » Glossa (2) : « Id est ad legem, quæ dicitur infirma, quia perfectè non justificat. » Sed gratia perfectè justificat. Ergo sacramenta veteris legis gratiam non conferebant.

(1) De his etiam suprà, 1, 2, qu. 103, art. 2; et qu. 107, art. 1, ad 3; et infrà qu. 70, art. 4; et IV, Sent., dist. 1, qu. 1, art. 5, quæstiunc. 1.

(2) Ex Commentario Petri Lombardi eruitur. Dicit etiam

« ÖncekiDevam »