Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sed contra est, quòd idem Christus qui erat in cruce, fuisset in sacramento. Sed in cruce moriebatur. Ergo et in sacramento conservato moreretur.

(CONCLUSIO.- Cùm idem Christus qui erat in cruce, in sacramento etiam fuisset, si hoc sacramentum tempore mortis ejus servatum fuisset, consequens est Christum etiam in sacramento mortuum fuisse.)

Respondeo dicendum, quòd corpus Christi idem in substantia est in hoc sacramento, et in propria specie, sed non eodem modo. Nam in propria specie contingit circumstantia corpora per proprias dimensiones, non autem prout est in hoc sacramento, ut suprà dictum est (qu. 72, art. 4, 5 et 6). Et ideo quidquid pertinet ad Christum secundùm quòd in se est, potest attribui ei et in propria specie, et in sacramento existenti, sicut vivere, mori, dolere, animatum vel inanimatum esse, et cætera hujusmodi. Quæcumque verò conveniunt ei per comparationem ad corpora extrinseca, possunt ei attribui in propria specie existenti, non autem prout est in sacramento, sicut irrideri, conspui, crucifigi, flagellari, et cætera hujusmodi. Unde et quidam metricè dixerunt :

Pixide servato poteris sociare dolorem
Innatum; sed non illatus convenit illi.

Ad primum ergo dicendum, quòd sicut dictum est, passio convenit corpori passo per comparationem ad agens extrinsecum. Et ideo Christus, secundùm quòd est sub hoc sacramento, pati non potest, potest tamen mori.

Ad secundum dicendum, quòd sicut suprà dictum est (qu. 76, art. 2), sub specie panis est corpus Christi ex vi consecrationis, sanguis autem sub specie vini. Sed nunc quidem, quando realiter sanguis Christi non est separatus ab ejus corpore, ex reali concomitantia et sanguis Christi est sub specie panis simul cum corpore, corpus sub specie vini simul cum sanguine. Sed si tempore passionis Christi, quando realiter sanguis fuit separatus à corpore Christi, fuisset hoc sacramentum consecratum, sub specie panis fuisset solùm corpus, et sub specie vini fuisset solùm sanguis.

Ad tertium dicendum, quòd sicut suprà dictum est (qu. 76,

art. 1, ad 1), anima Christi est in hoc sacramento ex reali concomitantia, quia non est sine corpore, non autem ex vi consecrationis. Et ideo, si tunc fuisset hoc sacramentum conservatum vel peractum, quando anima erat à corpore realiter separata, non fuisset anima Christi sub hoc sacramento, non propter defectum virtutis verborum, sed propter aliam dispositionem rei.

QUESTIO LXXXII.

De ministro hujus sacramenti, in decem articulos divisa.

Deinde considerandum est de ministro hujus sacramenti. Et circa hoc quæruntur decem: 1o Utrùm consecrare hoc sacramentum sit proprium sacerdotis. 20 Utrùm plures sacerdotes simul possint eamdem hostiam consecrare. 3o Utrùm dispensatio hujus sacramenti pertineat ad solum sacerdotem. 40 Utrùm liceat sacerdoti consecranti à communione abstinere. 5o Utrùm sacerdos peccator possit conficere hoc sacramentum. 6o Utrùm missa mali sacerdotis minùs valeat quàm boni. 7° Utrùm hæretici, schismatici vel excommunicati possint conficere hoc sacramentum. 8° Utrùm degradati. 9o Utrùm peccent à talibus communionem recipientes. 10° Utrùm liceat sacerdoti omnino à celebratione abstinere.

ARTICULUS I.

Utrùm consecratio hujus sacramenti sit propria sacerdotis.

Ad primum sic proceditur (1). Videtur quòd consecratio hujus sacramenti non sit propria sacerdotis. Dictum est enim suprà (qu. 78, art. 4), quòd hoc sacramentum consecratur

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 13, qu. 1, art. 1, quæs tiunc. 1; et dist. 17, qu. 3, art. 3, quæstiune. 1, in corp.; et dist. 24, qu. 2, art. 1, quæstiunc. 2, et art. 3.

virtute verborum, quæ sunt forma hujus sacramenti. Sed illa verba non mutantur, sive dicantur à sacerdote, sive à quocumque alio. Ergo videtur quòd non solus sacerdos, sed etiam quilibet alius possit hoc sacramentum consecrare.

2. Præterea, sacerdos hoc sacramentum conficit in persona Christi. Sed laicus sanctus est unitus Christo per charitatem. Ergo videtur quòd etiam laicus possit hoc sacramentum conficere; unde et Chrysostomus dicit super Matth. (1), quòd << omnis sanctus est sacerdos. >>

3. Præterea, sicut baptismus ordinatur ad hominum salutem, ita et hoc sacramentum, sicut ex suprà dictis patet (qu. 79, art. 1). Sed etiam laicus potest baptizare, ut suprà dictum est (qu. 67, art. 3). Non ergo est proprium sacerdotis conficere hoc sacramentum.

4. Præterea, hoc sacramentum perficitur in consecratione materiæ. Sed alias materias consecrare, scilicet chrisma et oleum sanctum, et oleum benedictum, pertinet ad solum epiScopum; quarum tamen consecratio non est tantæ dignitatis, sicut consecratio eucharistiæ, in qua est totus Christus. Ergo non est proprium sacerdotis, sed solius episcopi hoc sacramentum conficere.

Sed contra est, quod Isidorus dicit in quadam epistola, et habetur in Decret., dist. 25: « Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere. >> (CONCLUSIO. Cùm eucharistiæ sacramentum non nisi in persona Christi conficiatur, sacerdotum, quibus hæc potestas concessa est, proprium munus est illud conficere.)

Respondeo dicendum, quòd sicut suprà dictum est (qu. 78, art. 1 et 4), hoc sacramentum est tantæ dignitatis, quòd non conficitur nisi in persona Christi. Quicumque autem aliquid agit in persona alterius, oportet hoc fieri per potestatem ab

(1) Vel sub nomine Chrysostomi auctor operis imperfecti, in Matth., super hæc verba; XXIII, 2: Super cathedram Moysi, etc., ubi ait: Multi sacerdotes, et pauci sacerdotes, multi nomine, pauci opere. Quia cathedra non facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram, non locus sanctificat hominem, sed homo locum. Non omnis sacerdos sanctus est, sed omnis sanctus sacerdos.

illo concessam. Sicut autem baptizato conceditur à Christo po testas sumendi hoc sacramentum, ita sacerdoti, cùm ordinatur. confertur potestas hoc sacramentum consecrandi in person Christi; per hoc enim ponitur in gradu eorum quibus dictur est à Domino: «Hoc facite in meam commemorationem. » Et ideo dicendum est quòd proprium est sacerdotum conficere hoc sacramentum.

Ad primum ergo dicendum, quòd virtus sacramentalis in pluribus consistit, et non in uno tantùm ; sicut virtus baptism consistit in ipsis verbis et in aqua. Unde et virtus consecrativa non solùm consistit in ipsis verbis, sed etiam in potestate sacerdoti tradita in sua consecratione et ordinatione, cùm ei dicitur ab episcopo : « Accipe potestatem offerendi in Ecclesia sacrificium, tam pro vivis quàm pro mortuis; » nam et virtus instrumentalis in pluribus instrumentis consistit, per quæ agit principale agens.

Ad secundum dicendum, quòd laicus justus unitus est Christo unione spirituali per fidem et charitatem, non autem per sacramentalem potestatem. Et ideo habet spirituale sacerdotium ad offerendum spirituales hostias, de quibus dicitur in Psalm. L: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus; » e Rom., XII: « Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem;▸ unde et I. Petr., II, dicitur: « Sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias. »

Ad tertium dicendum, quòd perceptio hujus sacramenti non est tantæ necessitatis sicut perceptio baptismi, ut ex suprà dictis patet (qu. 73, art. 3, et qu. 80, art. 11, ad 2). Et ideo, licèt in necessitatis articulo laicus possit baptizare, non tamer potest hoc sacramentum conficere.

Ad quartum dicendum, quòd episcopus accipit potestatem ut agat in persona Christi super corpus ejus mysticum, id est super Ecclesiam; quam quidem potestatem non accipit sacerdos in sua consecratione, licèt possit eam habere ex episcopi commissione. Et ideo ea quæ non pertinent ad dispositionem corporis mystici, non reservantur episcopo, sicut consecratio hujus sacramenti. Ad episcopum verò pertinet tradere non solùm populo, sed etiam sacerdotibus ea ex quibus possunt propriis officiis uti. Et quia benedictio chrismatis, et olei

sancti, et olei infirmorum, et aliorum quæ consecrantur (putà altaris, ecclesiæ, vestium et vasorum), præstat quamdam idoneitatem ad sacramenta perficienda quæ pertinent ad officium sacerdotum, ideo tales consecrationes episcopo reservantur, tanquam principi totius ecclesiastici ordinis.

ARTICULUS II.

Utrùm plures sacerdotes possint unam et eamdem hostiam

consecrare.

Ad secundum sic proceditur (1). Videtur quòd plures sacerdotes non possint unam et eamdem hostiam consecrare. Dictum est enim suprà (qu. 67, art. 6), quòd plures non possint simul unum baptizare. Sed non minor vis est sacerdotis consecrantis quàm hominis baptizantis. Ergo etiam non possunt simul plures unam hostiam consecrare.

2. Præterea, quod potest fieri per unum, superfluè fit per multos. In sacramentis autem nihil debet esse superfluum. Cùm ergo unus sufficiat ad consecrandum, videtur quòd plures non possint unam hostiam consecrare.

3. Præterea, sicut dicit Augustinus super Joan. (Tract. XXVI), hoc sacramentum est «< sacramentum unitatis. » Sed contrarium unitati esse videtur multitudo. Ergo non videtur conveniens esse huic sacramento, quòd plures sacerdotes eamdem hostiam consecrent.

Sed contra est, quòd secundùm consuetudinem quarumdam ecclesiarum, sacerdotes, cùm de novo ordinantur, concelebrant episcopo ordinanti.

(CONCLUSIO. Possunt plures sacerdotes simul eamdem hostiam consecrare, dummodo simul eadem verba proferant.) Respondeo dicendum, quòd sicut dictum est (art. 1), sacerdos, cùm ordinatur, constituitur in gradu eorum qui à Domino acceperunt potestatem consecrandi in cœna. Et ideo, secundùm consuetudinem quarumdam ecclesiarum, sicut apostoli Christo

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 13, qu. 1, art. 2, quæs

tiunc. 2.

« ÖncekiDevam »