Sayfadaki görseller
PDF
ePub

missam concubinarii sacerdotis. Sed hoc intelligendum est de notorio, vel per sententiam quæ fertur in convictum, vel per confessionem in jure factam, vel per evidentiam facti, quando non potest peccatum aliquâ tergiversatione celari.

ARTICULUS X.

Utrùm liceat sacerdoti omnino à consecratione eucharistiæ abstinere.

Ad decimum sic proceditur (1). Videtur quòd liceat sacerdoti omnino à consecratione eucharistiæ abstinere. Sicut enim ad officium sacerdotis pertinet eucharistiam consecrare, ita etiam baptizare, et in aliis sacramentis ministrare. Sed sacerdos non tenetur ministrare in aliis sacramentis, nisi propter curam animarum susceptam. Ergo videtur quòd nec etiam teneatur eucharistiam consecrare, si curam non habeat animarum.

2. Præterea, nullus tenetur facere quod sibi non licet; alioquin esset perplexus. Sed sacerdoti peccatori vel etiam excommunicato non licet eucharistiam consecrare, ut suprà dictum est (art. 7). Ergo videtur quòd tales non teneantur ad celebrandum, et ita nec alii; alioquin ex sua culpa commodum reportarent.

3. Præterea, dignitas sacerdotalis non perditur per subsequentem infirmitatem; dicit enim Gelasius Papa, et habetur in Decret., dist. 55: « Præcepta canonica, sicut non patiuntur venire ad sacerdotium debiles corpore, ita si quis in eo fuerit constitutus, ac tunc fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suæ sinceritatis accepit. » Contingit autem quandoque quòd ordinati in sacerdotes, incurrunt aliquos defectus, ex quibus à celebratione impediuntur; sicut est lepra, vel morbus caducus, vel aliquid hujusmodi. Non ergo videtur quòd sacerdotes ad celebrandum teneantur.

Sed contra est, quod Ambrosius dicit in quadam oratione : «Grave est quòd ad mensam tuam mundo corde et manibus

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 12, qu. 3, art. 2, quæstiunc. 3; et dist. 13, qu. 1, art. 2, quæstiunc. 1.

innocentibus non venimus; sed gravius est, si dum peccata metuimus, etiam sacrificium non reddamus. >>

(CONCLUSIO. Cùm quivis concesså sibi gratiâ opportuno tempore uti debeat, non licet sacerdoti, etsi curam non habeat animarum, omnino à consecratione abstinere; sed saltem diebus festivis, quibus maximè Christi fideles communicare consueverunt, celebrare tenetur.)

Respondeo dicendum, quòd quidam dixerunt quòd sacerdos potest omnino à consecratione licitè abstinere, nisi teneatur ex cura sibi commissa celebrare, et populo sacramenta præbere. Sed hoc irrationabiliter dicitur, quia unusquisque tenetur uti gratiâ sibi datâ, cùm fuerit opportunum, secundùm illud II. ad Cor., VI: « Exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.» Opportunitas autem sacrificium offerendi non solùm attenditur per comparationem ad fideles Christi, quibus oportet sacramenta ministrari, sed principaliter per comparationem ad Deum, cui consecratione hujus sacramenti sacrificium offertur. Unde sacerdoti, etiamsi non habeat curam animarum, non licet omnino à celebratione cessare; sed saltem videtur quòd celebrare teneatur in præcipuis festis, et maximè in illis diebus in quibus fideles communicare consueverunt. Et hinc est quòd II. Machab., IV, contra quosdam sacerdotes dicitur, quòd « jam non circa altaris officia dediti erant, contempto templo et sacrificiis neglectis. >>

Ad primum ergo dicendum, quòd alia sacramenta perficiuntur in usu fidelium; et ideo in illis ministrare non tenetur nisi ille qui super fideles suscipit curam. Sed hoc sacramentum perficitur in consecratione eucharistiæ, in qua sacrificium Deo offertur, ad quod sacerdos obligatur Deo, ex ordine jam suscepto.

Ad secundum dicendum, quòd sacerdos peccator, si per sententiam Ecclesiæ sit executione ordinis privatus, vel simpliciter, vel ad tempus, redditus est impotens ad sacrificium offerendum; et ideo obligatio tollitur: hoc autem cedit ei in detrimentum spiritualis fructus, magis quàm in emolumentum. Si verò non sit privatus potestate celebrandi, non solvitur obligatio; nec tamen perplexus est, quia potest de peccato pœnitere, et celebrare.

Ad tertium dicendum, quòd debilitas vel ægritudo superveniens ordini sacerdotali, ordinem non tollit; executionem tamen ordinis impedit quantùm ad consecrationem eucharistiæ quandoque quidem propter impossibilitatem executionis, sicut si privetur oculis, aut digitis, aut usu linguæ; quandoque autem propter periculum, sicut patet de eo qui patitur morbum caducum, vel etiam quamcumque alienationem mentis; quandoque propter abominationem, sicut patet de leproso, qui nou debet publicè celebrare; potest tamen missam dicere occultè, nisi lepra adeo invaluerit, quòd per corrosionem membrorum eum ad hoc reddiderit impotentem.

QUESTIO LXXXIII.

De ritu hujus sacramenti, in sex articulos divisa.

Deinde considerandum est de ritu hujus sacramenti. Et circa hoc quæruntur sex: 1° Utrùm in celebratione hujus mysterii Christus immoletur. 2o De tempore celebrationis. 3o De loco et aliis quæ pertinent ad apparatum hujus celebrationis. 4° De his quæ in celebratione hujus mysterii dicuntur. 5o De his quæ circa celebrationem hujus mysterii fiunt. 6o De defectibus qui circa celebrationem hujus sacramenti occurrunt.

ARTICULUS I.

Utrùm in hoc sacramento Christus immoletur.

Ad primum sic proceditur (1). Videtur quòd in celebratione hujus sacramenti Christus non immoletur. Dicitur enim Hebr., X, quòd « Christus unâ oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. » Sed illa oblatio fuit ejus immolatio. Christus ergo non immolatur in celebratione hujus sacramenti.

(1) De his etiam infrà, art. 2, in corp., et ad 1 et 2.

in qua

2. Præterea, immolatio Christi facta est in cruce, « tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis,» ut dicitur Ephes., V. Sed in celebatione hujus mysterii Christus non crucifigitur. Ergo nec immolatur.

3. Præterea, sicut Augustinus dicit in IV. lib. De Trinit. (cap. 4), « in immolatione Christi idem est sacerdos et hostia. » Sed in celebratione hujus sacramenti non est idem sacerdos et hostia. Ergo celebratio hujus sacramenti non est Christi immolatio.

Sed contra est, quod Augustinus dicit in lib. Sentent. Prosperi « Semel immolatus est in semetipso Christus, et tamen quotidie immolatur in sacramento. »

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Tùm quia hujus sacramenti celebratio, imago quædam est passionis Christi, tùm etiam quia per hoc sacramentum participes efficimur fructus Dominicæ passionis, convenienter dicitur Christi immolatio. )

Respondeo dicendum, quòd duplici ratione celebratio hujus sacramenti dicitur immolatio Christi. Primò quidem, quia sicut dicit Augustinus ad Simplicianum (lib. I, qu. 3), « solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt; sicut cùm intuentes tabulam aut parietem pictum, dicimus ille Cicero est, et ille Salustius. » Celebratio autem hujus sacramenti, sicut supra dictum est (qu. 79, art. 1 et 3), imago quædam est repræsentativa passionis Christi, quæ est vera ejus immolatio: et ideo celebratio hujus sacramenti dicitur Christi immolatio; unde Ambrosius dicit super Epistolam ad Hebr.: « In Christo semel oblata est hostia, ad salutem sempiternam potens : quid ergo nos? nonne per singulos dies offerimus? Sed ad recordationem mortis ejus. » Ali modo quantum ad effectum passionis Christi; quia scilicet per hoc sacramentum participes efficimur fructus dominicæ passionis; unde in quadam Dominicali oratione secretâ dicitur : « Quoties hujus hostiæ commemoratio celebratur, opus nostræ redemptionis exercetur. » Quantum igitur ad primum modum poterat dici Christus immolari etiam in figuris veteris Testamenti; unde et Apocal., XIII, dicitur: « Quorum nomina non sunt scripta in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi. » Sed quantum ad secundum modum, proprium

est huic sacramento quòd in ejus celebratione Christus immoletur.

Ad primum ergo dicendum, quòd sicut Ambrosius ibidem dicit, « una est hostia (quam scilicet Christus obtulit et nos offerimus), et non multæ, quia semel oblatus est Christus. >> Hoc autem sacrificium exemplum est illius. Sicut enim quod ubique offertur, unum est corpus, et non multa corpora, ita et unum sacrificium.

Ad secundum dicendum, quòd sicut celebratio hujus sacramenti est imago repræsentativa passionis Christi, ita altare est repræsentativum crucis ipsius, in qua Christus in propria specie immolatus est.

Ad tertium dicendum, quòd per eamdem rationem etiam sacerdos gerit imaginem Christi, in cujus persona et virtute verba pronuntiat ad consecrandum, ut ex suprà dictis patet (qu. 82, art. 1 et 4). Et ita quodammodo idem est sacerdos et hostia.

ARTICULUS II.

Utrùm convenienter sit determinatum tempus celebrationis.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd inconvenienter sit determinatum tempus celebrationis hujus mysterii. Hoc enim sacramentum est repræsentativum Dominicæ passionis, ut dictum est (art. 1). Sed commemoratio Dominicæ passionis fit in Ecclesia semel in anno; dicit enim Augustinus super Psalm. XXI: « Quotiescumque Pascha celebratur, numquid toties Christus occiditur? Sed tamen anniversaria recordatio repræsentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri, tanquam videamus in cruce pendentem Dominum. » Ergo hoc sacramentum non debet celebrari nisi semel in anno.

2. Præterea, passio Christi commemoratur in Ecclesia sexta feria ante Pascha, non autem in festo natalis. Cùm ergo hoc sacramentum sit commemorativum Dominicæ passionis, videtur inconveniens esse quòd in die natali ter celebretur hoc sacramentum in Parasceve autem totaliter intermittatur.

3. Præterea, in celebratione hujus sacramenti, Ecclesia debet imitari institutionem Christi. Sed Christus consecravit

« ÖncekiDevam »